Enarratio in epistolam
CARISSIMI, OBSECRO VOS, TANQUAM ADVENAS ET PEREGRINOS, ETC. I Petr. II, 11-18.
BEATISSIMUS princeps Apostolorum, in prima sua Canonica, excellentiam dignitatis et gratiæ christiano populo per Christum collatæ, multipliciter ac diffuse commendat atque describit, inter cetera dicens : Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, etc. Quoniam itaque tanta est Christianorum per gratiam Christi nobilitas, merito hortatur eos summus Apostolus, ne per vitam ignobilem et carnalem a tantæ dignitatis degenerent prærogativa et gloria. Itaque ait :
Carissimi, cari propter conformitatem naturæ, cariores propter religionem et fidem, carissimi propter caritatem et sanctam vitam vestram, obsecro vos. Quid sit obsecratio, et de differentia ejus ab aliis speciebus orationis, atque de valore et præeminentia ejus, et qualiter diversimode fiat, dictum est in expositione epistolæ in dominica quarta Adventus.1 Potius quoque ait apostolus Petrus, Obsecro, quam, Præcipio, quia ut Seneca protestatur, generosus est animus hominis, facilius ducitur quam trahatur; et multi magis alliciuntur humilis prece quam rigorosa jussione, faciliusque flectuntur humilitate et pietate quam rigore atque duritia. Tanquam advenas, hoc est in aliena terra degentes, quia in hoc mundo tanquam in exsilio constituti sunt homines, expulsi de paradiso pro originali peccato; et peregrinos, id est ad patriam cœlestem tendentes.
A Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, ut ad Hebræos scribitur.2 Hinc ait Psalmista ad Dominum : Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.3 Primo quoque Paralipomenon David rex loquitur Deo : Peregrini sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri.4
Sed obviare videtur quod ad Ephesios scribit Apostolus : Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei.5 Et respondendum, quod fideles sunt peregrini et advenæ quantum ad mundum istum, in quo peregrinantur a Domino, gementes et flentes in valle hac lacrimarum. Non autem sunt hospites, peregrini et advenæ quoad regnum militantis Ecclesiæ, sed cives ejus ac domestici Dei, quia per fidem et caritatem ad militantem Ecclesiam pertinent, in ea persistunt, et Deo conjuncti sunt. Sunt etiam peregrini per respectum ad triumphantem Ecclesiam, ad quam tanquam ad patriam tendunt. Unde in Genesi Jacob patriarcha fatetur : Dies peregrinationis meæ super terram, centum et triginta annorum sunt, parvi et mali.6 De sanctis quoque veteris Testamenti dicit Apostolus ad Hebræos : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed de longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram :7 qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
Itaque, «obsecro vos, tanquam advenas», ut dictio, Tanquam, veritatem, non similitudinem tantum, designet, abstinere vos a carnalibus desideriis, hoc est, ea de cordibus vestris abjicere, et statim dum oriuntur refrenare, et eis nullatenus consentire, nec ex eis in opus pravum procedere, quia caro subjicienda est animæ, et sensualitas rationi, dicente Apostolo:8 Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Peregrini etenim non quærunt in deliciis carnalibus repausare, sed velociter ad patriam proficisci. Desideria quoque carnalia mentem hominis vehementer obtenebrant, juxta illud Osee:9 Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor. Daniel quoque ait: Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.10 Idcirco, juxta assertionem Apostoli, Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.11
Quæ militant adversus animam, quia eam dejicere et superare conantur. Tuncque prævalent, quum ad consensum aut actum illicitum animam pertrahunt. Unde ad Galatas habetur: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis; caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.12 Hinc Beda hic scribit: Dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, tunc vitiorum exercitus firmiter contra animam armatur; dum enim concupiscentiis consentitur, diversis gravibusque peccatis anima protinus subditur. Iterum Beda hic ait: Competenter Petrus vocat hos advenas et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animum subdant, quo se patriam habere in cœlis meminerint. Hoc quippe distare in vita hac inter electos et reprobos solet, quod electi tanquam peregrini et exsules, patriam expectant et expetunt in futuro, tantoque minus in præsenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia sperant acquirere. Reprobi vero habent hic patriam, quoniam præsentis vitæ desideriis solummodo inhiant. Ideo post hanc vitam in exsilium relegantur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus, sola in tormentis patiantur adversa.
Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, utpote non carnalem et scandalosam, sed spiritualem et exemplarem. Debemus etenim Deo bonam conscientiam, proximis bonum exemplum, sicut ait Salvator: Luceat lux vestra coram hominibus.13 Et in Ecclesiastico scriptum est: Unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet eum diligat atque ædificet.1415 Hinc ad Philippenses hortatur Apostolus: Sitis sine querela, simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ.16
Ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, id est, quod vobis multoties obloquuntur tanquam inique viventibus. Pravi enim facile detrahunt bonis. Nam, ut sanctus Job loquitur, Deridetur justi simplicitas.17 In Proverbiis quoque scribitur: Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.18 Quemadmodum enim similitudo est causa amoris et unionis, ita dissimilitudo est causa aversionis, separationis atque rancoris. Unde, sicut contraria non compatiuntur se invicem, sic vita bonorum cum impiorum vita non convenit. Hinc in prima Canonica Joannis dicitur: Nolite mirari si odit vos mundus.19 Et in Joanne ait Salvator discipulis: Si de mundo essetis, mundus utique quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.20
Ex bonis operibus vos considerantes, hoc est vestra opera virtuosa pensando, glorificent Deum, id est, eum collaudent in servis suis, in die visitationis, hoc est in die retributionis atque judicii, quum viderint electos exaltari a Deo, quando, velint nolint, fatebuntur se deviasse, vosque justos fuisse. Tunc etenim stabunt justi in magna constantia adversus iniquos; et tunc dicturi sunt impii: Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem sine honore : quomodo ergo computati sunt inter filios Dei?21 Vel, « in die visitationis », id est divinæ illustrationis et gratiosæ præsentiæ Dei, qua Deus mentes vestras illuminat, confortat ac dirigit ad conversandum tam laudabiliter inter gentes, ut opera vestra intuendo, glorificent Deum; vel, « in die visitationis », id est, quum Deus corda illorum detractorum gratiose visitare dignatur, ita ut vestras considerando virtutes, convertantur ad fidem sive justitiam, vos sequendo. Frequenter equidem contigit in primitiva Ecclesia et postea, quod infideles sanctissimam Christianorum vitam considerando, conversi fuerunt ad fidem. Unde de optimo imperatore Theodosio legitur, quod multi gentilium populi virtuosam ejus conversationem considerando, Christiani effecti fuerunt. Quotidie quoque contingit quod quidam perversi, dum evidentissime cernunt Dei ministros multum pie et caritative ac irreprehensibiliter conversari, compunguntur ac convertuntur, eosque laudant quos vituperabant : quod maxime fit dum justi retribuunt eis bona pro malis. Propter quod dixit Apostolus :22 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hinc ad Titum scribit Apostolus : In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil mali habens loqui de nobis.23
Denique omnia in ista epistola hucusque inducta, potissimum ad prælatos, doctores et religiosos pertinent, qui præ ceteris obligantur carnalia desideria amputare, spiritualiter vivere, exemplariter ac irreprehensibiliter se habere, sicut in caritate Dei et proximi debent perfectiores existere : nam et eorum conversatio mala alios gravius scandalizat, et magis nocte Ecclesiæ.
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum. Hoc primo sic potest exponi, ut intuitu et amore Dei, fideles ex humilitate subdant se loco et tempore opportuno omni homini, in quantum ad Dei imaginem factus est vel gratia Dei in eo relucet. Juxta quem modum docet et Paulus : Per humilitatem sibi invicem superiores arbitrantes;2425 et, Per caritatem servite in invicem. Hujus subjectionis perfectissimum dedit Christus exemplum in Cœna novissima, pedes discipulorum lavando. Quo facto, adjecit, dicendo : Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, magister et Dominus vester, et vos debetis alter alterius lavare pedes, id est mutuo obsequi.26 Secundo, et magis ad litteram exponitur sic : « Subjecti estote », ex debito justitiæ, per virtutem obedientiæ, « omni humanæ creaturæ », id est omni hominum dignitati seu principatui, cui dispositio divina subdi vos voluit. Unde subjungitur :
