Skip to the text

Enarratio in evangelium

EGRESSUS JESUS, SECESSIT IN PARTES TYRI ET SIDONIS, ETC. Matth. xv, 21-28.

DESCRIBITUR in evangelio hodierno, quemadmodum Christus, ad magnam cujusdam mulieris instantiam, filiam ejus a dæmonis obsessione curavit. Per quod spiritualiter designatur qualiter fideles pro propriarum ac proximorum curatione animarum a vitiis tentationibusque diaboli, Christum debeant invocare, et curari ab ipso. Et quia hoc potissimum in hac Quadragesima est agendum, ideo evangelium istud convenienter nunc legitur. Ait ergo evangelista Matthæus :

Egressus Jesus de terra Genesareth, et derelictis conventiculis Scribarum ac Pharisæorum, qui opera atque miracula Christi perversissime interpretabantur, secessit in partes, hoc est, cum discipulis suis intravit loca, terras seu terminos, Tyri et Sidonis, quæ fuerunt urbes famosæ, antiquæ, magnæ et opulentæ.1 Et ecce mulier Chananæa, id est de stirpe Chananæorum progenita : prædictæ etenim urbes ad terram Chanaan pertinebant; a finibus illis egressa corpore et animo : corporaliter namque domum suam exivit ut quæreret Jesum; incredulitatem quoque et vitia alia Chananæorum deseruit, credens in Christum; clamavit : quia ex vehementi affectu in verba alte prorupit, et ex magnitudine necessitatis suæ oblita est femineæ verecundiæ, clamans sine rubore : quemadmodum Maria Magdalene ex nimio suorum peccatorum dolore intravit locum convivii, et lacrimis suis Christi pedes lavit.2 Excessiva enim affectio rationem non pensat, suoque impetu trahit optantem. Dicens ei : Miserere mei, Domine, fili David. Percepit mulier ista Christi miracula, audivitque eum filium David vocari, quia de semine ejus descendit : fama quippe Christi tunc undique se diffudit, propter crebra miracula quæ abundantissime fecit. Unde paulo ante verba evangelii hujus S. Matthæus præmisit : Quum transfretasset Jesus, venerunt ipse et discipuli ejus in terram Genesareth. Et quum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes, et curavit eos.3 Filia mea male, id est graviter atque crudeliter, a dæmonio vexatur. Qui non respondit ei verbum, non ex superbia vel ex contemptu : sed ratione mysterii, ut designaret se primo ac principaliter missum ad loquendum ac subveniendum populo Israel; et quia jam ante præcepit Apostolis, In viam gentium ne abieritis.4 Hæc autem mulier erat gentilis, genere Syrophœnissa, id est de Syria Phœnicis.5 Ideo etiam non respondit, ut illa instantius peteret, atque ardentius postulando copiosius exaudiretur.

Et accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Dimitte eam, hoc est, fac quod postulat, ut revertatur, quia clamat post nos, sequens vestigia nostra, et suo clamore molesta est nobis.6 Unde patet, quod ista facta sunt in via. Sed contrariari videtur quod in Marco legitur, quod mulier ista venit et procidit coram Christo in domo.7 Ad hoc respondet Augustinus in libro de Consensu Evangelistarum, quod mulier is- sic decet me gentilem catellosimilem, ad panis integri magnitudinem veniam. aliquid gratiæ Judæorum sortiri et a te aliqualiter refocillari, ut ad instaniam meam filia mea curetur a te.

Tunc respondens Jesus, ait ill: O mulier, magna est fides tua, id est irma et integra, bonis operibus ceterisque virtutibus adornata, quoniam toties reulsa, et quasi vilipensa seu canibus comarata a me, non cessas fideliter, humilis, prudenter, perseveranter ac patientis me postulare: dignum est ergo ut tibi periam januam pietatis. Ideo fiat tibi sicut vis, id est, sicut petisti.8 Et hunc Christi semonem effectus protinus est secutus, ut soditur: Et sanata est filia ejus, id est a semonio liberata, ex illa hora, id est, eodm momento quo dixerat Christus, Fiat tibi sicut vis. Hic ait Hieronymus: Magna et hujus mulieris fides, patientia, humilitas fides, quia credidit sanari posse filiamsuam;9

