Skip to the text

Enarratio in epistolam

OMNE DATUM OPTIMUM ET OMNE DONUM PERFECTUM DESURSUM EST. Jacob. I, 17-21.

IN epistola hodierna sacris doctrinis referta, primo docet nos beatus apostolus Jacobus, in vera humilitate omne bonum Deo adscribere, gratias agere, mentem custodire, in bonis proficere. Itaque ait :

Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Quidam per « datum optimum », intelligunt omne donum naturæ; atque per « donum perfectum », omne munus gratiæ. Alii per « datum optimum », accipiunt quodlibet munus gratiæ; et per « donum perfectum », munus quodlibet gloriæ. Nec dubium quin littera possit aptari ad hæc. Omne equidem bonum, utpote omne donum naturæ, omne donum gratiæ, omne donum gloriæ, et quidquid citra Deum est, a Deo profluxit. Si ergo « datum optimum » referatur ad dona naturæ, « datum optimum » convenienter intelligitur intellectus, et quæcumque ejus perfectio naturalis. Omnia equidem naturalia sunt a Deo immediate vel mediate, id est per creationem, vel per causarum secundarum cooperationem seu subministrationem. Unde et Aristoteles dixit, quod ab hoc ente dependet cœlum et terra, et tota universi natura. Et iterum : Ab ipso (inquit) omnibus communicatum est esse et vivere. Dona vero naturæ dicuntur optima, non quasi donis gratiæ præstantiora, sed optima, id est valde bona, vel optima in suo genere ac ordine. Porro dona gratiæ, ut virtutes theologicæ et dona Spiritus Sancti, etc., dicuntur dona perfecta, non absolute, quum dona gloriæ sint utique digniora, sed in suo genere et naturalium donorum comparatione, quia immediate conjungunt nos Deo et gratos ei efficiunt, atque per ea dona gloriæ promeremur.

Omne ergo hujusmodi donum « desursum est », id est efficienter descendens a Patre luminum. Qui licet ubique sit tanquam incircumscriptibilis ac immensus (unde per Jeremiam testatur, Cœlum et terram ego impleo); nihilo minus in cœlo empyreo specialiter esse et habitare asseritur, quoniam ibi clarius cernitur, et evidentius ac sublimius operatur. Propter quod in Deuteronomio scribitur : Non est alius ut Deus rectissimus ; habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.1 Denique per « Patrem luminum », intelligi potest vel Deus Trinitas, a quo omne lumen (tam naturale quam gratificum ac beatificum) est, vel persona Patris æterni, a quo increatum est lumen, quod est unigenitus Filius ejus, qui est lumen de lumine : de quo scriptum est, Erat lux vera; de quo et Simeon justus dixit, Lumen ad revelationem gentium.2 Sed et Spiritus Sanctus est lumen æternum et increatum, a Patre procedens, imo a Patre et Filio, tanquam a principio et lumine uno. Hinc in Joanne scriptum est : Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de cœlo.

Apud quem, id est in quo, non est trans-345 mutatio. Deus enim est actus purus et ens absolute perfectum, in quo nec est materia arctans, nec potentia limitans, nec differentia contrahens. Nil enim movetur aut mutatur, nisi ens imperfectum. Quum ergo Deus gloriosus et adorandus, sit ens primum, summum, ad nil aliud vel altius ordinabile, sed omnium ultimus finis, nequaquam moveri potest aut transmutari, sed ipse stabilis manens, dat cuncta moveri.6 Hinc per Malachiam loquitur : Ego Dominus, et non mutor. In Numeris quoque fertur : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur.7 Ideo, juxta Paulum, solus Deus habet immortalitatem, id est omnimodam invariabilitatem.8 Omnis autem creatura, eo ipso quo ex nihilo est, in nihilum vertibilis est ex se ipsa, ad suam nihileitatis originem comparata, ut asserit Damascenus; et verteretur in nihil nisi Creatoris omnipotentia conservaretur, ut etiam Plato in primo Timæi fatetur, ubi summum Deum inducit ita loquentem :9 O dii deorum ! quorum pater et opifex ego; natura quidem corruptibiles, mea autem voluntate incorruptibiles estis.10 Nec vicissitudinis obumbratio, id est nulla præteritio, nulla successio, nulla alternatio obnubilans aut obumbrans puritatem et immutabilitatem lucis divinæ ac increatæ essentiæ.11 Non enim sunt in Deo plures aut succedentes actus intelligendi sive volendi, sed uno simplicissimo et æterno actu intelligendi atque volendi cognoscit et vult se ipsum et omnia alia. Nec actus iste ab ejus differt essentia, quia in eo identificantur esse, posse et agere, seu essentia, potentia et actio.12 Porro in Beatis est actionum istarum vicissitudo, non quoad beatificam divinæ essentiæ visionem ac dilectionem ipsius fruitivam, sed quoad quamdam aliorum quorumdam notitiam ac amorem.13

