Sermo 6
QUOD SOLUM PROPTER EA QUÆ DEUM OFFENDUNT, AUT AB IPSO IMPEDIUNT, TRISTANDUM SIT.
VOS nunc quidem tristitiam habetis;1 iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. In evangelio hodierno.
De multiplici tristitia loquitur sacra Scriptura. Est enim tristitia carnalis, sæcularis, inordinata, quæ est immoderatus mœror sive afflictio cordis de malis pœnæ, ut de temporalium rerum amissione, de incommodis corporis, de illatis injuriis, aut etiam de hoc quod quis conceptum sive propositum suum nequivit mancipare effectui, adipiscendo optatas delicias aut ultionem exercendo cupitam. Hæc tristitia, non animæ tantum, sed corpori quoque nociva est, Salomone dicente : Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi.2 De qua in Ecclesiastico legitur : Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas te ipsum in tuo consilio; tristitiam longe expelle a te : multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.3
Hæc tristitia etiam quosdam interdum affligit insipientes religiosos. Qui si aliqualiter durius increpentur a præsidente aut Fratre, aut modice irrideantur, aut desideratam cellam seu cameram habere non valeant, aut vestis secundum eorum appetitum non fiat, aut aliquid eis ad quod afficiuntur a spirituali patre aliisve negetur, mox instar sæcularium et insipientium hominum contristantur, tentantur, et sæpissime non solum contra confratrem, sed et contra superiorem incitantur, obloquuntur sive contendunt. Quod totum magnæ imperfectionis et pravæ cupiditatis exstat indicium, præsertim quum sæpe ex curiositate et inordinata moveantur affectione ad ea quæ petunt.
De his ergo quæ nos a Deo non impediunt nec elongant, non contristemur;4 sed potius gloriemur quod talia nobis negantur ad quæ non recte afficimur, aut quibus patienter carendo, multum apud Dominum promeremur. Religiosus quippe desiderium suum suo debet superiori humiliter ac pie suggerere, non armatam petitionem proponere aut per allegationes quasi extorquere aliquid velle, sed esse quasi indifferens, et stare contentus ac manere tranquillus, sive negativam, sive affirmativam recipiat. Quod si magnum aliquod voluerit petere, oret Deum ut mentem præsidentis inclinare dignetur ad id quod utilius salubriusque consistit, et magis pro Dei honore ac sua salute. Id quoque quod disponit ac loquitur præsidens, ex divina eum pie confidamus inspiratione loqui atque disponere : quia ut Salomon contestatur, Cor regis (id est cujuslibet præsidentis) in manu Dei est, et quocumque voluerit, vertet illud;5 et sicut in libro Job fertur, Deus immutat cor principum terræ, quia pro omni libitu suo id afficit et inspirat.6
Porro alia est tristitia virtuosa, salubris ac spiritualis, qua de propriis ac proximorum dolemus peccatis, de Dei injuriis, de gloriæ dilatione, de pauperum injusta oppressione, aut aliis causis, de quibus vere dolendum est. Unde, secundum Apostolum, Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur.7 Salomon quoque :8 Cor (inquit) stultorum, ubi lætitia, et cor sapientium, ubi tristitia.9 De qua Paulus :10 Tristitia (ait) mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis, etc. Sed et Jeremias civitatis ac templi plebisque suæ demolitionem quantum deplanxerit, patet in Threnis.11 Imo Christus videns civitatem Jerusalem, deflevit eamdem. Hac afficiamur tristitia, præsertim mundi deplorando peccata, et pro errantium conversione, pro communi reformatione, pro emendatione in omnibus, affectuosissime, lacrimose jugiterque rogemus; atque ut exaudiri simus idonei, nos ipsos in primis defleamus ac debite emendemus, et divino conspectui dignos ac placitos exhibeamus.
Exigit autem caritas ut sicut de proximorum profectu gaudemus, sic de eorum culpis tristemur; et sicut in bene agentibus complacentiam, ita de male agentibus displicentiam habeamus: quæ displicentia in superiori animæ parte consistit, et ratione regenda est. Non ergo omnis displicentia mala est, quum quædam sit displicentia caritatis, sapientiæ, pœnitentiæ ac zeli justitiæ. Displicentia autem ex indiscreto oriens zelo, recte vituperatur. Dum ergo inter aliquos discordiam cernimus, aut aliquem esse culpabilem constat, nullatenus super hoc complacentiam habeamus aut risum, sed salutarem tristitiam, et pro illis precem fundamus. Conformiter si quis durius increpatur, aut inordinate et insipienter respondet, non moveamur ad risum, sed compassionem. Nec de Fratris reprehensione aut castigatione lætandum est ex prava radice, videlicet aversione, ira, aut simili passione; tamen ex caritate et zelo justitiæ, in quantum est pro Dei honore, Fratris salute, Ordinis conservatione, aliorum avisatione, potest quis de tali reprehensione aut castigatione lætari in Domino, sed non alte aut coram Fratre ridere, quia hoc provocativum est Fratris, et speciem habet mali.
