Skip to the text

Enarratio in evangelium

MODICUM, ET JAM NON VIDEBITIS ME, ETC. Joann. XVI, 16-22.

QUAMVIS sancta mater Ecclesia, a festo Paschæ usque ad Ascensionem, jucundam agat memoriam de Christi resurrectione; verumtamen quia passio Christi nunquam est oblivioni tradenda, idcirco in evangelio hujus dominicæ fit memoria tam de Christi resurrectione et consolatione Apostolorum in ea, quam de ejus passione et contristatione Apostolorum in illa. Porro evangelium istud difficultatem non habet magnam: ideo expositioni ejus non est superflue immorandum. Itaque, sicut evangelista Joannes scribit, Christus in sermone illo pulcherrimo atque sanctissimo quem post Cœnam fecit Apostolis, inter cetera dixit ad eos:

Modicum, et jam non videbitis me, hoc est, prope nunc est quod non videbitis me oculo corporali ad tempus. Eadem enim nocte qua Christus hæc protulit, fuit a Judæis et ministris Pilati captus; et tunc Apostoli ab eo fugerunt. Joannes tamen usque ad mortem et sepulturam adstitit Salvatori. Et iterum modicum, id est, breve tempus decurret, et videbitis me: quia tertia die resurrexit, ac eis frequenter apparuit. Quia vado ad Patrem. Hoc potest referri ad utramque particulam jam prætactam. Potest namque referri ad verbum quo ait: Modicum, et jam non videbitis me. Cujus ratio subditur, quum dicitur: Quia vado ad Patrem, id est, per passionem pergo ad plenam glorificationem et ascensionem usque ad dexteram Patris: idcirco in triduo mortis non videbitis me, loquendo de triduo illo per synecdochen, sumendo partem pro toto, quia pro aliqua parte tertiæ diei non viderunt Christum. Potest item referri ad verbum illud: Iterum modicum, et videbitis me. Cujus ratio subditur per hæc verba: Quia vado ad Patrem, hoc est, ideo cito me iterum estis visuri, quia per resurrectionem et ascensionem vado ad Patrem cœlestem: ideo inter resurrectionem et ascensionem vobis aliquoties apparebo.

Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, id est, aliqui Apostolorum inter se conferebant, et mutuo interrogabant: Quid est hoc, id est, quid significat, quod dicit nobis, Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, et, Quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum? id est, quid intelligit dicendo bis, Modicum, cum additione oppositorum? quasi dicant: Videtur esse contrarietas in verbis ipsius. Nescimus quid loquitur, id est, verba ista intelligere non valemus. Cujus una fuit causa, quoniam videbatur esse contrarietas quædam in verbis his. Secunda causa fuit, quia excessiva tristitia in qua fuerunt, impedivit quodammodo usum rationis seu considerationem in eis: passiones enim quando per rationem non moderantur nec refrenantur, ipsam rationem excæcant. Tertia causa fuit, quia forsan putabant Christum more solito parabolice loqui: ideo inter se conquirebant de intellectu horum verborum, si forte unus eorum posset alium informare. Et forsan ex reverentia Christi aut timore, non audebant eum prima facie interrogare. Sed quum unus eorum non posset satisfacere alteri, proposuerunt interrogare Magistrum: qui intuens secreta cordis eorum, prævenit eos, quemadmodum subditur. Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare. Christus, non solum ut Deus, scientia increata, sed item ut homo, per scientiam inditam ac beatificæ visionis notitiam, cognovit universorum cordium abdita, et quidquid in tota unquam fuit, est eritve creatura. Et dixit eis: De hoc quæritis inter vos, quia dixi, Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me: id est, horum intellectum verborum investigatis. Ad quod Christus respondit:

Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, id est, intus ac foris plangetis illo modico tempore quo non videbor a vobis. Quasi dicat: Per hoc quod dixi, Modicum, et non videbitis me, designo tempus passionis meæ ac sepulturæ. Mundus autem gaudebit, id est, mundani impiique pontifices Judæorum, sacerdotes, Scribæ, cum suis fautoribus, gloriabuntur de mea occisione et sepelitione, ac militum appositione pro sepulcri mei custodia, quasi certi quod resurrecturus non sim, tanto lapide in sepulcro opertus, militibusque vallatus. Hinc Christus ait in Psalmo: Adversum me lætati sunt et convenerunt. Vos autem contristabimini ab hora captionis meæ jam imminentis, usque ad punctum horæ in qua vobis post resurrectionem apparebo.1 Contristati sunt quippe Apostoli ob Christi occisionem, et suam ab eo separationem, desolationem inhonestamque fugam. Et ista tristitia non fuit illicita, imo partim bona ac licita; sed quantum ad aliquid fuit imperfecta, quoniam passionem Christi non considerabant quasi salutem mundi atque introitum vitæ æternæ. Sed tristitia vestra vertetur in gaudium, id est, præfatæ vestræ tristitiæ succedet consolatio magna in die resurrectionis et deinceps, quum apparuero vobis. Gaudium quoque infelicium Judæorum cito versum est in mœrorem, quoniam vehementer tristati sunt, quando in die sancto Pentecostes et postea cœperunt Apostoli resurrectionem et gloriam Christi tam insuperabiliter prædicare, et tot millia Judæorum convertere, tot et tanta in Christi virtute operari miracula. Deinde a Romanis dejecti sunt penitus, et postremo in æternam pœnam prolapsi.

