Sermo 2
DE IMPEDIMENTIS QUIBUS HOMINES IMPEDIUNTUR A SUSCEPTIONE SPIRITUS SANCTI.
SPIRITUS sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Sap. i, 5.
In his verbis tanguntur duo impedimenta infusionis et gratiosæ inhabitationis Spiritus Sancti. Primum est fictio; secundum est imperita seu stolida cogitatio. Denique, quamvis omne peccatum mortale impediat hominem a susceptione et inhabitatione Spiritus Sancti, quædam tamen vitia mortalia specialiter ac præcipue tale præbent impedimentum. Sunt etiam appropriatæ rationes assignabiles circa unumquodque mortale peccatum, cur impediat infusionem et gratiam Spiritus Sancti, sicut jam, Deo præstante, partim monstrabitur.
Præterea, quod nihil impediat hominem ab inhabitatione et gratia Spiritus Sancti nisi peccatum, multipliciter potest probari. Primo, auctoritate sacræ Scripturæ, quæ evidenter atque frequenter hoc protestatur. Scriptum est enim in Isaia: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat; sed iniquitates1 vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Hinc per Michæam prophetam loquitur Deus:2 Numquid abbreviatus est spiritus meus, ut salvare non possim? Et in Jeremia habetur:3 Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.
Secundo probatur hoc ex parte Dei, quoniam tam infinita est bonitas, misericordia et dilectio ejus circa genus humanum, quod quantum in se est, paratus sit omni homini gratiam suam conferre, et non nisi perversitas, ingratitudo et negligentia hominum impediat eos a donis et gratia Spiritus Sancti. Proprietas namque boni est se communicare et dona sua effundere. Quum ergo Deus omnipotens et æternus sit infinita puraque bonitas, cujus munificentia et opulentia est immensa, certissimum est quod quantum in ipso est, paratissimus sit gratiam, virtutes et dona Spiritus Sancti conferre; nec impedimentum est nisi ex parte peccantium. Similiter ad misericordiam pertinet miseris subvenire; et dilectio est virtus per quam unus vult atque communicat aliis bonum. Quum ergo tam infinitæ sint misericordia et caritas Dei ad homines, dubium esse non potest quin quantum in se est, paratus sit omnino gratiarum charismata impertiri: imo hominum salutem vult, cupit, et eos ad gratiam suam invitat. Hinc in Ezechiele affirmat: Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non ut convertatur et vivat?4 Unde et in Evangelio loquitur Christus: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?5 Hinc princeps Apostolorum in sua secunda scribit Canonica: Non tardat Dominus promissum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.6 Præterea, quantum Deus piissimus ex sua dilectione et bonitate velit et optet hominum salvationem et emendationem, quantum quoque miseris pereuntibusque condoleat, constat ex eo quod in Deuteronomio loquitur Moysi de filiis Israel: Quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis et filiis eorum post eos in sempiternum?7 Apud Isaiam quoque: Utinam (inquit) attendisses mandata mea.8
Tertio idem probatur ex beneficiis Dei. Si enim consideremus quanta et qualia Deus pro nostra salute effecit, quanta beneficia contulit, quam misericorditer demum nobiscum egit, et præsertim quanta Unigenitus Dei Patris pro nostra redemptione assumpsit, fecit ac pertulit, luce clarius scimus quam paratissimus sit Dominus Deus noster suam nobis gratiam elargiri, dummodo obicem non ponamus. Nonne Pater æternus pro nostra salute superdilectissimum et unicum Filium suum misit in mundum, et nostram naturam ei univit, atque in ea voluit ipsum laborare, pati et mori pro nobis? Per quod ineffabilem suam caritatem nobis ostendit, juxta illud Joannis: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.9 Ideo ad Romanos ait Apostolus: Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Ex hoc quoque quod Deus Pater dedit nobis Filium suum, innotescit quam paratus sit nobis dare gratiæ suæ charismata, Paulo dicente: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum:10 quomodo non etiam omnia nobis cum illo donavit? Insuper, si consideremus quanta Filius Dei pro nobis assumpsit, fecit atque perpessus est, dubitare non possumus quin Deus paratissimus sit nobis indulgere, succurrere, gratiam et salutem impendere.
Imo Deus legatos suos mittit ad homines impios, ingratos, pravissimos, exhortans, invitans, exorans ut convertantur, et beatitudinem consequantur. Legati etenim Dei sunt angeli sancti, et boni prælati ac prædicatores, per quos Deus hortatur peccatores ad pœnitentiam salutarem.