Nunc itaque cum sanctis Apostolis salubrem habeamus tristitiam, et in præsenti pro nostris piaculis castigari optemus; corripi, et purgari electorumque tribulationibus affici non vitemus, quum et Jeremias precetur: Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.12 Qui denuo ait: Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus. Tribulatio namque seu vexatio tribuit intellectum, quemadmodum per Prophetam loquitur Deus: Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius. Quum ergo multæ sint tribulationes justorum, et per multas tribulationes oporteat nos intrare regnum cœlorum, tribulationes tanquam medicamenta vitiorum, tanquam flagella filiorum, tanquam procuramenta charismatum meliorum, et tanquam viam salutis, amemus et amplectamur; nec in eis impatientes efficiamur, sive a Deo, sive ab homine, sive a dæmonibus, sive ab interioribus nostris nobis videantur infligi. Hinc loquitur Augustinus: Nullus servus Christi sine tribulatione est. Si persecutionem non habes, nondum christianus esse cœpisti, quum scriptum sit: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Quod te Deus permisit aut voluit pati flagellum, est corrigentis, non pœna damnantis. Ad hereditatem perpetuam erudimur, et flagellari ac corrigi dedignamur. Denique quis filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam vis esse, non filius Dei esse vis, sed adulter, id est alienus ab eo, ita quod anima tua diaboli erit adultera.
Insuper de tribulationum salubritate ait Bernardus: Tribulatio præsens hæc est via vitæ, semita gloriæ, iter civitatis habitaculi, via regni superni. Utilis tribulatio quæ probationem operatur ac ducit ad gloriam. Omne gaudium æstimemus, quum tribulationes varias inciderimus. Res namque necessaria est tribulatio quæ in gloriam vertitur; bona tristitia quæ in gaudium permutatur: gaudium sane longum quia æternum, quod nemo tollet a nobis, gaudium multiplex, gaudium plenum. Melior ergo tribulatio quam voluptas, quia quum utraque cito pertranseat, voluptas pœnam habet perpetuam, tribulatio coronam æternam. Gloriemur in tribulatione: in ea namque spes gloriæ. Imo ipsa gloria continetur in tribulatione, sicut spes fru-
Jer. xxxi, 18.
Is. xxviii, 19.
Jer. xxx, 11.
II Tim. iii, 12.
Hebr. xu, 7, 8.
Jacob. 1, 2. ctus in semine, sicut in semine fructus. In hunc modum, regnum Dei nunc intra nos est, thesaurus ingens in fictili vase, in agro vili. Cum ipso sum (ait Dominus) in tribulatione :13 et ego interim aliud quam tribulationem requiram ?14 Mihi adhærere Deo bonum est, qui descendit ut prope sit his qui tribulato sunt corde, ut nobiscum sit in tribulatione. Bonum mihi, Domine, tribulari, dummodo ipse sis mecum, quam regnare sine te, quam epulari sine te, quam sine te gloriari.
Ecce ex verbis his, veri religiosi, qui communiter in tribulationibus sunt, multam possunt consolationem sortiri, quum et Hieronymus dicat : Quanto in hoc sæculo paupertate, aut aliorum potentia, aut improbitate, aut morborum crudelitate, vel tentationibus fuerimus magis afflicti, tanto in futuro majora præmia consequemur.
Verumtamen tribulationi patientiam veram oportet esse conjunctam, atque adversa ex caritate sponte pro Dei honore æquanimiter ferre : alioqui præsens tribulatio non aliud esset quam infernalium tormentorum inceptio. Itaque patientissimi simus, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam futuram patientibus præparatam.15 Imo modicum et leve tribulationis præsentis, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.16
Interim ergo doloribus pœnitentiæ afficiamur, viles consolatiunculas, dissolutiones, detestabiles securitates, animositates, audacias, odiamus ac devitemus; atque sanctorum Patrum exemplo, compunctioni et sancto timori ac lacrimis insistamus, quemadmodum abbas Pastor, visa muliere in monumento sedente ac acerbissime flente, dixit : Si omnia mundi delectabilia venerint, non poterunt animum feminæ hujus a suo fletu avertere; ita et monachus semper debet hunc fletum habere. Et alius Patrum, viso Fratre ridente, suspirans dixit : Coram cœlo et terra rationem Deo reddemus, et tu rides? Hinc pater Arsenius pannum habebat in gremio propter lacrimas ex oculis ejus ubertim cadentes desiderio regni cœlestis. Quod nobis præstare dignetur Deus æternus, solus adorandus et super omnia benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 211 of 211