Sermo 6
QUALITER SPIRITUS SANCTUS PER PATRES ARGUIT NEGLIGENTES RELIGIOSOS.
PARACLETUS arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Joann. XVI, 8.
Quemadmodum paracletus Spiritus Sanctus, protinus ut infusus est in die Pentecostes beatis Apostolis, cœpit per eos mundum arguere, et homines peccatores in mundo hoc habitantes increpare de peccato quod committendo aut omittendo incurrerunt, et de justitia quam facere neglexerunt, id est de contemptu et omissione atque de falsa et ficta eorum justitia, et de judicio eorum temerario, præsumptuoso, mendoso; sic Spiritus Sanctus, qui verus est Deus, quum spiritualium patrum religiosis præsidentium, zelum Dei sincere habentium, impleverit corda, mox per eos increpat Fratres negligentes, carnales, dissolutos, de eorum peccatis. Qui non regulariter conversantur, nec inveniuntur solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, nec satagunt digne Deo ambulare juxta suæ exigentiam vocationis.12 Qui in divinis sunt somnolenti, pigri, vocibus suis parcentes, se ipsos palpantes, in angelorum præsentia, in conventus adspectu, imo in divinæ et summæ majestatis intuitu se irreverenter, intimorate, indevote habentes. Qui utinam rite perpenderent illud propheticum: Maledictus qui facit opus Dei negligenter.3
Consideremus quam attoniti et attenti, quam solertes ac reverentes stant coram regibus principibusque terrenis eorum ministri et milites, quam profunde inclinant, quam prompte, facete, ordinate deservunt, quam custodite et compte loquuntur. Quantam ergo irreverentiam exhibemus Deo, infinitæ excellentiæ regi, quum in ejus laudibus et obsequiis, in cantu et psalmodia ac Horis, in loco tam sancto, in Sacramenti præsentia, tam remisse, frigide et superficialiter nos habemus, oculos cordis ad Creatoris sublimitatem intuendam ac debite honorandam non elevantes? Heu, quanta est ista perversitas! Nonne carnalis magis quam spiritualis amor abundat in his qui in colloquio, in refectorio, in spatiamento fortes et alacres sunt ad fabulandum, ad comedendum, ad externa solatia, in divinis vero se habent quasi essent inuncti infirmi, et penitus impotentes? Videant sibi qualiter suam mereantur annonam. Verumtamen ultra posse Deus nil exigit; sed multa possumus in confortante nos Domino, quæ sine gratia non valemus. Si esset in nobis spiritualis fervor, sancta devotio, vigilantia cordis, confidentia divini auxilii, experiremur quam facilia et jucunda nobis exsisterent quæ nobis jam impossibilia arbitramur. Excutiamus ergo torporem, pusillanimitatem et vanam formidinem, invocemusque Dominum; et quod in nobis est faciamus, atque in ceteris religiosis observantiis simus ferventes. Ipsas quoque increpationes quas per Patres nostros facit nobis Spiritus Sanctus, patienter, gratanter et cum ingenti advertentia suscipiamus, et quilibet efficaciter se emendet: quoniam teste Scriptura, Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis;4 qui autem abjicit disciplinam, despicit animam suam. Et rursus in Ecclesiastico scriptum est: Quam bonum est arguere, quam irasci! Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! Sic enim effugiet peccatum.5
Præterea, quoniam non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet, sed in multis offendimus omnes, et justus septies cadit in die, imo universæ nostræ justitiæ sunt quasi pannus menstruatæ:6789 ideo spiritualis pater nemini parcat, neminem palpet; nec quisquam se irreprehensibilem arbitretur, aut de increpatione sua aliquatenus indignetur, quia hoc pessimum esset, et magnæ imperfectionis indicium, magnæ impatientiæ et insipientiæ signum, quum Salomon protestetur:10 Argue sapientem, et diliget te. Ecclesiasticus quoque fatetur: Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris;11 qui autem timet
D Deum, convertetur ad cor suum, hoc est, propriam fragilitatem, defectuositatem et vocationem suam attendit, nec indignabitur corripienti, sed gratias aget. Verum sunt aliqui non illuminati, sed privato amore potius excæcati, simulatorie justi, occulte superbi, qui dum corripiuntur, volunt quasi honorem suum defendere, quia in aliorum cordibus verentur vilescere, et defectuosi ac contemptibiles renuunt apparere: sicque se ipsos excusant, jactant, justificant, clamorose, impatienter, arroganter respondent, non attendentes, miserrimi, quod taliter sese habendo, non solum Deo et angelis, sed et spirituali patri ac Fratribus cunctis vilescant, coram quibus vitiositatem et stoliditatem suam tam evidenter demonstrant. Qui si patienter, sapienter et humiliter responderent, seque modeste, si innoxii essent, causa vitandi scandali excusarent, aut si culpa modica esset, dissimularent, crescerent utique in audientium corde, et vere honorabiles reputarentur. Hi igitur se emendent, atque in vera humilitate, et fractione propriæ voluntatis, ac exstirpatione privati amoris, totam suam conversationem stabiliter fundent, ut assimilentur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram, non stulto qui ædificavit super arenam.12
Insuper Spiritus Sanctus per superiores nostros arguit nos de justitia quam implere negleximus. Nam Deo honorem, proximis ædificationem, nobis ipsis custodiam jugem tenemur. Si ergo prælatus viderit quempiam coram aliis inexemplariter se habentem, pusillos scandalizantem, non recta ac regia via pergentem, protinus contra illum, imo pro eo, zelo accendatur justitiæ, et arguat eum, informet, hortetur, ut juxta apostolica documenta, quæ pacis sunt sectetur, et quæ ædificationis sunt diligenter custodiat, memor sententiæ Salvatoris:13 Væ homini per quem scandalum venit;14 et qui scandalizaverit unum de pusillis, expedit ei ut alligato ipsius collo saxo mergatur. Quod si tam damnabile est unum scandalizare pusillum, quam damnabile et enorme est coram communitate agere scandalose ac plurimos scandalizare? Qui ergo publice ac graviter peccat, manifeste et acriter arguatur; et nisi emendaverit, durius castigetur.
