Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

PERFECTIONEM MONASTICAM IN HUMILI OBEDIENTIA POTISSIMUM ESSE SITAM.

SUBJECTI estote omni humanœ creaturœ propter Deum. I Petr. II, 13. Gloriosissimus princeps Apostolorum in hodierna epistola totam vitam Christianorum plenissime instruit, saluberrime instituit, optime ordinavit. Et quoniam postquam Deus factus est homo, homines potissimum deificati sunt, id est, divinis charismatibus, supernaturalibus dignitatibus, gratiarum excellentiis perfectionibusque virtutum mirabiliter decorati, impleti ac sublimati, præsertim vero religiosi, sacerdotes, et aliorum prælati atque doctores (quod beatissimus Petrus insinuans, Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta :1 quod quamvis secundum unam expositionem de toto possit intelligi populo christiano, de præIatis tamen et religiosis ac clericis evidentius ac eminentius dictum accipitur) ; hinc in hodierna epistola primo hortatur nos sacratissimus Petrus, ut desideria abjiciamus et exstirpemus carnalia, quatenus præfatis dignitatibus vitæ nostræ nobilitas correspondeat ac proportionetur.2 Quum enim homo ex anima intellectuali et carne constet mortali, vilitas ejus consistit in hoc, quod ad carnalia se convertit, terrenis transitoriisque inhæret, et carnalibus desideriis superatur: quia per hoc bestialis efficitur, et de ipso verissime fertur:3 Homo quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus. Fit enim sicut equus et mulus, quibus non est intellectus;4 atque ut Aristoteles loquitur, decies millies brutis vilior ac deterior redditur.

Nobilitas autem hominis in hoc consistit, quod carnalibus desideriis victis, ad intellectualia et æterna, ad cœlestia, spiritualia ac divina, præcipue ad omnium creatorem, incomparabilis excellentiæ Deum, se erigit et convertit. Denique nos religiosi, qui maxime spirituales esse tenemur, et in quibus christianæ fidei veritas, evangelicæ quoque legis perfectio apparere debet ac resplendere, a carnalium vilitate ac fœditate desideriorum esse debemus alieni ac puri, spiritualibus affectibus inflammati, ad divina et cœlestia elevati, tanquam peregrini et advenæ in hoc mundo, nihil hic reputantes quod caducum est et impeditivum spiritualis profectus, sed ad futura cœlestia et æterna totis properantes præcordiis incessanter.

A Præterea cognoscendum, quod carnalia desideria non solum sunt sensuales affectus ad delectationes gustus et tactus inclinantes, sed ceterorum quoque sensuum appetitus inordinati, et universæ appetitiones circa terrenas divitias, carnales delicias, sæculares honores, circa ludos, jocos, solatiaque sensualia, mundana ac vana versantes. Quæ omnia desideria cum delectationibus suis pravis detestari et eradicare ac vincere nos oportet, ut sic ad contemplationis gratiam elevemur: quia ut asserit Cassianus, nunquam affectus noster ad desiderium æternorum perfecte accenditur, nec intellectus noster ad cœlestium contemplationem plene acuitur, nisi cura carnis etiam in licitis et necessariis frequenter ac fortiter reprimatur. Hinc sanctus ait Bernardus: Maximum sane delictum concupiscentia est, quæ interiorem et exteriorem hominem occupat universum. A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in nobis, totum inficit concupiscentia. Lex peccati in membris omnibus invenitur; undique per fenestras sensuum mors intrare contendit; et intus fomes totius nequitiæ periculosius sævit, mentem desideriis afficit, membra illecebris inficit. Inde pruritus est aurium, petulantia oculorum, olfaciendi et gustandi voluptas, atque in corpore universo mollities sensus et libido perniciosa tangendi.

C Hinc enim de carne sic infecta beatus ait Gregorius: Laqueum nostrum gestamus nobiscum, circumferimus inimicum, carnem scilicet de peccato natam, in peccato nutritam, ipsa origine valde corruptam, sed prava consuetudine multo plus vitiatam. Cui si plus quam debemus tribuimus, inimicum nutrimus; si necessitati ejus quæ debemus subtrahimus, civem necamus.

D Itaque in cibo et potu sobrietatem servare, voluptatem contemnere nos oportet, quum S. Benedictus dicat in Regula: Removeatur præ omnibus crapula, ut nunquam monacho subrepat indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate.5 Ceteros quoque sensus, et tactum præcipue, ab omni inordinato reprimamus oblectamento; nec sub specie spiritualis amoris carnalem admittamus affectum aut familiaritatem nocivam: sicque tam exemplaris et irreprehensibilis sit conversatio nostra, ut Deus glorificetur in servulis suis, et omnes ædificentur in nobis.