Sive regi quasi præcellenti, quia regia dignitas celsa est valde; sive ducibus, id est officiatis regis, tanquam ab eo missis, id est substitutis (quoniam per se ipsum non potest omnia expedire, sed diversos sibi subordinat officiales), ad vindictam malefactorum, id est, ut impios secundum juris ordinem puniant, laudem vero bonorum, id est, ut justos commendent, honorent, exaltent : quia ad hoc substituendi sunt atque mittendi, quamvis frequenter aliter fiat. Itaque obediendum est principibus etiam malis ac perfidis, in quantum eorum prælatio et potestas a Deo est, nec ea abutuntur, hoc est quamdiu nil jubent Deo aut æquitati contrarium, nec plus exigunt quam eorum auctoritas se extendit.27 Ideo Christus dixit : Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari. De hac re plenissime scribit apostolus Paulus ad Romanos : Omnis (inquiens) anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non enim est potestas nisi a Deo : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.28 Unde et sacratissima legio Thebæorum, ad imperium Maximiani venit servire Romano imperio, sed maluit martyrio coronari quam idola venerari. Hinc demum patienter sunt tolerandi principes et prælati iniqui, in quantum occulto ac justo Dei judicio permittuntur præesse, vel ad graviorem eorum damnationem, vel propter populi transgressionem ac debitam punitionem aut salubrem correctionem (juxta illud Job :29 Deus regnare facit hypocritam propter peccata populi;30 qui et in Osee protestatur :31 Dabo tibi regem in furore meo), vel propter justorum exercitationem et coronam gloriosiorem : sic enim martyribus sanctis profuit præsidentia tyrannorum. Propterea asserit Augustinus, quod omnis malus aut ideo vivit, ut per eum impius corrigatur, aut ideo ut per eum bonus exerceatur. Hinc subditur :
Quia sic est voluntas Dei, id est præceptum ipsius, seu placitum ejus, secundum quod duplex ponitur Dei voluntas, utpote signi et beneplaciti, ut benefacientes, id est, præfato modo obedientes superioribus omnibus, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, id est, imperitam oblocutionem atque loquacitatem ex imperitia venientem : quia nisi sic obediretis, detraherent legi et Evangelio Christi et vobis, quasi Christus perturbet ordinationem vitæ humanæ, inferiores a superiorum obeditione avertens (quod et Judæi objecerunt Christo coram Pilato, dicentes : Hunc invenimus prohibentem tributa dari Cæsari);32 vos quoque judicarent rebelles. Potest autem hic locus generaliter explanari : « Sic est voluntas Dei, ut benefacientes », id est, virtuose viventes « obmutescere faciatis », quantum in vobis est, « imprudentium hominum ignorantiam », quoniam bene vivendo, subtrahitis eis materiam detrahendi, quatenus ipsa veritatis evidentia coacti et victi, cessent detrahere, incipiantque laudare. Ideo dicit Paulus apostolus : Nemini (inquiens) dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.33
Quasi liberi, id est, vera libertate sitis ornati, ut non serviatis peccato, nec subjecti sitis diaboli jugo. Unde in secunda beatissimi Petri epistola legitur :34 Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis victus est, hujus et servus est. Christus quoque fatetur : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.35 Et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem : id est, libertatem hanc vobis a Christo collatam, qui vos a servitute peccati ac dæmonum liberavit. Unde in Joanne ait :36 Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Hanc (inquam) spiritualem libertatem non assumatis pro velamine et palliatione malitiæ, asserendo quod ideo non debeatis esse subjecti principibus terræ, quia per Christi passionem gratiamque Baptismi liberi estis effecti : siquidem illa libertas ab hac servitute et subjectione non eripit. Hinc loquitur Paulus : Vos in libertatem vocati estis, fratres :37 tantum, ne libertatem in occasionem carnis detis.
Deinceps sua libertate male utuntur, qui quanto minus subjiciuntur hominibus, eo intimoratius et irrefrenatius peccant : ut sunt vitiosi prælati, principes mali judicesque iniqui. Idem faciunt Christiani qui ideo coram Deo sunt incustoditi, quia ab observantiis legis Mosaicæ sunt erepti, quibus subjici fuit gravissimum jugum. Unde nonnulli obtenebrati, idcirco rationabiles suorum superiorum ordinationes contemnunt, quia lex Christi, lex libertatis vocatur. Verumtamen ordinationes hujusmodi non sunt immoderate nec sine causa rationabili multiplicandæ, ut asserit Augustinus, et Thomas allegat.
Porro, quasi vere liberi bene agunt, qui quanto majori apud homines libertate utuntur, tanto diligentius serviunt Deo, scientes quod tanto districtius a Deo sint judicandi, quanto nunc plus humana evadunt judicia. Tales sunt prælati ac principes timorati, pensantes quod scriptum est : Quia judicium gravissimum in his qui præsunt, fiet.38 Rursus, quasi liberi bene agunt, qui etsi cum patriarcha Joseph servitio deprimantur humano, vitiis tamen servire nullatenus compelluntur, malentes mori quam Deum offendere et a Creatore averti. Ideo subditur : Sed sicut servi Dei, id est, ita agatis et obediatis, ac vestra libertate utamini, ut decet Dei ministros.39
Qui quum sint justi, reddunt unicuique quod ei tenentur, secundum illud ad Romanos : Reddite omnibus debita :40 cui timorem, timorem; cui honorem, honorem; cui vectigal, vectigal.
