Skip to the text

Sermo 5

QUOMODO GAUDIUM EXISTIMARI DEBEANT PII, SI IN LACRIMARUM HAC VALLE VARIIS EXERCEANTUR ADVERSITATIBUS.

MUNDUS gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.1 In evangelio hodierno.

Hoc inter justos distat ac impios, quod justi hoc mundo utuntur ut Deo fruantur, cui et nunc per fidem et caritatem tanquam summo bono finaliter adhærent ac uniuntur; impii vero mundo fruuntur quia in rebus creatis sibi constituunt finem: nam illis magis quam Creatori afficiuntur, adhærent, junguntur. Hinc justi utuntur hoc mundo tanquam exsilio, et degunt in eo tanquam in valle lacrimarum peregrinationisque terra, pensantes et confitentes quia peregrini et advenæ sunt in ea;2 patriamque requirunt cœlestem, suam ab ea elongationem deplorant et sua peccata, quibus se inde elongaverunt et Dominum offenderunt, Christoque propter eos crucifixo se conformare conantur; et quoniam proximos diligunt ut se ipsos, pro illorum quoque excessibus lacrimantur.

Denique justi, electi, prædestinati, quia in vita præsenti quotidie, ad minus venialiter, sunt peccantes frequenter, et gratia a vitiis præservante maxime ac incessabiliter indigent; ideo bonus ac supersapiens Deus assidue mittit eis diversa flagella, infirmitates, tentationes, persecutiones, quibus a præteritis purgentur peccatis, et a futuris præserventur excessibus, Domino Christo ut suo capiti aliqualiter conformentur, ad majora quoque gratiarum disponantur charismata, et a futuris post vitam hanc eruantur suppliciis. Ecce quam misericorditer et superpiissime agit Pater cœlestis, Dominus majestatis, omnium sapientissimus moderator, cum electis misericordiæ suæ vasis, quos in præsenti paterne visitat et castigat; atque in temporalibus modicisque adversis, tot ac tantas eis elicit, providet ac procurat commoditates. Hinc, sicut Salvator prædixit, electi et justi in vita hac contristantur, affliguntur, plorant, tribulationibus variis exercentur. Porro reprobi et injusti, qui sunt filii sæculi hujus, quia hoc mundo fruuntur, et in eo tanquam in suo paradiso ac patria demorantur, præsentis vitæ prosperitates magis quam futuri sæculi beatitudinem exquirentes; ideo modo gaudent inaniter, consolantur inique, carnaliter delectantur, deliciari, ditari, honorari nituntur; et in omnibus his non est virga Dei super ipsos, sed lætantur dum male egerunt, et exsultant in rebus pessimis.3 De quibus Deus fatetur:4 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

Sed intueamur quid restet, quid sit inter justum et impium, qualiter electos reprobosque Deus discernat. Ecce tam gloriatio vana impiorum, quam contristatio bona justorum, temporalis est, imo momentanea et modicissima respectu æternitatis vitæ sequentis, et gaudiorum cœlestium, ac infernalium tormentorum. Sed quid inter hæc facturus est Judex altissimus? Certe temporalem, vanam ac brevem reproborum delectationem protinus post hanc vitam convertet in æternam, infernalem amarissimamque tristitiam; temporalem vero justorum tristitiam, mox decurso vitæ hujus curriculo, in cœlestem, æternam ac plenam convertet lætitiam. Nec sufficit bono justoque Deo taliter inter bonos ac malos post hanc vitam dividere; verum etiam in præsenti, tribulationibus, tristitiis lacrimisque justorum, multas et magnas, nobiles ac divinas permiscet, adjungit, innectit consolationes, suavitates, lætitias. Quod expertus vir sanctus, Deo grata ac hilari mente fatetur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam;5 et alter:6 Benedictus Deus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ita ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt; itemque, Sicut abundant (inquit) passiones Christi in nobis, ita abundat per Christum consolatio nostra.7 Deus ergo, secundum quod scriptum est, post tempestatem tranquillum facit, et post fletum exsultationem infundit.8 Propter quod ait Salvator: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;9 et denuo, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.10 Præterea vanis delectationibus ac periculosis prosperitatibus impiorum, omnipotens Deus diversas ac graves miscet afflictiones, adversitates, miserias, timores, dolores, desolationes, in tantum ut Salomon protestetur: Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam.11 Et de conjugatis ait Apostolus: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.