Insuper princeps apostolici ordinis nos hortatur ut «omni humanæ creaturæ» subditi simus, ita ut non solum superioribus, sed æqualibus quoque et inferioribus, propter Deum ex caritate et humilitate obtemperemus, quos et secundum aliquas considerationes nobis majores melioresve possumus reputare. Et istud ad religiosos maxime pertinet. Unde in Regula S. Basilii quæritur: Quomodo invicem obedire debemus? Ad quod respondet magnus pater Basilius: Sicut servi dominis; secundum quod præcepit Dominus, quia qui vult in vobis esse magnus, fiat omnium novissimus et omnium servus.6 Qui ut magis nos inclinaret ad humilitatem hanc, addidit: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Hinc et per Apostolum nobis præcipitur ut per caritatem spiritus invicem serviamus.7 Hæc Basilius.

Denique sanctus pater Benedictus ait in Regula: Obedientiæ bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant Fratres, scientes se per hanc obedientiæ viam ad Deum ituros. Præmisso ergo abbatis aut præpositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus imperia privata præponi, de cetero omnes juniores prioribus, hoc est senioribus suis, omni caritate et sollicitudine obediant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. Et iterum ait: Bonum zelum ferventissimo amore exerceant monachi, hoc est, ut honore se invicem præveniant, obedientiam sibi certatim impendant.8 Hinc et in præsenti epistola ait apostolus Petrus: Omnes honorate.

Honorandus est equidem omnis homo, in quantum ad Dei imaginem factus, sanguine Christi redemptus, æternæ beatitudinis susceptivus, et ultra hoc si ex potestate præsidentiali aut perfectione virtutum sit venerandus. Quod quum ita se habeat, et dyscolis quoque dominis in licitis obedire necesse sit; quantus excessus est, si religiosus etiam spirituali patri sibi præsidenti ac Christum repræsentanti obedire non curet? Putemus omnem beatitudinem nostram in obedientia esse sitam. Bernardus quoque præallegatis Sanctis concordans: Acquiesce (inquit) Deo, et sit voluntas tua subdita veritati. At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni humanæ creaturæ propter Deum, sive abbati tanquam præcellenti, sive prioribus tanquam ab eo constitutis. Ego plus dico: Subde te paribus, subde te et minoribus; et si vis in justitia esse perfectus, vade ad minorem, defer inferiori, teque juniori inclina.

Postremo, quam præclarissimum et salubre sit sub spiritualis patris obedientia fideliter conversari, constat ex eo quod quinto libro Vitaspatrum habetur. Quo legitur, quod venerunt quatuor Fratres de Scythi ad abbatem Pambo, et indicavit unusquisque virtutem alterius eo absente. Unus eorum plurimum jejunavit; alter nihil possedit; tertius multam habuit caritatem; de quarto dicebant quod viginti duos haberet annos in obedientia permanens senioris. Respondit abbas Pambo: Dico vobis, major est virtus istius quarti quam ceterorum, quoniam unusquisque eorum virtutem quam possidet, propria voluntate servavit, quartus vero voluntatem suam abscindens, alienæ voluntatis se servum fecit. Tales namque viri confessores sunt, si usque in finem ita permanserint. — Eodem quinto Vitaspatrum sic legitur: Quidam senex dixit, Frater qui ad obedientiam patris spiritualis animum dederit, majorem mercedem habet quam ille qui in eremum solus recesserit. Dicebat autem, quod narravit quidam Patrum vidisse se quatuor ordines in cælo. Primus fuit ordo infirmantium et gratias Deo agentium; secundus, hospitalitatem sectantium et instanter ministrantium; tertius, solitariorum non videntium homines; quartus, eorum qui ad obediendum se subjiciunt spiritualibus patribus propter Deum: qui ordo utebatur torque aurea et corona, et majorem quam alii habuit gloriam. Dixi autem ei qui hæc mihi ostendit: Unde ordo iste ampliorem gloriam habet? Respondit: Quia alii secundum suam faciunt voluntatem quod faciunt, sed hic ordo omnes suas voluntates abjiciens, pendet ad Deum et ad spiritualis patris jussionem. Quapropter, o filii, bona est obedientia quæ fit propter Deum. Intendite ergo, o filii, et obtinere studete virtutis hujus aliquod ex parte vestigium. Obedientia salus est universorum fidelium. Obedientia genitrix est omnium virtutum. Obedientia regni cœlorum inventrix est. Obedientia regnum cœlorum aperiens, homines levat de terra. Obedientia cohabitatrix est angelorum. Obedientia omnium est cibus sanctorum: ex hac enim nutriti sunt et ad perfectionem venerunt.

Footnotes

  1. 1 Petr. ii, 9. ↩

  2. Ibid. 11. ↩

  3. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  4. Ps. XXXI, 9. ↩

  5. Luc. xxi, 34. ↩

  6. Matth. xx, 26-28. ↩

  7. Galat. v, 13. ↩

  8. I Petr. II, 17. ↩

Chapter 209 of 211