Præterea quæritur: si verum est quod dixit Salvator, Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus; ergo ipsemet faciendo oppositum, videtur non bene fecisse. Respondetur, quod verbum Christi servandum fuit et verum erat secundum legem communem; tamen in certo casu et ex gratia speciali bonum fuit oppositum: sicut et Moyses jussit ne Ammonitæ et Moabitæ intrarent in Ecclesiam Dei;10 nihilo minus Ruth Moabites et Achior Ammonites, propter virtutes suas et devotionem ad Deum Israel, statim admissi fuerunt ad ritum Judæorum. Sic et mulier ista ex singulari devotione obtinuit quod communiter aliis gentilibus adhuc condonandum non fuit. — Postremo, quo Christus videbatur huic mulieri asperior foris in verbis ac gestibus, eo fuit ei benignior intus per operationem occultam, per inspirationem internam. Alioqui, ista tantam fidem, humissim atque prudentiam haristus, qui eam forinsecus daxit, ut in hac femina dicit orandum, id est quam r, ferventer ac patienter.

EVANGELII.

Atque collecta, dicitur ni: primo, ratione vitiosæ infidelibus orta est se propaginem; secundo, tribulationes quibus in r vita. Multæ enim tritum; et omnes qui pie Christo, persecutionem tamen Ecclesia ista intus quia per Christum est litotismo ab omni peccato ta primo venit ad Christum in domo, et Christo nil respondente, sed domum illam cum silentio hujusmodi exeunte, secuta est eum in via. Porro discipuli oraverunt pro ea, vel ejus clamoribus attædiati, vel ejus dolori compassi, vel certe fide ejus devotioneque moti. Verumtamen Chrysostomus ait : Æstimo discipulos ad calamitatem mulieris tristatos ; non tamen ausi sunt dicere Christo, Da ei hanc gratiam, sed, Dimitte eam : sicut et nos, quum volumus alicui aliquid persuadere, multoties contraria dicimus. Origenes quoque hic ait : Vide prudentiam feminæ : non ivit ad homines seductores, non quæsivit ligaturas inanes ; sed omnes relinquens diaboli cultus, venit ad Dominum. Deinceps, quamvis hæc femina non clamavit nisi ad Christum, discipuli tamen pluraliter dicunt, Clamat post nos : quia jam reputaverunt se unum cum Christo in Deo.

Ipse autem respondens discipulis, ait : Non sum missus primo ac principaliter, atque ad prædicandum ac operandum miracula in propria persona, nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Constructio hæc est : nisi ad oves domus Israel quæ perierunt, id est ad oves seu plebem Israeliticæ nationis perditas per originale ac actuale peccatum, hoc est ad populum Judæorum, quibus Christus per se ipsum usque ad passionem, per Apostolos quoque ante suam passionem et postea diu prædicavit, donec illis penitus obstinatis et inexcusabiliter induratis, justa facta est Apostolorum transmigratio ad gentiles. Unde in Actibus Paulus dixit Judæis : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.11

At illa venit, et adoravit eum. Aliqui dicunt, quod credidit Jesum esse Deum. Et sic adoratione latriæ eum adoravit. Alii probabilius dicunt, quod non putavit Jesum esse Deum, nec hoc explicite credidit, quum neque discipuli hoc putaverint, secundum Bedam; sed putavit eum esse hominem sanctum et Prophetam, seu etiam Messiam. Sic eum adoratione duliæ adoravit, sicut mulier Thecuitis David regem, ut secundum Regum habetur.12 Dicens : Domine, adjuva me. Mulier ista filiam suam rogavit curari ; et tamen ait, Adjuva me : primo, quoniam calamitatem filiæ suæ reputavit ut propriam ; secundo, quia credidit filiam suam non posse sanari principaliter nisi a Deo, idcirco oravit per Christi auxilium impetrari a Deo quod per se non potuit obtinere. Sic quippe et Martha locuta est Christo :13 Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