Deinde ponitur beneficium magnum Patris cœlestis. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Potest hoc primo exponi de creatione, quia sponte, intellectualiter et liberrime cuncta creavit verbo æterno, juxta illud in Psalmo : Ipse dixit, et facta sunt;14 itemque, Verbo Domini cœli firmati sunt. « Voluntarie » ergo « genuit » (id est creavit) « nos, verbo veritatis », id est verbo quod est veritas ipsa. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.15 Quibus consonat illud Deuteronomii: Nonne ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te ?16 Quidam autem philosophi putaverunt omnia profluxisse a Deo non quasi voluntarie, sed per modum naturalis emanationis : quorum error per prædicta destruitur. Secundo exponitur istud de regeneratione in aqua Baptismatis sub forma verborum a Christo traditorum, quæ sunt verba veritatis æternæ, et dicuntur etiam sermo seu verbum veritatis increatæ. Frequenter enim accipitur verbum pro complexu verborum, sicut in libris Prophetarum : Factum est ad me verbum Domini. Et in libro Judicum Aod ait ad regem Eglon : Verbum secretum habeo ad te, o rex. In Baptismo enim regenerantur fideles ex Deo et Ecclesia, juxta illud Joannis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei. Unde ad Ephesios habetur : Christus dilexit Ecclesiam, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ. Et recte dicimur in Baptismo regenerari, quoniam ibi sumus esse spirituale, quod est esse gratiæ ac virtutum, adepti. Tertio exponitur sic : « Voluntarie genuit nos verbo veritatis », id est, Pater per Verbum suum incarnatum regeneravit nos et redemit, quia a peccatis purgavit, gratiamque infudit, secundum illud Joannis : De plenitudine ejus omnes accepimus gratiam pro gratia. De Christo quoque Gabriel prænuntiavit : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quarto sic : « Voluntarie genuit nos verbo veritatis », id est, per evangelicæ legis veritatem, doctrinam seu verbum, Pater convertit nos et esse gratiæ contulit. Hinc Paulus conversis a se :17 Per Evangelium (inquit) ego vos genui;18 et denuo, Filioli mei, quos iterum parturio.

Ut simus initium aliquod creaturæ ejus, id est, primatum quemdam inter creata sortiamur. Quamvis enim per naturalia dona simus prælati irrationabilibus creaturis (unde in Genesi dictum est protoplastis :19 Dominamini piscibus maris, et volatilibus cœli, et cunctis animantibus terræ;20 atque in Psalmo, Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc.), tamen per dona gratuita populus christianus ceteris gentibus est eminenter prælatus. Propter quod prima Petri inducitur :21 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Jamque tempore evangelicæ legis, non utique obstinatis Judæis, sed fidelibus Christianis competit illud Deuteronomii : Non est alia natio tam grandis;22 et illud in Psalmo, Non fecit taliter omni nationi.23

Scitis, fratres mei dilectissimi, vera esse quæ dico. Denique, quoniam tanta est Dei majestas, et tam magna beneficia ejus sunt super nos, ideo consequenter docet Apostolus qualiter in Dei obsequio habere nos debeamus. Sit autem omnis homo velox ad audiendum ea quæ Dei sunt et salutis, et quæ scire vel audire oportet; tardus autem ad loquendum, nisi specialis ratio poscat oppositum, quia in casu statim loquendum est : ut si aliquis periclitetur in fide, vel veritas fidei requiratur ab aliquo, vel innocens condemnetur ad mortem et aliquis veritatem loquendo queat eum eripere. Itaque proni simus ad audiendum salubria, nec inconsulte præsumamus docere, quia ad humilitatem id pertinet, et tutius est audire quam loqui, quum Salomon dicat : In multiloquio non deest peccatum.24 Itemque : Vidisti hominem velocem ad loquendum ?25 Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Hinc Pythagoras discipulos suos præcepit quinquennio silere, ut sic opportune discerent loqui. Unde in Vitaspatrum habetur, quod et abbas Agathon tribus annis lapidem tulit in ore, ut disceret taciturnitatem et loquendi opportunitatem, prout Salomon facetur : Tempus loquendi, et tempus tacendi.26

