Sermo 4
Ad religiosos
DE EXCELLENTIA, MUNIFICENTIA ET EFFECTIBUS DEI.
OMNE datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Jacob. I, 17.
Quum Deum super omnia toto corde jubeamur diligere, nec tamen valeamus id adimplere, imo neque incipere, nisi eum aliquo modo intelligamus et cognoscamus, quia quod prorsus ignotum est, nec appeti potest nec diligi; hinc Domini Dei nostri cognitio aliqualis nobis in primis necessaria perhibetur. Imo in perfecta Dei cognitione beatitudo nostra a Fonte beatitudinis constituta asseritur, ipso dicente :1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.
Et ipse Deus per Jeremiam ait prophetam: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;2 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus Deus. Merito igitur, juxta Scripturam, Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei. Si ergo in visione Dei nostra consistit felicitas (juxta illud :34 Ostende faciem tuam, et salvi erimus; et alibi, Similes ei erimus, utputa perfecte beati, quia videbimus eum sicuti est), constat quod quanto nunc in Dei cognitione proficimus, tanto futuræ beatitudini amplius propinquamus, atque in isto exsilio quodammodo beatiores efficimur.5 Quod tamen non de quacumque Dei cognitione intelligo, sed de ea quæ doni sapientiæ actus est, et contemplatio dici meretur, ac formata, non informis, vocatur. Hæc formata et amorosa Deitatis cognitio et ejus dilectio inseparabiles sunt, atque se invicem fulciunt ac perornant; et quo magis in una, eo plus et in alia crescimus. Sapientia namque quæ donum est, et caritas, simul et æque crescere et decrescere nunc censentur.
Ut ergo summi Dei amore validius accendamur, in ejus contemplativa cognitione perfici enitamur. Quod ut fiat, nunc aliquid de Dei essentia, omnipotentia, sapientia, invariabilitate, perfectione, munificentia, operatione, quantum ipse præstiterit, referetur. Idque in primis patescit, quemadmodum Deus sublimis et benedictus de suo nomine a Moyse interrogatus, responderit :6 Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Unde concluditur, quod primum et proprium Dei nomen est Esse, seu Qui est, in tantum ut ipse solus esse dicatur.7 Cujus comparatione esse aliorum est tanquam non esse, propter infinitam excellentiam esse divini : quemadmodum respectu increatæ et infinitæ sapientiæ Dei, sapientia omnis mentis creatæ nullius momenti est; et omnis lux atque potestas creaturarum, ad immensitatem lucis ac omnipotentiæ Creatoris adorandi relata, obscuritas infirmitasque ostenditur. Esse ergo est primum et proprium Dei nomen, quoniam esse, tanquam pelagus infinitum, cetera quæ Deo adscribuntur, teste Damasceno, includit. Propter quod bene disseruit sanctus pater Bernardus, Dei electus : Quid est Deus? Qui est, seu ipsum esse. Nil enim competentius est æternitati, quæ est Deus. Si bonum, si magnum, si sapientem, si beatum, si omnipotentem, vel quidquid tale de Deo dixeris, in hoc verbo instauratur, Qui est. Nempe hoc est ei esse, quod hæc omnia esse, et si centum aut mille talia addas, non recessisti ab esse; si ea dixeris, nihil divino esse addidisti; si ea non dixeris, nihil ei diminuisti. Itaque Deus excelsus et gloriosus est ipsum esse, utputa esse primum, independens, imparticipatum, interminatum, non coarctatum, non receptum, sed in se ipso subsistens, separatum, perfectum, in quo omnis essendi nobilitas, perfectio, beatitudo, cum infinita excellentia ac plenitudine, absque omni prorsus mensura et fine simplicissime continetur et est: ita quod ipsum esse divinum, in extrema simplicitate est omne istud; et omnia ista quæ uno nomine exprimere non valemus, sunt ipsum purissimum et supersimplicissimum esse Dei, et ipse Deus, in quo penitus idem sunt quod est et quod habet, quantum ad absolute. Hinc solus Deus est ens per essentiam. De quo B. Hilarius subtiliter dixit: Esse non est accidens Deo, sed subsistens, veritas manens, et naturalis proprietas.