Quum ergo tam utile et salubre sit a Deo in vita præsenti paterne castigari, multipliciter exerceri, tribulari, tentari;12 in talibus patientiam habere, gratias agere et lætari debemus, quemadmodum Jacobus monet apostolus:13 Omne gaudium existimate, quum in varias tentationes incideritis. Unde aptissime loquitur Augustinus: Intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non pœnam ad damnationem. Sub medicamento positus, ureris, secaris, clamas; non te audit medicus ad tuam voluntatem, sed ad tuam commoditatem, videlicet sanitatem. Amplius, quam salubres in nobis effectus operetur paterna flagellatio Conditoris, pandit Augustinus, dicendo: Flagellum internum sive externum glorificat Creatorem, compellit nolentem, erudit ignorantem, custodit virtutem, protegit infirmitatem, excitat torpentem, humiliat superbientem, purgat pœnitentem, coronat innocentem, gratiam auget, a peccatis præservat, a futuris suppliciis eripit. Merito itaque dixit Gregorius: Quisquis adversitate tribulationeque frangitur, a quo factus sit minime contemplatur. Qui enim quod non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit; et qui benigne hominem condidit, nequaquam eum injuste cruciari permittit. Ideo quisquis in cœlo æternitatis desiderio figitur, nec prosperitate extollitur, nec adversitate dejicitur; et dum nihil habet in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo amittere pertimescat.

Sed quum omnia ista ita se habeant, quæ est ista excæcatio atque insania nostra, quod in vita hac pati nil volumus, nullam inopiam, nullam irrisionem, nullam injuriam, nullam exercitationem aut tribulationem, sed ne unum quidem verbum adversum? Et qui in minimis tam miserabiliter damnabiliterque deficimus, quid in magnis persecutionibus ac adversitatibus faceremus? Pensemus quid multi sæcularium patiantur, protinusque cernemus quam parum aut nihil sit quod in cœnobio toleramus. Nonne quotidie quorumdam filii occiduntur in bellis, et domus eorum ac possessiones traduntur incendio, pecora dirumpuntur, imo multarum feminarum mariti ac filii simul in præliis pereunt? Et tamen hæc omnia eos ferre oportet. Quid horum respectu est nostra adversitas aut persecutio nostra? Erubescat cor nostrum de imperfectione sua immensa, et patientiam discat, imo precibus, lacrimis, vigiliis a Deo adipisci conetur perfectam.

Præterea, non inaniter gloriemur cum mundo, non risibus, jocis, dissolutionibus præbeat locum cor nostrum; sed gemitibus et compunctionibus, lacrimis insistamus, præsertim quum Climaco edocente, monachus sit mœrens et dolens anima indesinenti mortis memoria. Qui etiam loquitur: Imitare, tu qui ad dispergendum pondus peccatorum tuorum de mundo egressus es, eos qui extra civitatem ante sepulcrum sedent; et non cesses a calidis et ignitis lacrimarum guttis, et cordis ejulatibus absque voce, quousque Jesum Christum spiritualiter videas ac sentias venientem, et lapidem cæcitatis cordis tui a tua anima revolventem, eamque a vitiis ac passionibus liberantem: si vero ita non egeris, nihil proficies. Hinc abbas Ammon disseruit: Talem fac cogitationem tuam, sicut faciunt clausi in carcere. Illi namque interrogant: Ubi est judex? quando venturus est? Et ipsa pœnarum suarum expectatione ubertim plorant. Sic monachus debet semper esse suspectus ac pavidus, et animam suam objurgare, dicendo: Væ mihi, quomodo habeo stare ante tribunal Christi, et ei actuum meorum reddere rationem?

Legitur quoque, quod sanctissimus abbas Pastor videns mulierem se ipsam nimis cædentem et amarissime flentem, intendit in eam; deinde causam fletuum ejus interrogans, audito quod ideo fleret, quoniam obierunt maritus ejus et filius suus ac frater, dixit abbati Anub: Nisi homo omnes voluptates suæ carnis mortificaverit, atque hunc luctum possederit, non potest fieri monachus.

Ista, o fratres carissimi, non parvi pendamus, quia authentica sunt; et sanctorum Patrum compunctionem et luctum saltem aliqualiter imitari conemur. Ab incustodia sensuum, a levibus verbis, a puerili resolutione ad vana et fatua abstineamus, potissime in divinis. Assiduis meditationibus dominicæ passionis, et districtionis divini judicii ac futuri supplicii, atque cœlestium gaudiorum, repleatur et actuetur mens nostra. Frequenter reminiscamur quid hæc nostra requirat vocatio, ad quid nostra nos obliget et adstringat professio; quousque venerimus, an satisfecerimus voto nostro, an digne ambulemus coram Altissimo: sicque discutiendo nos ipsos, culpas et negligentias nostras quotidie deploremus; mores corrigere, maturitatem, honestatem, stabilitatem assumere, et vitam in omnibus emendare non differamus neque cessemus. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 20. ↩

  2. Hebr. xi, 13, 14. ↩

  3. Prov. II, 14. ↩

  4. Ps. LXXX, 13. ↩

  5. Ps. XCIII, 19. ↩

  6. II Cor. I, 3, 4. ↩

  7. Ibid. 5. ↩

  8. Tob. III, 22. ↩

  9. Matth. V, 5. ↩

  10. Matth. XI, 28. ↩

  11. Eccle. II, 26. ↩

  12. I Cor. VII, 28. ↩

  13. Jacob. I, 2. ↩

Chapter 210 of 211