Et tardus ad iram. Nam ira per vitium, est omnino vitanda, quoniam rationem excæcat. Ira vero per zelum, non nisi ex magna causa est assumenda, quia et ipsa rationem aliqualiter turbat. Propterea in Ecclesiaste scriptum est : Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit.27 Nam ira per vitium, efficit hominem fatuo similem. Ideo subditur : Ira enim viri, id est ira per vitium, quæ scilicet prævenit rationem, in quocumque sit homine, justitiam Dei non operatur. Minus dicit, et majus significat. Nam talis ira non solum impedit hominem a justa operatione, sed etiam ad injustitiam eum inducit, quia facit eum mensuram rationis et æquitatis excedere. Propter quod Salomon loquitur : Ira non habet misericordiam.28 In Job quoque habetur :29 Non te superet ira, ut aliquem opprimas. Nempe in Ecclesiastico asseritur :30 Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit pacem. Ideo ait Psalmista :31 Desine ab ira, et derelinque furorem.

Propter quod abjicientes omnem immunditiam, id est universa inquinamenta mentis et corporis, quatenus casto corpore mundoque corde, fonti totius munditiæ, Deo sanctitatis immensæ, obsequamini; et abundantiam malitiæ, id est continuationem operum malignorum, juxta illud Ecclesiastici : Ne adjicias peccatum super peccatum.32 Vel « abundantia malitiæ », est peccatum ex deliberatione et habitu vitioso, non ex ignorantia vel infirmitate, procedens. « Immunditia » quoque potest referri ad peccata carnalia, « abundantia malitiæ » ad peccata spiritualia, quæ ex suo genere sunt peccatis carnalibus graviora, secundum Gregorium. In mansuetudine suscipite insitum verbum, id est verbum evangelicæ prædicationis, quod fidelium mentibus est insertum, impressum, infusum, quoniam Christus per prædicatores suos seminat illud in mentibus credentium. Vel « insitum verbum », est Unigenitus Dei, qui per fidem habitat in cordibus nostris, et per prædicatoris sermonem audientium inseritur animabus.

Quod potest salvare animas vestras : quoniam Verbum æternum, videlicet Christus, efficienter salvat per gratiam suam fidelium animas; evangelica vero doctrina instrumentaliter dispositiveque salvat animas pias. Mansuetudo autem specialiter mentem disponit ad susceptionem verbi divini, sicut et ira præcipue impedit bonum hoc. Unde Ecclesiasticus docet: Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei.

Footnotes

  1. Deut. xxxiii, 26, 27. ↩

  2. Luc. II, 32. ↩

  3. Joann. III, 27. ↩

  4. Joann. I, 9. ↩

  5. Jer. xxiii, 24. ↩

  6. Malach. III, 6. ↩

  7. Num. XXIII, 19. ↩

  8. 1 Tim. VI, 16. ↩

  9. *Judic. III, 19.* ↩

  10. *Joann. III, 3, 5.* ↩

  11. *Ephes. V, 25, 26.* ↩

  12. *Joann. I, 16.* ↩

  13. *Matth. I, 21.* ↩

  14. Ps. XXXII, 9. ↩

  15. Joann. I, 3. ↩

  16. Deut. XXXII, 6. ↩

  17. *1 Cor. IV, 15.* ↩

  18. *Galat. IV, 19.* ↩

  19. Gen. 1, 28. ↩

  20. Ps. viii, 8. ↩

  21. I Petr. ii, 9. ↩

  22. Deut. iv, 7. ↩

  23. Ps. cxlvii, 20. ↩

  24. Prov. x, 19. ↩

  25. Prov. xxix, 20. ↩

  26. Eccle. iii, 7. ↩

  27. Eccle. vii, 10. ↩

  28. Prov. xxvii, 4. ↩

  29. Job xxxvi, 18. ↩

  30. Eccli. xxviii, 11. ↩

  31. Ps. xxxvi, 8. ↩

  32. Eccli. v, 5. ↩

Chapter 1 of 243