Sermo 5
DE MODERAMINE IN LOQUENDO ET OBSERVATIONE SILENTII.
SIT autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Jacob. I, 19.
Inter præcipua ad quæ in libris Sapientialibus admonemur et erudimur, est ut linguam suam unusquisque refrenet, et non nisi utilia suo loco ac tempore moderanter loquatur. Quemadmodum enim ex linguæ irrefrenatione innumerabilia et enormia mala sequuntur, ita ex linguæ coercitione et moderatione loquelæ, bona sequuntur innumera, magna et valde salubria. Nec solum cavenda sunt verba illicita, pungitiva, detractoria, turbativa, mendosa, sed etiam certis ex causis, quibusdam in locis et determinatis temporibus a bonis abstinendum est verbis, juxta illud Psalmi: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.1 In Ecclesiastico quoque habetur:
Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Denique, sicut loquacitas stultitiæ signum est, Salomone dicente, Stultus verba multiplicat; et, Totum spiritum suum profert stultus: sic taciturnitas circumspecta, magnæ sapientiæ exstat indicium, quemadmodum conscriptum est, Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Unde sanctus Job loquacioribus dixit: Utinam taceretis, ut putaremini sapientes.23456 Merito ergo in hodierna epistola beatissimus Jacobus monet apostolus ut ad loquendum tardus sit omnis homo. Nam et Salomon loquitur: Vidisti aliquem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Præterea, tanta virtus est linguam reprimere moderateque loqui, ut in Evangelio dicat Salvator: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis. Hoc est quod Salomon ait: De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis.
Quæ omnia quum ita se habeant, rationabilissime ac saluberrime sancti Patres instituerunt ut religiosi servent silentium, nec sine licentia audeant loqui etiam verba utilia. Statuerunt quoque observationem silentii, inter regulares observantias post tria vota inter præcipuas unam. Nec fractionem silentii, modicam culpam seu inordinationem aut transgressionem reputaverunt: quod hinc potissimum innotescit, quoniam fractionem silentii tam specialiter puniendam esse sanxerunt, ut scilicet fractor silentii culpam suam in proximo clamet capitulo, detractisque ex humero vestibus, prostratus suscipiat disciplinam; quum utique non nisi pro gravibus valde sceleribus soleant rei in sæculo taliter flagellari, nec pro aliis passim culpis, quamvis in religione notabiliter magnis, ita determinatæ sunt a sanctis Patribus communiter pœnæ, aut pœnæ tam magnæ. Fuit itaque beatorum intentio Patrum nostrorum, ut observationi silentii diligentem ac fervidam impendamus custodiam.
Hinc in Regula ait Benedictus: Faciamus quod ait Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, etc. Si ergo a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter pœnam peccati debet taceri? Ergo, quamvis de bonis et sanctis ædificationum eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, quoniam scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum; et iterum, Mors et vita in manibus linguæ. Nam loqui et docere decet magistrum, tacere et audire discipulo convenit. Ecce quemadmodum, secundum doctrinam sanctissimi Benedicti, rara loquendi licentia danda est etiam perfectis discipulis, quamvis non nisi de sanctis et ædificatoriis velint loqui. Nam ipsa loquacitas et collocutio Fratrum frequens, religionis derogat gravitati. Hinc rursus in Regula: Omni (inquit) tempore silentio debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis et post Completorium. Quod si inventus quis fuerit prævaricari taciturnitatis hanc regulam, graviori vindictæ subjaceat, nisi forte abbas alicui aliquid jusserit: quod tamen cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat.
Insuper gloriosus Hieronymus dicit in Regula sua: Religio sancta in loquacibus esse non potest. Ex hoc enim sancti Patres in eremo edocti, summa cum diligentia observant sancta silentia, tanquam sanctæ contemplationi necessaria. Plures me reperisse non ambigo, qui per septennium nullum prorsus verbum alteri fuderant. Propterea volo ut in conventu vestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festivitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili ac necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus vero quibus pro remedio et salute loqui conceditur, non singulis horis vacandum est verbis, quæ sine peccato proferri vix possunt. Sed hæc inviolabilis observatio videat, quod singulis noctibus post peractam Completorii horam usque post Missam, et a Tertiis usque ad Nonam, sacra observentur silentia, quibus et linguæ Deum laudandi concedatur opportunitas, et inutilia verba penitus abscindantur. In choro autem, dormitorio, cœnaculo et capitulo omni tempore loqui non liceat, nisi ea ad quæ ordinata sunt loca in laudibus Dei, ut jam et tempus et locus vestræ religionis prædicent sanctitatem, atque loquacibus ingerant compunctionem, aliosque inflam-
Prov. x, 19.
Ibid. xviii, 21.
Prov. xxix, 20.
Matth. xii, 37.
Prov. xii, 14.
Ps. xxxviii, 2. ment ad intrandum vestram religionem.
Deinceps de observantia et commendatione silentii, de loquacitatis vituperio, de culpa fractionis silentii plura hic possent commemorari, quæ infra congruis locis, Deo agente, introducentur.
Præterea, quam tardi esse debemus ad loquendum, tam prompti et veloces esse debemus ad audiendum verba salutis, præsertim a superioribus, sapientioribus et melioribus. Siquidem auditio diligens verbi Dei intellectum illuminat, voluntatem accendit, animum roborat, et reficit mentem, et purgat a vitiis animum; estque signum probabile prædestinationis divinæ. Cordis quoque duritiam frangit; et signum est indolis bonæ et humilis, studiosæ ac docilis animæ, quum scriptum sit in Ecclesiastico: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.7 Unde in epistola ista Jacobus loquitur: Abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.8
Postremo, juxta doctrinam sancti hujus Apostoli, simus tardi ad iram, præsertim quum ira ex suo genere inter mortalia collocetur peccata. Ira namque mentem obtenebrat, confundit, perturbat, et hominem stulto ac furenti similem reddit. Unde et Salomon ait: Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.9 In libro Job quoque asseritur:10 Virum stultum interficit iracundia. Ira etiam sociali ac pacificæ conversationi contrariatur, redditque hominem fratribus gravem et ad portandum difficilem, Salomone testante: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere?11 Itemque: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;12 et impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Passionem ergo tam pessimam refrenemus: quod cholericis summe est necessarium. Qui Deum jugiter invocando, Christi passionem, patientiam, mansuetudinem intuendo, Scripturarum doctrinam considerando, discant iræ commotionem reprimere; et ne appareat in facie, nec per verba erumpat, et maxime ne diu duret aut in ultionem procedat.
Itaque ex prædictis studeat religiosus, in observatione silentii esse custoditus ac diligens, sciens quod vir linguosus non dirigetur in terra, et quod qui multis utitur verbis, lædit animam suam;1314 et quum loquendi datur licentia, nihilo minus se ab omni illicito refrenet sermone. Hinc consuetudo pravissima faciliter et sine necessitate ac utilitate loquendi verba pauca, prorsus abjiciatur, quum omnis oratio intelligibilem habens sensum, sine licentia dicta, fractio judicetur silentii, ut si dicatur, Quis est ille? quamvis necessitas frangat legem; sed quæ sit vera sufficiensque necessitas, rite pensetur.
Verum de ista materia, in sermone circa dominicæ sequentis epistolam diffusior erit declaratio hujus, et exhortatio circa ista.
Footnotes
Chapter 7 of 243