Skip to the text

Sermo 3

QUOD NIHIL SIT PERICULOSIUS QUAM IN HAC VITA AD LIBITUM TEMPORALITER PROSPERARI, PECCARE, ET NON CASTIGARI A DOMINO DEO.

BEATUS homo qui corripitur a Domino. Job v, 17.

Quum nil separet hominem a Deo et vera salute, atque a donis ac gratiis Spiritus Sancti, nisi peccatum, hinc præcipuum beneficium misericordiæ Dei est, ut hominem in vita hac a suis purget peccatis, præsertim quoniam id agendo, caritatem et gratiam ceterasque infundit ei virtutes. Ideo loquitur Isaias : Iste omnis est fructus, ut auferatur iniquitas.1 Porro tam infinita est divina justitia, quod sicut nullum bonum deserit irremuneratum, sic nullum malum impunitum relinquit, juxta illud Job : Deus inultum abire non patitur.2 Unde in Psalmo Deus loquitur peccatori : Existimasti inique quod ero tui similis ; arguam te, et statuam te contra faciem tuam.3 Culpæ namque debetur pœna. Quemadmodum ergo maximum ac piissimum beneficium Dei est, quod hominem in hoc sæculo pro suis punit peccatis, et ita eum emundat et sibi conciliat ; ita gravissima Dei ira est et metuendissima ultio, dum hominem prosperari ac peccare permittit, nec tamen eum paterne castigat. Idcirco ipse de reprobis ait in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.4 Per Ezechielem quoque prophetam ait de populo indurato : Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius.5 Hujus quoque exemplum est in homine patrefamilias, qui filio peccanti ad tempus increpationes castigationesque adhibet, quousque spem habet de emendatione illius; sed dum conspicit eum omnino ingratum, rebellem et obstinatum, cessat a correptione ipsius, et repellit eum omnino a se.

Porro multæ sunt causæ quare tam horrendum ac periculosum est non castigari a Deo. Prima est, quoniam hoc est probabile signum reprobationis divinæ, eo quod odiat transgressorem hujusmodi ; sicut econtrario a Deo in vita hac argui et castigari, est signum prædestinationis divinæ et dilectionis Dei ad hominem, juxta illud in Apocalypsi : Ego quos amo, arguo et castigo. Hinc in Proverbiis dicitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis :67 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

Secunda causa est, quoniam castigari a Deo et per adversa retrahi a peccatis, est probabile signum filiationis divinæ, hoc est, quod homo talis sit adoptivus filius Dei; quemadmodum non castigari in vita hac, est signum alienationis a filiatione ista et degenerationis damnandæ. Hinc ad Hebræos scribitur : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis. Si ergo desideramus esse filii regis summi omnipotentisque Dei, optemus pro nostris excessibus protinus castigari et per pœnas purgari, Deo reconciliari, gratia adimpleri. Qui autem non cupit hoc, sed impune optat peccare, et sanitate prosperitateque fungi ut possit carnaliter deliciari atque in propriis desideriis ambulare, iste vult filius esse diaboli, et jam filius ejus est; nec anima ejus Christi est sponsa, sed dæmonum fœda adultera.

Tertia causa est, quoniam castigatio et refrenatio ista est grande beneficium Dei, et medicina peccati ac via ad gratiam ac virtutes, juxta illud secundi Machabæorum : Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

Quarta ratio est, quoniam castigatio ista instruit hominem ad considerandum suos defectus atque excessus : siquidem Isaia testante, Vexatio dat intellectum. Et Jeremiæ Dominus loquitur : Castigo te, ne tibi videaris innoxius. Unde qui non castigantur a Deo, sed prosperari et transgredi permittuntur, sic excæcantur, quod scelera sua non attendunt nec reputant. Ideo perseverant in eis ac pereunt, quemadmodum Salomon ait : Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.

Quinta causa est, quoniam castigatio facit hominem cautum ac timoratum (qui enim virgam expertus est, plus formidat), et sic facit vitare peccata virtutibusque insistere, cor de cetero custodire, Deo vacare. Ideo castigatio ista est plurimum fructuosa, potissime quia per eam homo evadit futura supplicia, et ad æterna propinquat solatia. Idcirco ait Apostolus : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.

Considera ergo, o homo, an de numero sis filiorum Patris æterni, an de numero perversorum. De electis etenim ait Scriptura : Multæ tribulationes justorum; et rursus, Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. De reprobis quoque Scriptura testatur : Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis; et non est super eos virga Dei. De quibus etiam loquitur Jeremias propheta : Via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur.