Denique, non solum Apostoli, sed cuncti demum electi et virtuosi, in mundo isto, tanquam in valle lacrimarum, jam lugent sua et aliorum peccata, ac præsentis miserias incolatus, dilationem futuræ felicitatis, ex desiderio ejus, atque ex pia passionis dominicæ compassione, aut compatiendo afflictionibus proximorum. Sicque sunt eis lacrimæ panes die ac nocte; et lavant cum rege David per singulas noctes lectum suum. Mali autem ac reprobi gloriantur modo quum malefecerint; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Electorum quoque bona tristitia cito convertetur in gaudium, Christo dicente: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.2 Propter quod dicunt in Psalmo: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.3 Magis igitur affectemus nunc cum electis et virtuosis utiliter contristari ac plangere, ut postea æternaliter gloriemur, quam cum mundo inaniter jucundari, et postmodum sine fine affligi: quia ut Salomon loquitur, Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.4

Deinceps Salvator per similitudinem quamdam declarat qualiter Apostoli fuerant contristandi, et cito post hoc lætificandi. Mulier quum parit, tristitiam habet ex præsenti dolore, quia venit hora ejus, id est tempus pariendi cum pœna ingenti; quum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ, id est pœnæ atque tristitiæ præcedentis, propter gaudium, id est præ gaudio concepto ex hoc, quia natus est homo, id est filius, in mundum ex ea. Magis etenim gaudet mater filio nato, quam filia, quum masculus sit perfectior quam femella. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis de meo recessu et passione instantibus; iterum autem videbo vos, ita quod simul corporaliter a vobis videbor, videlicet statim post resurrectionem, et gaudebit cor vestrum de mea resurrectione et de sua consolatione.

Moraliter, mulier ista est Ecclesia, fidelisque anima: quæ quum parit, id est, opera pœnitentiæ facit, vel aliorum conversioni intenta est, tristitiam habet de suis et alienis peccatis, et propter labores et afflictiones vitæ præsentis, sicut fatetur Apostolus: Nullam (inquiens) requiem habuit caro nostra, sed super modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere.5 Quum autem pepererit puerum, id est, aliquem ad Christum converterit vel ad regnum cœlorum præmiserit, aut bonum propositum perduxerit ad effectum, seu opus bonum inchoatum ad consummationem, jam non meminit pressuræ, id est laboris præteriti, propter gaudium fructus adepti, quoniam natus est homo, id est spiritualiter reformatus, vel esse gloriæ consecutus.

Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, id est, spirituale gaudium quod vobis præstabo, in vita ista incipiet, et in futura vita perficietur æternaliterque manebit in vobis. Vel ideo non aufertur gaudium electorum quod habent in mundo hoc, quia non solum in prosperis, sed in adversis etiam gaudent; et quamvis frequenter interrumpatur, mœrorique admisceatur, non tamen omnino aufertur, sed tempore opportuno redit, resumitur, renovatur. Propter quod ait Apostolus: Gaudete in Domino semper;6 et iterum, Quasi tristes, semper autem gaudentes.7 Vel ideo dicit hoc Christus, quoniam ipse fuit gaudium, id est materia et causa gaudii discipulorum suorum, et nemo tulit eum ab ipsis post resurrectionem; quin per gratiam mansit cum ipsis, prout Paulus asseruit : Quis nos separabit a caritate Christi?8

Footnotes

  1. Ps. xxxiv, 15. ↩

  2. Matth. v, 5. ↩

  3. Ps. lxv, 12. ↩

  4. Eccle. vii, 3. ↩

  5. II Cor. vii, 5; 1, 8. ↩

  6. Philipp. iv, 4. ↩

  7. II Cor. vi, 10. ↩

  8. Rom. viii, 35. ↩

Chapter 206 of 211