Qui respondens ait, difficultatem quamdam monstrando : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Hoc ad litteram ita est; nec tamen iste est sensus litteralis principaliterque intentus, nec mulier sic intellexit. Est igitur sensus : « Non est bonum », id est decens ac justum, « sumere panem filiorum », id est spiritualia alimenta, ut legis evangelicæ documenta, et opera miraculorum Judæis promissa ac impendenda, qui filii nominantur propter fidem et cultum unius Dei; « et mittere canibus », id est dona ista impertiri gentilibus, qui propter idololatriæ insaniam et sanguinis atque immolatorum cadaverum esum, vitamque vilissimam, canes vocantur. Unde de populo Israel Deus ait per Osee :14 Puer Israel, et dilexi eum ;15 per Jeremiam quoque, Ephraim primogenitus meus. Verum, per filios hoc loco designantur præsertim electi, quales fuerunt discipuli Christi. Non enim reputantur in semine, nisi qui credunt, secundum Apostolum.16 At illa dixit : Etiam, Domine, id est, ita est sicut dicis, nihilo minus fieri decet quod postulo ; nam et catelli, id est parvi catuli sive caniculi, edunt de micis, id est fragmentis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Hoc litteraliter ita est; sed sicut Christus metaphorice loquebatur, ita et mulier metaphorice, subtiliterque et valde pertinenter respondit. Ut sit sensus : Sicut parvuli canes sustentantur fragmentis cibi dominorum suorum, purgata, gratia quoque atque virtutibus decorata; deinde bene conversando, in spirituali pulchritudine sapientiæ ac virtutum copiose profecit. Hinc ad Ephesios ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.17 Hæc ergo Ecclesia significatur per mulierem gentilem, tamen conversam, et Christum devotissime invocantem. Quemadmodum enim mulier illa Christum obnixe rogavit pro curatione filiæ suæ a dæmone, ita Ecclesia indesinenter orat pro animabus credentium, ut a vulneribus, id est peccatis, quibus spiritualiter occiduntur a malignis spiritibus, per gratiam Christi curentur ac præserventur. Apostoli quoque et Sancti, omnesque cives triumphantis Ecclesiæ, pro militanti Ecclesia invocant Deum.

Præterea per mulierem istam, intelligi potest unaquæque anima fidelis post magna peccata vere conversa, quæ invocat Christum pro curatione filiæ, id est mentis seu conscientiæ suæ, a dæmoniis dire vexatæ sive tentatæ. Dum enim anima peccatrix cordialiter pœnitet, atque ad Deum totis præcordiis se convertit, humanæ salutis inimicus diabolus crudeliter eam suis tentamentis infestat, in tantum ut nonnunquam de desperatione, infidelitate aut blasphemia eam tentet: de quibus tentari molestissimum est. Sed tunc unicum remedium, saluberrimumque consilium, ac summum solatium animæ, est ad Deum confugere, ejus misericordiam implorare, eum importune incessabiliterque rogare, ut afflictæ menti seu conscientiæ nostræ succurrat, tentationes tollat aut mitiget atque deficere faciat: imo istud in omni tentatione facere nos oportet.

Porro, dum anima affectuosa taliter invocat Christum, ipse interdum tacet ad tempus, non exaudiendo, nec quidquam respondere videtur, et quasi austere se habet, quemadmodum sanctus Job loquitur

Deo: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.18 Sic et Habacuc ait propheta: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies?19 vociferabor vim patiens, et non salvabis? Dum ergo Deus ad animam ita se habet, anima ipsa patienter se debet habere, immobiliterque in infinita Dei pietate confidere, nec ab ejus invocatione cessare, imo instantius atque ardentius exorare, certa quod verissime scriptum sit:20 Nullus speravit in Domino, et confusus est; et quis invocavit illum, et despexit eum? Deus namque naturaliter bonus et pius, ac invariabiliter in se ipso dulcis et gratiosus frequenter ita se habet ad animam, pro majori ipsius salute, ut scilicet diu et instanter petendo, nec a Dei fiducia recedendo, sed longanimiter sustinendo, copiosius exaudiatur ab eo. Ideo cum muliere hac Chananæa procidat coram Deo, et dicat: Domine, adjuva me.21 Quod si nec sic

