Sermo 1
DE TESTIMONIIS DEI ET PRÆCEPTIS, AUDITIONEQUE VERBI DEI.
SIT omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Jacob. I, 19.
Duæ sunt partes legis divinæ, videlicet testimonia et præcepta. Testimonia sunt de credendis, ut quod Deus est unus et trinus, quod Dei Filius est incarnatus; præcepta sunt de agendis aut omittendis. In hac autem epistola quædam ponuntur pertinentia ad testimonia seu credenda, ut quod omne datum optimum et omne donum perfectum a Deo procedit. Et quamvis naturali ratione id possit probari, non tamen potest sufficienter probari ex lumine naturali, quod omnia sint a Deo, eo modo quo fides hoc tenet et scriptura libri Geneseos docet. Insuper ad credenda pertinet quod subditur, Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus, si intelligatur de regeneratione spirituali et supernaturali, facta in fonte Baptismi seu per instructionem et gratiam Christi. Cetera in epistola hac contenta pertinent ad agenda aut omittenda, ut quod ait: Sit omnis homo velox ad audiendum.
Itaque in primis obediamus huic brevi sed vere salubri verbo Apostoli, quo profatur: Sit omnis homo velox ad audiendum. Quod etiam ad subjectos ac simplices, ad minores ac feminas potissimum pertinet, qui sermocinationes, exhortationes, correptiones superiorum suorum ac sapientiorum et seniorum fervide debent audire, memoriter retinere, strenue adimplere. Verbum etenim Dei, cibus, robur et medicina est animæ, vita et illuminatio ejus. Ideo loquitur Christus:1 Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Augustinus quoque affirmat: Non minus dignum est verbum Dei, quam corpus Christi. Idcirco non minus reus est qui verbum Dei negligenter audit, quam qui corpus Christi ex negligentia sua cadere in terram permittit.
Debemus ergo proni esse et alacres ad audiendum verbum Dei. Primo, quoniam verbum Dei illuminat animam ad cognoscendum ea quæ Deus ab ipsa requirit, et sine quorum notitia salvari non potest. Verbum etenim Dei, est sacra Scriptura et salutaria documenta circa Scripturam conscripta. Hinc ait Propheta: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis;23 itemque, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Qui ergo tardus est ad audiendum salubria, propriam fugit salutem, et habet ignorantiam crassam, amatque tenebras suæ mentis. Secundo debemus verbum Dei prompte velociterque audire, quia mentem in amore Dei accendit et ad proficiendum inflammat, juxta illud Jeremiæ: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans.4 Unde ait Psalmista: Ignitum eloquium tuum vehementer.5 Et Salomon: Omnis (inquit) sermo Dei ignitus. Denique sæpe contingit ut unus homo audiendo bona de alio, inflammetur illius amore :67 quanto magis audiendo verba sacræ Scripturæ, in quibus infinita Dei bonitas, perfectio et beatitudo immensa describitur, ejusque beneficia ac promissa narrantur, et quantum dilexerit nos recitatur, debemus sincerissimo ejus amore valide inflammari, sicut ait Propheta : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis, id est, in cogitatione mea de Deo fervor sui amoris accendetur in me.8
Tertio debemus veloces esse ad idem, quoniam verbum Dei curat mentem a vitiis, a superbia, ab avaritia, a luxuria, ceterisque peccatis. Nam contra singula vitia continentur in Scripturis saluberrima documenta et salutifera prorsus remedia. Quarto, quoniam verbum Dei ferventer audire, est signum bonitatis, probitatis atque prudentiæ, juxta illud Ecclesiastici :9 Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Ideo tardum esse ad audiendum verbum Dei, est signum malitiæ atque stultitiæ. Quinto, quoniam verbum Dei libenter audire, est signum probabile prædestinationis divinæ, Christo dicente :10 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Timeat ergo qui verbum Dei audit invite, quum Christus reprobis dixerit :11 Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Sexto, quia per assiduam audientiam verbi Dei, duritia frangitur cordis et emollitur ad compunctionem et devotionem : quemadmodum lapis, quamvis sit durus, guttarum incidentia perforatur. Hinc per Jeremiam loquitur Deus : Numquid non verba mea sunt quasi malleus conterens petram ?12
Aliæ sunt plurimæ utilitates et rationes audiendi verba divina, quia per ea instruitur homo qualiter resistat diabolo, qualiter inter bona et mala discernat. Verbum etiam Dei, hominem consolatur et confortat in spe. Idcirco ait Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum.13
A Sed, heu, heu, et iterum heu ! quoniam multi proniores sunt ad audiendum verba scurrilia, vana et frivola, imo pungitiva et detractoria, quam verba vitæ atque salutis, quum tamen dicat Scriptura :14 Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Emendet se ergo qui talis est, ne pereat in æternum.