Denique, juxta Bernardum, tribus exsistimus debitores, videlicet superiori, æquali, inferiori. Superiori reverentiam et obedientiam, æquali, utputa proximis, consilium atque auxilium, inferiori disciplinam custodiamque tenemur. Superiori ergo, ut puta prælato, reverentiam cordis ac corporis et obedientiam caritativam ac promptam exhibeamus; confratribus consilium et auxilium præbeamus, verbis dum licet loqui hortando et instruendo, oratione juvando, seu alias modo possibili ministerium exhibendo. Quocirca ait Bernardus: Nullum ego consilium arbitror melius quam si exemplo tuo fratrem tuum docere studeas quæ oporteat et quæ non oporteat fieri, provocans eum ad meliora et consulens non verbo neque lingua, sed opere et veritate; sed neque efficacius auxilium est quam ut ores devote pro eo, ut non dissimules redarguere culpas ejus, ut nullum ei offendiculum ponas, et quantum prævales, sollicitus sis, tanquam angelus pacis, scandala tollere et occasiones scandalorum penitus removere. Si talem te fratri tuo consiliarium et auxiliarium exhibes, reddis ei quod debes, nec habet unde causetur. Porro qui alicui præest, disciplinam ei tenetur atque custodiam, quia de manu ejus, pereuntis subditi exquiritur sanguis, si quod sui est officii illi neglexerit exhibere. Si vero aliis non præsis, proprio corpori, sensualitati et sensibus tuis disciplinam custodiamque impende, ut corpus tuum castiges, in servitutem animæ redigas, ne regnet in eo peccatum; sensualitas quoque dometur, et sensitivus appetitus rationi subdatur; et exteriores sensus custodiantur, ne circa sua inordinate oblectentur, evagentur lasciviantque objecta.
Præterea diligentissime perpendamus quod in præsenti evangelio ait Salvator Apostolis: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos;15 si autem abiero, mittam eum ad vos. Cujus rei, secundum doctores, una fuit causa: quia Apostolorum ad Christum cum eis corporaliter conversantem affectio fuit aliqualiter sensualis, non penitus spiritualis. Idcirco, stante hujusmodi affectione et causa ipsius, capaces non erant Spiritus Sancti in tanta plenitudine, in quanta eum post Christi acceperunt recessum. Si ergo sensualis affectio ad Unigenitum Dei, ad verum Deum carne indutum, ad Agnum sine macula, ad carnem mundissimam ex purissimis sanctæ Virginis sanguinibus sumptam et Spiritu Sancto formatam, impeditiva fuit spiritualis perfectionis et plenæ susceptionis Spiritus Sancti, quam ineffabiliter carnalis et sensualis affectio ad fragiles defectuososque homines, ad sordidum corpus in peccatis conceptum, natum, nutritum, spiritualem tollit profectum, et omnem impedit perfectionem? Mirabiliter quippe carnalis affectio trahit atque obnubilat mentem. Propterea esse solliciti caveamus, et omnem ipsius occasionem et causam vitemus, incautum fugiendo adspectum et tactum, amplexus et oscula, lateralem assessionem, et universam hujusmodi provocationem, ex quibus etiam de facili mortalis oritur culpa, præsertim dum serpens tenetur et fovetur in gremio. Unde omnia talia religiosis sunt summe vitanda, qui non solum ad meliorem, sed demum ad securiorem obligati sunt viam: idcirco nequaquam discrimini se committant.
Postremo, immensam pietatem et liberalitatem Spiritus Sancti instanter ac fervide deprecemur, ut sua nos unctione in omnibus edocere, dirigere, conservare dignetur, quum tot casus, tot involutiones, tot ambiguitates, difficultates et tentamenta indesinenter nobis occurrant, ut absque ipsius speciali eruditione, directione, subventione, evadere, prævalere atque salvari nullatenus valeamus. Ideo ait vir sapiens: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?16 Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ sunt providentiæ nostræ. Sensum autem tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis? Denique, quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulantes nos facit idoneos.17 Nec aliquis potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.18 Nec sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.19 Ecce quam infinita est indigentia, impotentia, defectuositas nostra. Humiliemur igitur sub potenti manu Dei, et ejus benignissimo indesinentissimoque subsidio incessabiliter innitamur. Ad laudem et gloriam ejus. Amen.2021
Footnotes
-
Coloss. I, 10. ↩
-
Ephes. IV, 3. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Prov. XV, 32. ↩
-
Eccli. XX, 1, 4. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Eccle. XV, 21. ↩
-
Prov. IX, 8. ↩
-
Eccli. XXI, 7. ↩
-
Matth. vii, 24, 26. ↩
-
Rom. xiv, 19. ↩
-
Matth. xviii, 7, 6. ↩
-
Joann. XVI, 7. ↩
-
Sap. IX, 13. ↩
-
Rom. VIII, 26. ↩
-
I Cor. XII, 3. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
I Petr. V, 6. ↩
-
Rom. viii, 14, 17. ↩
Chapter 8 of 243