Præterea Deus castigat hominem pro suis peccatis variis modis, videlicet : per infirmitates, juxta illud Job, Increpat per dolorem in lectulo, et omnia ossa hominis marcescere facit; item per persecutiones humanas quibus electi infestantur a malis, et per damna rerum, per afflictiones quoque et tentationes diaboli, et per increpationes ac correctiones prælatorum et principum; imo et sæpe per ipsummet hominem qui peccavit, dando ei gratiam puniendi peccata sua in se et satisfaciendi pro eis. Ideo omnia mala ista pœnalia, sunt æquanimiter toleranda, tanquam disciplinæ medicinæque Dei. Unde et hoc advertendum, quod non omnes qui pro suis peccatis puniuntur, a Deo in vita hac purgantur et electi sunt, sed qui castigationes hujusmodi patienter accipiunt, seque emendant. Ideo dicit Gregorius : Pœna præsens quæ injusti animum a desideriis pravis non mutat, a suppliciis æternis non liberat; solos pœna temporalis ab illo supplicio liberat quos in melius mutat. Quem enim præsentes pœnæ non corrigunt, ad æternas perducunt.

Postremo, ex hoc quod Deus electos et

Hebr. xii, 11.

Ps. xxxiii, 20.

Judith xiii, 23.

Job xxi, 7, 9.

Jer. xii, 1.

Job xxxiii, 19.

Hebr. xii, 5, 7, 8.

II Mach. vi, 13.

Is. xxviii, 19.

Jer. xxx, 11.

Prov. xviii, 3. virtuosos in vita ista sic visitat et castigat, impios vero et reprobos frequenter impunitos modo dimittit ac prosperari permittit, elicitur quam horribiliter eos puniet in futuro. Ideo ad Romanos terribiliter scribit Apostolus: Existimas, o homo qui impie agis, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis Dei, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.8 Hinc quoque ait Gregorius: Electos Dei cernimus et pia agere et multa crudelia tolerare. Unde colligitur quanta districtus Judex post hanc vitam feriat districtione quos reprobat, qui sic cruciat hic quos amat. Itaque pro tanto plus vereatur unusquisque inter reprobos computari, quanto se conspicit amplius prosperari, impune peccare, adversa non perpeti, corporalibus commodis abundare, et ab hominibus commendari ac honorari, quum dicat Propheta:9 Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Legitur in tertio libro Vitaspatrum, quod fuerunt septem viri sanctissimi habitantes in eremo Sarracenis contigua, qui semel in hebdomada, scilicet sabbato, hora nona, convenerunt: qui ex solis herbis et pomis eremi alebantur, nec pane, nec oleo, neque potu vescentes, nisi rore quem colligebant per herbas. Quumque convenissent, non fuit inter eos nisi spiritualis collatio, cœlestis regni commemoratio, sermo de gloria Beatorum et de suppliciis impiorum: de quibus omnibus conferendo, ex intimo pectore suspirabant et flebant uberrime. Quumque per totam noctem vigiles permansissent Deum laudantes, die dominica, hora nona, unusquisque ad propriam rediit cellam, ac tota deinceps hebdomada soli Deo purissima ac devotissima mente vacavit. Hos tandem Sarraceni per eremum discurrentes invenerunt, atque ligantes eos, pedibus suspenderunt, ac multis affecerunt injuriis. Ad extremum, focum subter eos de herbis amarissimis congesserunt, ubi incredibiliter cruciati, visum ex fumi amaritudine amiserunt. Et postquam eos multis afflixerunt tormentis, semivivos dimiserunt.

Ecce Deus etiam electissimos suos permittit in sæculo isto adversitatibus exerceri, et hoc utique pro maxima eorum salute et gloria. Non ergo in adversis tristemur, sed Deo gratias referamus, atque pro gratia patientiæ eum jugiter deprecemur.

Intendebam circa unumquodque evangelium tres sermones annectere; sed multis videtur quod duo sufficiant, præsertim quum textum exponam, ex cujus expositione multa ad prædicandum utilia sumi queunt, ut illis apparet. Illorum ergo acquiescens consilio, et ut vitetur prolixitas, intendo duobus contentari sermonibus, nisi interdum fecunditas evangelii aliud poscat.

Footnotes

  1. Is. xxvii, 9. ↩

  2. Job xxiv, 12. ↩

  3. Ps. xlix, 21. ↩

  4. Ps. lxxx, 13. ↩

  5. Ezech. xvi, 42. ↩

  6. Prov. iii, 11, 12. ↩

  7. Apoc. iii, 19. ↩

  8. Rom. II, 3-5. ↩

  9. Ps. II, 6. ↩

Chapter 208 of 211