Cur ergo negligimus? Cur non attendimus viscera infinitæ misericordiæ Dei nostri super nos? Et certe quam ineffabiliter pius est nunc, tam ineffabiliter justus et rigorosus, imo, secundum Apostolum, et severus est post vitam præsentem.1112 Quod ex hoc solo clarissime constat, quia pro uno mortali peccato tam cito peracto æternam infligit damnationem ac pœnam tam diram, tam indicibiliter gravem. Unde hunc divinæ rigorem justitiæ vocant sancti Prophetæ furorem, quia per modum furiosi tranquillissimus Deus se habet, tam acerbissime puniendo iniquos.
Deinde, si rex aut princeps terrenus pius ac præpotens, graviter esset a subditis suis offensus, quibus nunquam forefecisset, sed semper benefecisset, quos etiam, si vellet, posset ad libitum trucidare, et nihilo minus ex sola sua pietate et caritate, destinaret aliquos sapientes et virtuosos sibi præcaros ad illos, hortando illos per missos a se, ad emendationem, reconciliationem et pacem; nonne valde pius et bonus diceretur hujusmodi princeps? Et si subditi ejus nec sic cessarent ab injuriis et perversitatibus suis, nonne ab omnibus pessimi et omni punitione dignissimi judicarentur? Quanto benignior est Dominus Deus noster, tanto et deteriores nos sumus. Ecce tam bonus, sanctus et pius est Deus, tanta bona largitus est nobis et indesinenter largitur, tamdiu sustinuit impietates atque injurias nostras: et nihilo minus mittit quotidie nobis suos legatos, hortans nos ad emendationem, ad conversionem, ad pacem cum ipso. Per se ipsum quoque occultis instinctibus et inspirationibus incitat nos ad bona, quos uno nutu posset æternaliter condemnare et in nihilum redigere:13 et tamen repellimus eum, negligimus nosmetipsos, et in nostris perseveramus sceleribus.
Quid ergo meremur? Quid imminet nobis? Quid fiet de nobis, quum omnipotens Deus secundum suam nos cœperit justitiam judicare, et secundum opera nostra, imo et secundum omissiones et negligentias nostras, retribuere nobis? Timeamus ergo justum judicium Dei, qui terribilis est in consiliis suis super filios hominum. Qui et per Salomonem testatur: Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit, quum irruerit repentina calamitas.14 Hinc etiam prædixit Propheta: Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos; tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.15
Insuper, sicut prædictum est, omne mortale peccatum impedit hominem ab infusione, inhabitatione et gratiosa præsentia Spiritus Sancti. In præsenti quoque evangelio tangitur unum impedimentum susceptionis Spiritus Sancti, quod est amor carnalis. Ubi summa cum diligentia oportet advertere, quod quamvis Dominus noster Jesus Christus fuerat Sanctus Sanctorum, et ab omni labe peccati prorsus purissimus, ejusque caro mundissima fuit, utputa ex purissimis sacratissimæ Virginis sumpta sanguinibus, sine peccato concepta, et a Spiritu Sancto formata, et una cum anima sua Verbo æterno unita; nihilo minus Apostoli inepti fuerunt ad plenam susceptionem Spiritus Sancti, propter hoc quod eorum ad Christum dilectio fuerat aliqualiter sensualis sive carnalis. Quantum ergo amor carnalis ad homines peccatores aut peccatrices, in peccatis conceptos, fragiles atque defectibus plenos, impedit mentem humanam ab infusione et donis Spiritus Sancti? Amor quippe carnalis et spiritualis contrariantur ad invicem, nec se mutuo compatiuntur; sed ut Isaias fatetur, Coangustatum est stratum, ut utrumque simul capere nequeat.16
Si ergo a Spiritu Sancto visitari, impleri et inhabitari desideramus, purgemus cor nostrum ab omni carnali amore, ut neque nos ipsos nec alios carnaliter, sed spiritualiter diligamus, desiderando nobis ac aliis gratiam Dei, virtutes ac dona Spiritus Sancti, profectum in vita virtuosa, et post hanc vitam gaudia sempiterna, non autem carnales delectationes, divitias temporales, honores humanos, sed necessaria vitæ. Sic ergo et conjugati amare se obligantur, et si se nimis carnaliter ament, Spiritus Sancti inhabitatione privantur; sic quoque sobolem suam tenentur diligere, et dum peccat, diligenter corripere, ne simul cum sua sobole pereant. Amor iste carnalis, mirabiliter, imo et lamentabiliter ac damnabiliter inficit, fallit, vincit et obtenebrat mentem: idcirco cum suis effectibus, qui sunt lascivi contactus, amplexus, deosculationes, et libidinosi adspectus et affatus, est omnino vitandus.