B Præterea, juxta doctrinam Jacobi apostoli, simus tardi ad loquendum, nisi sufficiens ratio exigat loqui : quia ut ait Gregorius, Sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium eos qui erudiri poterant, in errore relinquit. Est ergo congruo tempore silendum, et tempore opportuno loquendum. Ait quippe Ambrosius : Patientia silendi opportunitasque loquendi, et contemptus divitiarum, magna valde sunt fundamenta virtutum. Pronior debet tamen homo consistere ad audiendum quam ad loquendum, ceteris paribus, quia facilius cadit homo loquendo quam audiendo, et majoris humilitatis ac securitatis est tacere quam loqui. Ideo dicit Ambrosius : Multos vidi loquendo in peccatum ruisse, vix quemquam tacendo. Taciturnitas quoque est sapientiæ signum. Propter quod a Job scriptum est :15 Utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. Denique de his Seneca prudentissime ait : In hoc incumbe ut libentius audias quam loquaris. Quod tacitum esse velis, nemini dixeris. Auribus frequentius quam lingua utere. Quidquid dicturus es, tibi dicas antequam aliis. Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
D Qui nescit tacere, nescit loqui. Insuper, quam laudabilis est taciturnitas ista, tam vituperabilis est loquacitas, quia insipientiæ vanitatisque signum est, animum lædit, devotionem exstinguit, evagationem et instabilitatem cordi ingignit, et innumerabilia mala oriuntur ex ea. Idcirco in Ecclesiastico verissime scriptum est :16 Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. Hinc ait Gregorius : Pravi homines sicut in sensu sunt leves, ita in locutione præcipites, quia quod levis mens concipit, levior lingua protinus pandit. Hugo quoque de S. Victore: Vanus (inquit) sermo, vanæ conscientiæ index est. Mores hominis lingua prodit, et qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur, quia ex abundantia cordis os loquitur. — Ecce quam necessaria est refrenatio linguæ. Propter quod Salomon asserit: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.1718
Amplius, juxta doctrinam Apostoli, simus tardi ad iram, quæ est velut quædam insania mentis, et rationem a veritatis consideratione enormiter impedit. Propterea in Job asseritur: Virum stultum interficit iracundia. Et Salomon loquitur: Qui impatiens est, operatur et exaltat stultitiam suam.19 Imo, quam vitanda et vitiosa sit ira, docet Gregorius, dicens: Per iram justitia relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, mansuetudo perditur, lux veritatis excutitur. Et iterum ait: Per iram splendor Spiritus Sancti expellitur, qui super humilem et quietum requiescere dicitur, quia dum ira quietem menti subtrahit, suam Spiritui Sancto habitationem claudit; per iram quoque sapientia perditur, ut quid, quove ordine loquendum aut agendum sit, nesciatur. Denique ira est unum de septem peccatis mortalibus: ideo pronitas, consuetudo seu assiduitas irascendi est damnabiliter periculosa. Dupliciter quoque fit ira culpa mortalis: primo, si ipsa commotio sit tam immoderate vehemens, quod rationem omnino superat et exstinguit; secundo, si vindicta quæ infertur aut inferri optatur, nimis excedat illatam injuriam seu offensam aut culpam. Non autem est ultio appetenda aut infligenda, nisi secundum rationis censuram ac juris ordinem ac processum. Et sicut unusquisque debet specialiter luctari contra peccata ad quæ pronior est ex naturali dispositione aut consuetudine, ita qui ad iram proclives sunt, sicut cholerici, contra eam præcipue debent conari, Deum pro gratia mansuetudinis invocando, Christi passionem, patientiam, mititatem pensando, se ipsos pro sua iracundia castigando. Verumtamen ira per zelum, quæ ex amore justitiæ sponte assumitur, ut opus virtutis robustius exerceatur, bona censetur.
Postremo, secundum doctrinam apostoli Jacobi, abjiciamus omnem immunditiam carnalium vitiorum, omnemque malitiam spiritualium peccatorum; cum mansuetudine et tranquillitate suscipiamus verba salutis a magistris et superioribus nostris. Siquidem ad fructuosam ac dignam susceptionem seu audientiam verbi Dei sex requiruntur aut conferunt, quæ in ista tanguntur epistola.20 Primum est velocitas audiendi: unde in Ecclesiastico habetur, Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.21 Secundum est taciturnitas, quia verborum tumultus impedit considerationem, et anima quiescendo fit prudens. Tertium est mansuetudo, quoniam ira obruit animum ne possit cernere verum.22 Quartum est munditia a carnalibus vitiis, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.23 Quintum est puritas mentis ab interioribus et spiritualibus culpis. Sextum est mansueti cordis humilitas:24 superbis enim Deus resistit, et superbus informationem contemnit, quum sit magnus et sapiens in oculis suis.
Ecce epistola ista saluberrimis plena est documentis. Quantum vero Deo complaceat diligens oris custodia atque discreta tarditas ad loquendum, hinc patet, quod in quodam cœnobio erat devotus monachus districtus observator silentii, in tantum quod nec unum verbum voluit loqui sine superioris sui licentia. Quumque quodam tempore inopinate ortum fuisset grande in cœnobio illo incendium, et ignis tam impetuose procederet, quod ab his qui aderant reprimi non valebat, Frater et monachus jam præfatus accurrit, et se igni opponens, protulit tantum hæc duo verba: Ignis, sta. Et mox ignis divina virtute repressus stetit, celeriterque fuit exstinctus.
Footnotes
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Ps. cxviii, 105. ↩
-
Ibid. 130. ↩
-
Jer. XX, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 140. ↩
-
Eccli. v, 13. ↩
-
Prov. XXX, 5. ↩
-
Ps. xxxviii, 4. ↩
-
Eccli. III, 31. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jer. XXIII, 29. ↩
-
II Tim. III, 16, 17. ↩
-
Eccli. XXVIII, 28. ↩
-
Job XIII, 5. ↩
-
Eccli. XIX, 5. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Prov. xxv, 28. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Eccli. vi, 18. ↩
-
Cf. Is. LXVI, 1, 2; LVII, 15. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
Chapter 2 of 243