Sermo 1
DE HIS QUI TANQUAM ADVENÆ ET PEREGRINI OMNIA MUNDANA CALCANT, ET COMPENDIO AD PATRIAM COELESTEM PERGUNT.
PEREGRINI sumus coram te, Domine, et advenæ, sicut omnes patres nostri. I Par. xxix, 15.
Perfectio evangelicæ legis consistit in hoc, ut omnia carnalia et terrena vilipendamus, et toto mentis affectu ad æternam beatitudinem festinemus, ac Dominum Deum super omnia pure ac fervide diligamus. In cujus amore purissimo tanto plus crescit ac proficit rationalis creatura, quanto amplius a carnalium temporaliumque amore sensuali se subtrahit, et omnem cupiditatem devitat. Hinc electi virtuosique homines se peregrinos ac advenas in hoc sæculo esse professi sunt, quoniam ad cœlestis patriæ beatificam mansionem atque æternam jucunditatem integro cordis festinabant affectu, cum Psalmista dicentes : Quid mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram?1 Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
Præterea alia ratio assignatur cur in hoc sæculo nequam peregrini ac advenæ dicimur : quia ut sacra docet Scriptura, propter primorum parentum transgressionem seu originale peccatum, universum genus humanum habitatione et amœnitate paradisi terrestris est privatum, atque in mundum hunc, in terram hanc quæ spinas et tribulos germinat, tanquam in vallem miseriæ, in locum exsilii, in regionem longinquam, projectum, quatenus in hoc loco pœnitentiam peragendo, suamque calamitatem deflendo, mereatur post vitæ hujus curriculum cœlestis beatitudinis introire palatium. Idcirco exordium prædicationis Christi hoc fuit : Pœnitentiam agite; appropinquabit enim regnum cœlorum.2 Hinc ait Gregorius : regione nostra, videlicet paradiso terrestri, superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum degustando, discessimus; sed ad eam, hoc est ad paradisum cœlestem, cujus figura fuit et est paradisus terrestris, necesse est ut pœnitendo, flendo, obediendo, visibilia contemnendo, carnalia desideria refrenando, redeamus. Hinc in vita hac viatores, seu peregrini et advenæ nuncupamur.
Sed advertendum, quod horum viatorum triplex est species : nam quidam vocantur peregrini, alii mortui, alii crucifixi. Ad viatorem etenim pertinet ut itineri suo necessaria habens, aliis se non gravet oneribus, præsertim si per longam et difficilem viam iturus sit, neque in via sine rationabili causa subsistat, nec de impertinentibus ad se intromittat se; sed regia via incedens, et neque ad dexteram nec ad sinistram declinans, moderatoque victu ac vestitu contentus, ad patriam indesinenter properet et suspiret. Simili modo Christifideles qui avaritiam calcant, et habendo victum ac tegumentum contentantur, ac ita per opera virtuosa conantur promereri regnum cœlorum, per viam mandatorum eundo, et cuncta mortalia fugiendo peccata, recte peregrini vocantur.3 Qui vero volunt divites fieri in hoc mundo, et carnaliter delectari, atque in propriis desideriis conversari, non sunt ambulatores fideles ac providi, sed perversi et fatui : quia ad patriam cœlestem non solum non properant nec accedunt, sed ad cancri similitudinem retrocedunt, et terrenorum oneribus se gravando, quotidie magis ac magis inepti fiunt ad proficiscendum viam salutis. Ideo dicit Apostolus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.4 At vero qui in ludis, jocis, choreis, spectaculis et rebus carnalibus quærunt deliciari, similes sunt viatoribus stolidis qui visis aliquibus sæcularibus oblectamentis exterioribusque objectis, ita in illis delectantur ac immorantur quod sui obliviscuntur itineris, advesperascenteque die volunt suum damnum recuperare, et tunc ambulando in nocte, incidunt in hostium manus. Sic multi in die, id est tempore juventutis ac sanitatis, Deo nolunt servire, sed in exterioribus oblectari; atque appropinquante jam morte volunt se emendare, sed, ut vereor, magis ex timore servili quam caritate : ideo animabus eorum non prodest, si solo servili moventur timore.