Deinde, sicut esse, quod in se communissimum est, in sua plenitudine sumptum, est primum et proprium Dei nomen; sic convertibilia entis, videlicet verum, unum, bonum, in sua plenitudine sumpta, verissime ac propriissime competunt Deo altissimo, ita ut ipse sit primum verum, primum unum, primum bonum, imo veritas prima, unitas summa, bonitas infinita. Deinceps, quidquid, absolute loquendo, dignius et melius est inesse, adesse sive haberi, quam deesse, hoc vere et infinite competit Deo et est in eo, et ipsemet illud est. Idcirco in eo est, et ipse est, sapientia infinita, potestas immensa, beatitudo æterna; suæ pulchritudinis, suæ dulcedinis, suæ amabilitatis nullus est finis; opulentia et libertas, misericordia, justitia et liberalitas ejus nullo usquam termino clauduntur; voluptas et gloria, securitas, incommutabilitas et supersufficientia ejus circumscribi, comprehendi, coarctari nullatenus queunt. Et breviter, ab ejus condigno præconio, ab ejus pleno obsequio, ab ejus cognitione plenaria deficimus in immensum; et hoc ipsum quod verbis de eo proferimus, mente capere, prout ipse in se ipso est, nequaquam valemus. Ideo ei cum profundissima humiliatione, summa reverentia, decenti admiratione, indesinenti et maxima diligentia, subdi, servire, adstare debemus, sincera quoque contemplatione ferventissimoque amore ei intendere ac uniri; nec tamen quidquam condigni nos ei exhibere humillime fateamur.
Præterea, sicut in epistola hodierna Jacobus tangit apostolus, apud ipsum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Hæc namque imperfectionem includunt.8 Unde et Aristoteles subtilissime atque certissime in sua Metaphysica post longissimam inquisitionem probavit: Deus est purus actus, id est natura in se absolute perfecta, cujus est omnia movere, mutare, perficere, et a nullo moveri, mutari aut perfici, utputa sibi in se et per se summe et infinite sufficiens, nulloque indigens, quo cetera indigent universa: ideo movet, mutat et perficit ea, tanquam cunctorum principium et omnium finis, in quo nulla est potentia passiva limitans, nulla differentia contrahens, nulla materia coarctans. Idcirco vere et perfecte æternus est, incomprehensibilis et ignotus, utpote causam non habens, et in se invariabiliter, felicissime incircumscriptibiliterque consistens, in quo nulla est vicissitudinis obumbratio, id est nulla præteritio, nulla successio, nulla alternatio, ejus puritatem, invariabilitatem, perfectionem, beatitudinem aliquo modo obnubilans, violans seu obumbrans. Imo ipse solus habet immortalitatem, id est omnimodam incommutabilitatem, quum in ipso nulla sit volendi aut intelligendi successio, nullus actus recens, inceptio sive desitio;910 sed ipse tanquam superhonoratissimus intellectus, se ipsum et cetera cuncta uno, æterno ac simplicissimo videt et cognoscit intuitu, et uno volendi actu vult omnia, nec actio sua a sua diversificatur essentia.11
Postremo, quum ipse sit primum ens, solum perfectum et infinitum, ab ipso universa fluxerunt, incessabiliterque dependent: imo eatenus indigent conservatione ipsius, quod nec ad momentum sine ejus manutenentia possint consistere aut durare. Ab ipso ergo manavit omne bonum naturæ, omne donum gratiæ, a quo solo omne donum gloriæ derivatur; ab ipso est ordo rerum et consistentia universi; ipse universa gubernat et omne sæculum administrat, omnia intuetur, et cuncta rectissime judicat. Cujus providentiam plenam et omnia distinctissime complectentem qui negaverunt, stulti facti sunt in sapientia sua; et eorum sapientia, stultitia maxima fuit. Sapientissimus Augustinus optime dixit: Deus est in se ipso sicut Alpha et Omega, in mundo sicut rector et auctor, in angelis sicut sapor et decor, in Ecclesia sicut paterfamilias in domo, in anima sicut sponsus in thalamo, in justis sicut adjutor et protector, in reprobis pavor et horror. Ab ipso averti est cadere, ad ipsum converti, resurgere; in quo manere est vivere, a quo exire est mori; in quem redire est reviviscere, in quo habitare est perdurare. De quo et sanctus concionatur Bernardus: Quam dives es in misericordia, quam magnificus es in justitia, quam munificus in gratia, Domine Deus noster! Non est similis tibi, munerator copiosissime, remunerator æquissime, liberator piissime.
Igitur, juxta præhabita, Deum superdivissimum contemplemur, in ipso aciem mentis figere studeamus. Et quum tam incomparabiliter et immense ipse præ omnibus bonus, amabilis, speciosus, suavis, dives, pius, sanctus, felix et perfectus consistat, a quo etiam omne bonum profluxit, et quidquid habemus et sumus, accepimus, ipsum super omnia ferventer et incomparabiliter diligamus, omne bonum ei attribuamus, ipsum totis viribus colere, venerari, laudare nunquam cessemus, in ipso stabiliri, roborari atque immobiles fieri semper conemur.
Footnotes
Chapter 6 of 243