Skip to the text

Sermo 2

DE MULTIPLICI TRISTITIA ATQUE LÆTITIA.

TRISTITIA vestra vertetur in gaudium. Joann. XVI, 20.

Sicut in evangelio hodierno docet Salvator, reprobi et perversi in vita hac vane ac fatue gloriantur; electi vero et virtuosi in hoc sæculo salubriter contristantur, seque affligunt, et vitia sua in se ipsis quotidie puniunt. Hinc tristitia electorum et bonorum ordinata et temporalis, cito vertetur in gaudium spirituale, beatificum et æternum. Gloriatio quoque impiorum vana, brevis et stulta, celeriter, scilicet statim post hanc vitam, convertetur in tristitiam infernalem, amarissimam atque perpetuam, juxta illud Job: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti; si ascenderit usque ad cœlos superbia impii, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna.1 Dum ergo homines impios et carnales in hoc mundo lætari ac prosperari conspicimus, non reputemus eos quasi beatos et bene stantes, sed condoleamus eis tanquam excæcatis ac miseris et periculose se habentibus, et oremus pro eis. Hinc namque ait Propheta: Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem, quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et tanquam olera herbarum cito decident.2

Sed quoniam sacra Scriptura interdum laudat tristitiam, et quandoque eam vituperat; aliquando etiam commendat lætitiam, et frequenter vituperat eam : jam in primis considerare oportet quæ sit bona tristitia, et quæ mala; deinde quæ sit bona et ordinata seu virtuosa lætitia, et quæ mala.

Est itaque triplex tristitia : prima, qua de propriis vel proximorum peccatis tristamur, et de divinæ majestatis injuria et offensa, vel de conculcatione justitiæ, de ruina Ecclesiæ, de vulnerationibus animarum. Ista tristitia est de malo culpæ; estque valde bona, salubris et virtuosa. De qua ait Apostolus : Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Ex tali quippe tristitia procedit peccatorum confessio, et satisfactio pro eisdem. De qua in Ecclesiaste scribitur : Cor sapientium, ubi tristitia est. Unde et Jacobus hortatur apostolus : Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in mœrorem. Hanc ergo quotidie habeamus et amplectamur tristitiam, tam pro propriis quam pro aliorum peccatis. Quemadmodum enim proximos nostros tenemur diligere sicut nos ipsos, ita deflere debemus eorum peccata ut propria, et orare pro ipsis. Specialiter vero prælati ac præsidentes deplorare debent suorum flagitia subditorum; parentes quoque, peccata filiorum suorum ac filiarum. Unde, quum S. Joannes apostolus audisset quemdam a se conversum redisse ad pristina vitia, amarissime flevit, pectus percussit, et præ dolore capillos suos traxit ac partim extraxit. Sic et sanctus Job quotidie pro filiis suis ac filiabus oravit, atque pro singulis sacrificium obtulit Deo ut ignosceret illis; et quando filii sui ac filiæ pariter epulabantur, sollicitus fuit pro eis ne in aliquo Deum offenderent, misitque ad eos, et hortabatur ne se intimorate haberent. Sic omnes parentes deberent sobolem suam spiritualiter adamare, et pro eorum sollicitari salute.

Hic posset quæri, an ista pro peccatis tristitia valeat esse excessiva seu nimia. Et videtur quod non, quia peccatum, quo Deus immensæ majestatis offenditur, est tam grave, quod illud satis deplorare ac detestari non possumus. Respondendum, quod ista tristitia in se bona est, tantoque melior quo major, loquendo de ea secundum se et per se; tamen per accidens potest esse excessiva et nimia, quia per redundantiam ejus in partem animæ sensitivam, sequeretur ex ea debilitatio naturæ et capitis ac sensuum. Hinc etiam scriptum est, Noli esse justus nimis : non quod justitia in se possit nimia esse, quia quo major, eo et melior atque perfectior; sed quia exercitatio seu conatus pro adipiscenda, conservanda seu perficienda justitia, potest immoderata et naturæ ac capitis debilitativa consistere. Idcirco in Jeremia habetur : Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.

Secunda est tristitia prava et inordinata seu excessiva, qua de malis pœnæ, hoc est de adversitatibus, infirmitatibus, persecutionibus, damnis et miseriis vitæ præsentis, dolemus plus quam ratio recta docet. Hæc enim adversa non sunt in se et per se mala, et animæ nociva, seu impeditiva salutis : imo si æquanimiter tolerentur, multipliciter prosunt, et ad salutem proficiunt.

Deinceps bona terrena et exteriora sunt aliquo modo utilia ac necessaria ad Dei obsequium, ad profectum virtutum, ad veram salutem : si enim vivere et Deo servire debemus, cibo ac potu, ac aliis corpori necessariis indigemus. Hinc de temporalium rerum amissione et infirmitatibus ac adversitatibus moderate tristari, in quantum necessaria aut utilia sunt bona exteriora et sanitas roburque corporis ad Dei obsequium et salutem, atque per consequens eorum amissio aliquo modo impedit a Dei servitio ac salute : sic (inquam) de malis his pœnæ tristari secundum rationis dictamen, bonum et virtuosum censetur. Virtuosius tamen perfectiusque consistit nequaquam inde tristari, et gratias agere Domino Deo, etiam si omnino perdantur, in quantum hoc ex divinæ providentiæ ordinatione procedit. Unde Apostolus commendat conversos He-

Eccle. vii, 17.

Jer. XLVIII, 36.

