Skip to the text

Sermo 3

QUALITER INVIDIA, LUXURIA, AVARITIA, CETERAQUE MORTALIA PECCATA IMPEDIANT INFUSIONEM AC TOLLANT INHABITATIONEM SPIRITUS SANCTI.

QUI facit peccatum, ex diabolo est.

Quicumque in mortali peccato est, membrum est et minister diaboli. Idcirco qui peccat mortaliter, ex diabolo est, non per creationem, sed per imitationem, et quia diabolicæ suggestioni consentit, atque ad diabolum pertinet. Quod tamen de superbis et invidis præcipue veritatem sortitur. Verum in libro Sapientiæ habetur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum;12 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Itaque invidia propter speciales rationes impedit infusionem Spiritus Sancti, et gratiam ejus tollit. Primo, quia præ ceteris contrariatur Spiritui Sancto, qui per appropriationem caritas appellatur. Ideo præsertim elongat mentem a Spiritu Sancto, et facit eam illi displicentem, difformem, odibilem, atque a luce gratiæ penitus vacuam. Propter quod in prima sua epistola scribit Joannes apostolus : Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.3 Secunda ratio est, quia invidia directe contrariatur summæ virtuti theologicæ ac infusæ, videlicet caritati, sine qua nulla virtus est Deo accepta aut meritoria. Ideo, sicut per caritatem maxime homo conjungitur Deo, ita per invidiam maxime separatur et elongatur ab eo. Tertia, quia sicut invidia de aliorum prosperitate et gratia contristatur, ita homo per eam meretur ut Spiritus Sanctus nullam ei virtutem et gratiam faveat aut impendat, sed spiritualiter pauperem miserrimumque relinquat. Nam, sicut homo se habet circa proximum suum, ita meretur et justum est ut circa ipsum se habeat Deus. Quum ergo invidus specialiter cupiat aliis malum, atque diffaveat eis bonum, specialiter promeretur ut Deus omni eum spoliet gratia, et deserat ac contemnat.4

Abjiciamus igitur diabolicum hoc venenum, quod etiam in præsenti, suo possessori facit infernum. In ceteris quippe peccatis communiter delectatio quædam est, in invidia vero afflictio infernalis. Nam ut asserit Augustinus, Invidi color pallore perfunditur, oculi deprimuntur, mens accenditur, membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, cœlestem hereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat. Nam tanto quisque invidet alteri bona præsentia, quanto minus ea contempserit. Hieronymus quoque : Oro te, inquit, quid delectationis præstat invido sua invidia, quem quibusdam conscientiæ ungulis livor ipse discerpit, et aliena prosperitas ejus tormentum est? Est demum valde notabile quod ait Chrysostomus : Quemadmodum columna si recta fuerit, accepto supra se pondere amplius confirmatur, et firmius stat ; si autem modice obliquata fuerit, non solum non confirmatur, sed incurvatur, et amplius tendit ad latus : ita cor hominis si fuerit rectum et justum, videns opera viri justi, audiensque doctrinam sapientiæ ejus, amplius confirmatur ; si vero perversum cor fuerit, non solum inde non confirmatur, sed magis ad invidiam excitatur, et magis pervertitur. Ideo Sapiens ait : Neque cum tabescente invidia communicabo.5 Et iterum Salomon : Putredo (inquit) ossium, invidia.6 Est enim putredo ossium animæ, hoc est virtutum quibus anima consolidatur ; est quoque putredo ossium corporis, quoniam corporali vitæ et complexioni maxime nocet : sicque corpus occidit et animam.

Praeterea, Spiritus Sancti infusionem ac inhabitationem valde specialiter aufert luxuria. Primo, quoniam puritati Sancti Spiritus præcipue contrariatur. Est enim in vitio hoc specialiter magna turpitudo, inhonestas et fœditas. Idcirco, secundum Apostolum, Qui fornicatur, in proprium corpus peccat, quoniam illud dehonestat. Et crimen hoc non animam tantum, ut cetera vitia, sed corpus simul cum anima inquinat. Secundo, quia luxuria specialiter ingerit homini fastidium divinarum ac spiritualium rerum, et deprimit mentem, obtusamque efficit : sicque omnino constituit eam ineptam atque indignam ad Spiritus Sancti infusionem ac gratiosam præsentiam. Tertio, quia in luxuria maxime vigent amor carnalis et delectatio sensualis, quæ spirituali amori et consolationi Spiritus Sancti penitus opponuntur. Ideo dicit Gregorius : Tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Quarto, quia per inquinamenta luxuriæ homo brutis æquatur, et omnino caro efficitur : sicque a spiritualitate et Spiritus Sancti deificatione ac elevatione vehementissime impeditur ac elongatur. Unde in Genesi Dominus ait : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.7 Unde, quanto plus per vitia carnis afficitur homo, et delectatur in rebus creatis ac vilibus, tanto per ea tenacius creaturis inhæret ; et quanto tenacius creaturis inhæret, tanto plus a