Præterea, ab infusione et omni gratioso charismate Spiritus Sancti, præcipue impedit hominem detestabilis illa superbia, coram Deo et hominibus odibilis ac spernenda.17 Sola namque superbia destruit omnia, si comitetur. Et hujus sunt plurimæ rationes. Prima, quoniam homo qui gratiam Spiritus Sancti recepit, seu recipere petit, habet se tanquam mendicans, et Deus qui Spiritus Sancti dona infundit, habet se sicut pater et dominus ac paterfamilias, eleemosynam tribuens et pauperem ditans. Mendicum autem et pauperem oportet se humiliare, si a divite aliquid petat, vel recipere eleemosynam debeat: si enim intumescat et humiliter petere dedignetur, nec propriam paupertatem penset ac fateatur, juste omnino despicitur. Quum ergo superbia sit quædam inflatio mentis adversus Deum, et tumor animi se ipsum magnificantis, efficit hominem omni gratia Spiritus Sancti valde indignum.
Secunda ratio est, quia ad hoc quod homo Spiritum Sanctum accipiat, oportet ut se Deo applicet et substernat sive subjiciat. Superbia vero directe elongat a Deo et ei repugnat:18 imo superbus voluntatem suam divinæ voluntati præponit, ac divinis jussionibus superponit, nec vult subjici Deo. Ideo ait Scriptura:19 Deus superbis resistit. Et per Isaiam Dominus loquitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? Beatissima quoque virgo Maria ait de Deo: Dispersit superbos mente cordis sui.20 Oportet ergo ut homo se ipsum vere humiliet, proprias vilitates, defectuositates, iniquitates et culpas perpendat, intueatur ac ponderet, si
Spiritum Sanctum debet suscipere aut inhabitatorem tenere; et quanto profundius se subjicit Deo, tanto gratiosius visitatur a Spiritu Sancto.21 Ideo scriptum est: Humilia valde spiritum tuum;22 et, Humiliamini sub potenti manu Dei.
Tertia ratio est, quia superbia abstrahit Deo quod ei debetur. Nam Deo debetur honor et gloria: et hæc sibi usurpat superbus, quoniam cupit se in se ab aliis honorari et glorificari, quasi bona habeat a se ipso. Estque ingratissimus Deo, qui de beneficiis ejus superbit, non gratias agit. Ideo scriptum est:23 Quid superbit terra et cinis?24 Itaque, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quarta, quoniam superbia omnium vitiorum est origo, caput, radix, regina. Ideo maxime impedit hominem ab omni gratiæ dono, trahit quoque eum ad gravissima innumerabiliaque peccata: sicque constituit hominem ad Spiritus Sancti susceptionem indispositissimum. Ideo scriptum est apud Job: Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?25 Quinta, quoniam in superbia est magis evidenter contemptus Dei. Superbia quoque est diabolicum vitium, et homines mutat in dæmones.
Verum, ne sermo iste nimium extendatur, qualiter cetera peccata mortalia Spiritus Sancti susceptionem et inhabitationem impediant, sequenti reservatur sermoni.
Legitur de Antiocho rege in libro Machabæorum, quod superbissimus fuit, in tantum quod æstimavit se terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum.26 Et hujus superbiam Deus in vita hac terribiliter plagavit et humiliavit. Quum enim sederet in curru, et juberet currum agitari ut persequeretur populum Dei, cecidit repente de curru, et toto corpore conquassatus est; atque tam intolerabili viscerum dolore intus a Deo percussus, quod vermes de suo corpore eruperunt, tantusque fœtor, quod nec ipsemet nec alii ejus fœtorem poterant sustinere. Sicque miserabili ac amarissima morte decessit, et de pœnis vitæ præsentis ductus est ad sempiternas pœnas inferni. Hoc ergo exemplo terreantur superbi, et humilient semetipsos antequam humilientur a Deo.
Footnotes
-
Is. LIX, 1, 2. ↩
-
Mich. II, 7. ↩
-
Jer. V, 25. ↩
-
Ezech. XVIII, 23. ↩
-
Matth. XXIII, 37. ↩
-
II Petr. III, 9. ↩
-
Deut. V, 29. ↩
-
Is. XLVIII, 18. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Deut. VIII, 32. ↩
-
Ps. LXV, 5. ↩
-
Ps. XI, 22. ↩
-
Rom. v, 8, 9. ↩
-
Prov. I, 24-27. ↩
-
Ps. ii, 4, 5. ↩
-
Is. xxviii, 20. ↩
-
Eccl. x, 7. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Cf. Is. LXVI, 1, 2; LVII, 15. ↩
-
Luc. I, 51. ↩
-
Eccli. v, 19. ↩
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Job xv, 13, 12. ↩
-
II Mach. v, 21; ix, 4 et seq. ↩
Chapter 4 of 243