Hebr. x, 34.

II Cor. vii, 10.

Eccle. vii, 5.

Jacob. IV, 9.

Job I, 5. bræos, quia rapinam bonorum suorum cum gaudio pertulerunt. — Si autem de horum temporalium amissione quis contristetur, quia non potest laute vivere, et more solito abundare, ornari, deliciari, honorari, aut suos ditare ac sublimare in sæculo isto, inordinata ac vitiosa est ista tristitia. Idcirco Apostolus vocat eam tristitiam sæculi, affirmans quod mortem operatur : nunc enim inducit animæ mortem culpæ, et post hanc vitam propter eam infligitur animæ mors infernalis miseriæ. Ideo omnino vitanda ac abhorrenda est ista tristitia. Est enim passio valde prava et afflictiva, et vitæ naturalis ac corporalis abbreviativa. Propter quod in Proverbiis Salomon contestatur : Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi viri ;3 et denuo, Animus gaudens ætatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.4 Hæc namque tristitia immoderata, naturalem et congruam corporis complexionem et harmoniam vehementer perturbat ac impedit. Propterea in Ecclesiastico legitur : Tristitiam longe expelle a te ;5 multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Hæc nempe tristitia rationem absorbet, gravat ac deprimit, facitque hominem tædiosum, pigrum, obtusum, pusillanimem, et tandem Deo ingratum ac indignantem.

Tertia est tristitia naturalis, quæ in se nec virtuosa nec vitiosa consistit, qua de naturali imperfectione vel propinquorum morte, ac ceteris malis pœnalibus tristamur, habendo primos tristitiæ motus secundum quod pure naturales sunt. Quemadmodum enim naturale est de naturali perfectione et amicorum vita lætari, ita naturale est de naturali imperfectione et amicorum ac propinquorum morte tristari. Sed nisi tristitia ista per rationem frenetur ac moderetur, fit excessiva.

Præterea, sicut est triplex tristitia, ita est et triplex lætitia : quoniam quædam est lætitia spiritualis et virtuosa, qua homo gaudet in Deo, et in actibus virtuosis, imo etiam in adversis, propter Deum, atque in rebus creatis, secundum quod utiles aut necessariæ sunt ad Dei cognitionem, dilectionem ac cultum, sicut ait Propheta: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.6 Alia est lætitia carnalis et vitiosa, qua homines mali delectantur in sensibilibus rebus, in ludis, jocis, vanitatibus, immunditiis atque spurcitiis suis, juxta illud Proverbiorum : Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;7 lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Tertia est lætitia naturalis et indifferens, qua de propria et naturali perfectione seu bono convenienti gaudemus, habendo de eis primos motus delectationis, sicut de sanitate, fortitudine corporali, sustentaculo vitæ, atque similibus.

Nunc ergo considerandum cui tristitiæ Christus promittat lætitiam, asserendo : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Et respondendum, quod bonæ et virtuosæ tristitiæ jam præfatæ promittit Salvator gaudium cœleste ac sempiternum, imo etiam consolationem piam, frequentem, gratiosam atque multiplicem in præsenti. Ait namque in Matthæo : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.8 Unde Apostolus asserit : Sicut passiones Christi abundant in nobis, ita per Christum abundat consolatio. Hinc Propheta loquitur Deo : Secundum multitudinem dolorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.9 De promissione vero æternæ lætitiæ pro temporali bono mœrore et afflictione, scribit Apostolus secunda ad Corinthios : Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Porro vitiosæ tristitiæ temporali non promittitur nec debetur consolatio spiritualis, neque lætitia æternalis, sed afflictio major ac infernalis.

Ideo nunc salubriter cum sanctis et electis Dei temporaliter contristemur, atque carnales et vanas consolatiunculas aspernemur, ut in præsenti vita mereamur desuper consolari, et post hujus curriculum

II Cor. i, 5.

II Cor. iv, 17.

II Cor. vii, 10. vitæ æternaliter jucundari, secundum illud Isaiæ : Lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.10 O quam excæcati, vani et stolidi sunt qui Deo altissimo derelicto, istis caducis et sensibilibus rebus finaliter nunc inhærent, et pro hujus incertissimæ vitæ ac vilissimæ carnis delectationibus tanta felicitate se privant, et tantis calamitatibus se involvunt, tam infinitis et irremediabilibus se exponunt periculis !

Gradiamur ergo per arctam viam salutis, et nostra ac proximorum intime deplangamus peccata. Unde de sancto illo doctore Ecclesiæ B. Hieronymo legitur, quod suas quotidianas et veniales culpas quotidie ita deflevit ac si gravissima commisisset facinora, seque quotidie usque ad sanguinis effusionem ter flagellavit. Hujus ergo beati viri vestigia saltem aliqualiter imitemur, et cum tremore ac timore nostram operemur salutem, sicut et Salomon cohortatur : Quidquid potest manus tua, instanter operare.11 Ad laudem Omnipotentis.

Footnotes

  1. Job XX, 5-8. ↩

  2. Ps. XXXVI, 1, 2. ↩

  3. Prov. xxv, 20. ↩

  4. Prov. xvii, 22. ↩

  5. Eccli. xxx, 24, 25. ↩

  6. Ps. xci, 5. ↩

  7. Prov. ii, 13, 14. ↩

  8. Matth. xi, 28. ↩

  9. Ps. xciii, 19. ↩

  10. Is. li, 11. ↩

  11. Eccle. ix, 10. ↩

Chapter 207 of 211