D Secunda species viatorum, est eorum qui non solum juxta modum prætactum tendunt ad regnum cœleste, sed universa insuper sui itineris impeditiva, videlicet mundi oblectamenta, solatia, vanitates, honores, divitias, nec attendunt nec curant, sed omnia hæc tanquam non pertinentia per quem mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. ad se pertranseunt et contemnunt. Tales sunt qui non magis cupiunt laudari quam vituperari, prosperari quam adversitatibus exerceri, ditari quam penuriam pati, et nihil eorum in quibus carnales homines delectantur libenter, attendunt; sed ut mortui talibus, vana omnia parvi pendunt. Tales fuerunt quibus scripsit Apostolus: Mortui estis, scilicet sæculo huic, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Talis fuit venerabilis illa Sara uxor Tobiæ junioris, quæ dixit:5 Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.6 Isti vocantur mortui mundo; et differunt a primis, scilicet peregrinis, quia sæpe contingit ut peregrini visis his quæ fiunt in via, delectentur in eis ac immorentur, et nova inquirant ac recitent, per quæ omnia a suo retardantur processu, et patriæ aliqualiter obliviscuntur: ideo omnia ista abjiciunt qui de secunda sunt specie viatorum.
Tertia species viatorum, est eorum qui non solum cum peregrinis vitant obstacula viæ suæ ad Deum, nec solum cum mortuis mundo non attendunt sæculi blandimenta ac prospera: sed omnia quibus mundus inhæret ac delectatur, ut divitias, delicias et honores, tanquam tormenta ac venena pestifera detestantur ac refugiunt; nec solum ea non quærunt, sed etiam tota mente abhorrent, quoniam cursum suum ad Deum et iter suum ad regnum cœlorum potius impedire possunt quam adjuvare. Ea quoque quæ mundani carnalesque homines dura et aspera arbitrantur, ut sunt abstinentiæ, disciplinæ, vigiliæ, et cetera exercitia virtuosa, isti cordialiter amant, delectabiliter amplectuntur, stabiliterque exercent: amant nesciri, optant contemni, increpari, et pro suis quotidianis defectibus castigari. Tales enim privatum exstinxerunt amorem, et in solo Deo sincere se diligunt. Isti cum Apostolo dicere possunt: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi7,
Tales fuerunt beatissimi patres, magistri ac principes nostri, sancti Apostoli, qui quum a principibus sacerdotum increpati, reprobati ac flagellati fuissent, recesserunt cum gaudio, eo quod digni habiti erant pro nomine Christi contumeliam pati.8 Talis quoque fuit illa pulcherrima ac devotissima Esther regina, quæ quum conjux esset maximi imperatoris nomine Assueri, omnes tamen divitias, delicias et honores mundi ac carnis contempsit, quemadmodum ipsa dixit in oratione sua ad Deum: Domine (inquiens), mi rex, adjuva me solitariam, cujus præter te nullus alius auxiliator est: tu scis quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, scilicet regium diadema, quod est super caput meum, quasi pannum menstruatæ, et non portem illud in diebus silentii mei; nec amem cubile regis; et nunquam lætata sit ancilla9 tua, ex quo adducta sum ad regis palatium, nisi in te, Domine, Deus Israel. Talis quoque fuit sanctissima Elisabeth vidua, filia regis Hungariæ. Unde patet quod ad perfectionem hanc etiam conjugati possunt pertingere.
Itaque, juxta documenta principis Apostolorum, simus in hoc mundo peregrini et advenæ, nec exsilium istud diligamus pro patria, nec præsentia atque carnalia præferamus bonis cœlestibus ac futuris, sed carnalia desideria fugiamus;10 et inter proximos exemplariter conversemur, superioribus quoque nostris propter Deum prompte atque humiliter obediamus.
Deinceps servi et ancillæ dominis et dominabus suis fideliter serviant, non ad oculum tantum, sed in absentia sicut in præsentia, ex Dei amore, pro æterna felicitate:11 alias essent fraudis rei, et tenerentur ad restitutionem mercedis pro quanto eam accepissent injuste.
Postremo epistola ista beatissimi Archiapostoli plena est saluberrimis documentis, quæ ex præinducta expositione arbitror competenter patere prædicarique posse.
Carnalia equidem desideria cum suis effectibus, qui sunt comessationes, potationes, incontinentiæ, atque similia, in primis exstirpare necesse est, sicut de hoc supra in multis sermonibus plurima sunt inducta.
Footnotes
Chapter 205 of 211