Omnes honorate, in quantum summæ sunt Trinitatis imagine insigniti, ad æternam felicitatem creati, gratia Dei actu vel potentia decorati, et potissimum quoniam propter homines Deus factus est homo, et suspensus in ligno. Nihilo minus transgressores in quantum hujusmodi, sunt puniendi et redarguendi. Fraternitatem diligite, hoc est omnes proximos, potissimum Christianos, qui fide et religione sunt fratres, ex Christo et Ecclesia in Baptismo regenerati. Deum timete filiali et casto timore, qui oritur ex amore. Quo timore timet quis Deum, ne separetur ab eo, quem maxime diligit : sicque timet Dei offensam magis quam propriam pœnam. Qui autem timet Deum servili timore, timet Deum ne puniatur ac condemnetur ab eo; et si ob hoc solum aut principaliter timeat Deum, nihil meretur, nec vere diligit eum, sed in mortali est vitio. Talis etenim timor oritur ex privato et improbo sui ipsius amore, quo quis plus appetit proprium commodum quam Dei honorem : unde et magis veretur supplicium proprium quam Dei contemptum, et malum pœnæ plus horret quam malum culpæ, atque se ipsum Deo præponit. Quæ omnia sunt perversa, et contra ordinem caritatis ac legem justitiæ. Qui autem timet Deum initiali timore, timet eum partim pœnæ formidine, partim amore justitiæ, principalius tamen amore justitiæ. Regem honorificate, in quantum est Dei minister, et publica fungens auctoritate, ac præsidens. Sic enim honorandi sunt principes et prælati, quamvis aliunde sint vitiosi. De hoc ad Romanos diffuse habetur.
Postremo, Archiapostolus specialiter instruit servos : quod etiam referendum est ad ancillas. Servi, subditi estote in omni timore, id est filiali et perfecto timore, dominis temporalibus, non tantum bonis in conversando, et modestis, id est discretis in præcipiendo, sed etiam dyscolis, hoc est indisciplinatis et vitiosis. Quibus omnibus serviendum est non solum ex timore humano atque servili, et temporalis mercedis intuitu, sed ex caritate et zelo justitiæ, propter Deum et veram salutem : alias non esset meritorium, sed demeritorium magis, quoniam Christianus omnia opera sua referre debet ad debitum ac ultimum finem, atque sub ordine caritatis eadem ponere, ut omne quod agit, principaliter agat ex Dei amore ad ejus honorem, prout vera exigit caritas. Serviendum vero et obediendum est dominis « etiam dyscolis » in his quæ ad eorum dominium pertinent, quoniam juxta ordinem potestatum est ordo subjectorum, nec alicui contra Deum et justitiam est obediendum. De hac re multa in epistolis Pauli habentur, ut est illud ad Timotheum : Qui sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur.41 Sed de his in sermone plenius mox, Deo præstante, dicetur.
Footnotes
-
Cf. p. 90 D'. ↩
-
Hebr. xiii, 14. ↩
-
Ps. xxxviii, 13. ↩
-
I Par. xxix, 15. ↩
-
Ephes. II, 19. ↩
-
Gen. XLVII, 9. ↩
-
Hebr. XI, 13, 14. ↩
-
1 Cor. ix, 27. ↩
-
Osee iv, 11. ↩
-
Dan. xiii, 56. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Ibid. 16, 17. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Eccli. xvn, 12. ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Philipp. ii, 15. ↩
-
Job xii, 4. ↩
-
Prov. xiv, 2. ↩
-
1 Joann. iii, 13. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Sap. v, 1, 4, 5. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Tit. ii, 7, 8. ↩
-
Philipp. ii, 3. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Joann. xiii, 13, 14. ↩
-
Matth. xxi, 21. ↩
-
Rom. xiii, 1, 2. ↩
-
Job xxxiv, 30. ↩
-
Tit. ii, 7, 8. ↩
-
Osee xiii, 11. ↩
-
Luc. xxiii, 2. ↩
-
II Cor. vi, 3. ↩
-
II Petr. u, 19. ↩
-
Joann. viii, 34. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
II Petr. ii, 19. ↩
-
Rom. xiii, 7. ↩
-
I Tim. vi, 1. ↩
Chapter 204 of 211