Deus exaudierit eam, sed quasi reipsa dicat, Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus22, hoc est, non decet me tibi adhuc in mundo peregrinanti atque quotidie peccanti, dare consolationes cœlestes, spirituales divitias, gratiam contemplationis supernæ, tranquillitatem conscientiæ serenatæ, quibus filii, id est viri perfecti, præsertim cives cœlestis Jerusalem, reficiuntur (hæc namque gratiarum charismata, animæ in tribulationibus constitutæ ac cupientes proficere, solent multum optare); tunc anima humilis ac devota respondeat Deo: Utique, Domine;23 nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum: hoc est, quamvis ex me ipsa non merear dona hæc, imo indigna sum, te tamen ob tuam bonitatem, misericordiam munificentiamque immensam decet mihi pauperculæ aliquid desideratæ gratiæ communicare, et modicum quid illuminationis sapientiæ tuæ caritatisque fervidæ ac consolationis infundere, ut a tentationum et afflictionum mearum molestia paululum conquiescam, et semper prævaleam. Tunc Deus, animæ talis fidem, humilitatem, patientiam prudentiamque perpendens, protinus respondebit reipsa: O anima, magna est fides tua; fiat tibi ut postulasti. Eademque hora relevamen sentiet mens seu conscientia nostra.

Sequamur ergo, præsertim hoc tempore, hujus feminæ fidem, fervorem, constantiam; et cum ea Christum indesinenter rogemus, ut animas nostras curare, confirmare et semper tueri dignetur; atque ab omni vanitate et pravitate abstineamus, actibusque pœnitentiæ immoremur, jejunando, orando, eleemosynas faciendo, et de gaudiis cœlestibus, infernalibus pœnis, districtissimo Dei judicio multoties cogitando, præsentisque vitæ brevitatem pensando, et coram Deo in omnibus timorate ac laudabiliter conversando.

Narravit S. Antonius, quod tempore Maximiani imperatoris fuit quædam puella pulcherrima, ancilla cujusdam divitis; qui multis promissionibus ad illicita secum opera provocare illam voluit, sed nequivit: ideo ira repletus, tradidit eam præfecto Alexandriæ occidendam quasi christianam. In ipsa vero persecutione submisit ei quosdam cum pecunia, dicens: Si consenseris mihi, eripiam te a pœnis; si autem permanes in duritia tua, rogabo judicem ut torqueat te usque ad mortem. Quumque ad tribunal judicis esset adducta, locutus est ei judex: Aut subdere voluntatibus domini tui, aut certe in hanc caldariam pice ferventem te jubeo mitti.

B Illa respondit: Non fiant aliquando tales judices, qui jubeant subdi luxuriæ. Tunc judex fremens jussit eam nudam in caldariam pice ferventem mitti. Illaque dixit: Per caput tui imperatoris adjuro te, jube me paulatim in caldariam deponi, ut videas quantam mihi patientiam Christus donavit, quem tu ignoras. Quumque sic deponeretur in cacabum bullientem, pix refriguit quum circa collum ejus pervenit. Quo viso, multi adstantium in fide sunt roborati. Unde patet quantum Deo complaceat castitas.

Footnotes

  1. Matth. xv, 1 et seq. ↩

  2. Luc. vii, 37, 38. ↩

  3. Matth. xiv, 34-36. ↩

  4. Matth. x, 5. ↩

  5. Marc. vii, 26. ↩

  6. * rogabant eum dicentes ↩

  7. Ibid. 25. ↩

  8. Ruth i, 16; iii, 10, 11; iv, 10-13; Juddith xiv, 6. ↩

  9. Atque collecta, dicitur ni: primo, ratione vitiosæ infidelibus orta est se propaginem; secundo, tribulationes quibus in r vita. Multæ enim tri- Ps. xxxiii, 20. tum; et omnes qui pie 20. II Tim. iii, 12. Christo, persecutionem tamen Ecclesia ista intus quia per Christum est litotismo ab omni peccato ↩

  10. Deut. xxiii, 3. ↩

  11. Act. XIII, 46. ↩

  12. II Reg. XIV, 4. ↩

  13. Joann. XI, 22. ↩

  14. Osee XI, 1. ↩

  15. Jer. XXXI, 9. ↩

  16. Rom. IV, 12, 13. ↩

  17. Ephes. v, 25-27. ↩

  18. Job xxx, 20, 21. ↩

  19. Habac. 1, 2. ↩

  20. Eccli. 11, 12. ↩

  21. Matth. xv, 25. ↩

  22. Ibid. 26. ↩

  23. Ibid. 27. ↩

Chapter 135 of 211