Creatoris impeditur amore, et amplius elongatur a Spiritus Sancti infusione, difficiliusque convertitur. Oportet ergo hoc bestiale ac fœdum abjicere vitium, eum qui vult Spiritus Sancti esse aut fieri templum.

Insuper, avaritia specialiter impedit infusionem et gratiam Spiritus Sancti. Primo, quoniam valde fortiter alligat cordis affectum rebus caducis : nam quanto avarus plura acquirit, tanto plura desiderat. Secundo, quia secundum Apostolum, Avaritia est servitus idolorum, id est idololatriæ similis.8 Nam, sicut idololatra, vero Deo relicto, idola colit, ita avarus, summo, infinito atque incommutabili bono deserto, terrenis totaliter inhiat, et magis quam Deum ea cogitat, amat et colit. Tertio, quia ut in Ecclesiastico scriptum est, Nihil est iniquius quam amare pecuniam.9 Nam amator pecuniæ animam suam habet venalem, quam pro nummo subdit diabolo. Quarto, quia ex avaritia oriuntur peccata multa gravissima, ut rapinæ, furta, sacrilegia, mendacia, doli, perjuria, etc.

Conformiter potest ostendi de ceteris peccatis mortalibus, cur a Spiritus Sancti infusione et gratia impediant hominem. Nam de ira, hoc in expositione et sermone epistolæ hujus dominicæ est ostensum. De gula quoque facile est pensare, quia et ipsa bestiale est vitium, gravatque mentem, et pigram efficit ad divina, luxuriæ quoque incentivum atque materiam exhibet. Similiter acedia quum sit torpor et tædium mentis ad ea quæ Dei sunt, caritati et fervori Spiritus Sancti repugnat, et omnium divinorum transgressionem præceptorum inducit.

Præterea advertendum, quod si unumquodque mortale peccatum tam vehementer ac multipliciter ineptum constituit hominem et indignum ad infusionem et gratiam Spiritus Sancti, quam inæstimabiliter inepti sunt et indigni visitatione Spiritus Sancti, qui multis aut omnibus mortalibus sordent, subduntur replenturque vitiis, et quotidie crimina addunt criminibus, et absque freno ac numero peccant? Siquidem peccatum mortale quod mox per pœnitentiam non deletur, suo pondere trahit ad aliud. Ideo quanto quis sæpius peccat, tanto pronior est ad peccandum, et tanto ineptior ad conversionem. Talibus ergo clamat Isaias propheta : Redite, prævaricatores, ad cor ; et Paulus apostolus, Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.1011 O quam turpes et fœtidæ coram Deo sunt hujusmodi animæ! Ait namque S. Gregorius : Si videremus quantum per unumquodque peccatum mortale anima deturpatur, usque ad mortem resisteremus peccato. Quam incomprehensibiliter ergo turpes et fœtentes sunt animæ innumerabilibus mortalibus vitiis plenæ? Vehementissime plane condolendum est eis, et indesinenter orandum pro ipsis. Nempe quid sunt hujusmodi animæ, nisi diabolorum cloacæ?

Nec tamen de eis est desperandum. Nam et S. Guillelmus confessor, qui fuit dux, fuit peccator gravissimus et tyrannus, tribusque annis sedit in adulterio incestuoso cum uxore proprii fratris, quasi alter Herodes. Et tamen postmodum per S. Bernardum conversus est, et pœnitentiam egit condignam, quia ad nudum corpus suum portavit loricam, et septem annis jacebat in fovea seu spelunca, die ac nocte lacrimosissime sua deplorans peccata. Visitavit etiam Terram sanctam et Christi sepulcrum, et rigorosissimas abstinentias fecit, longo deinceps tempore in magna sanctitate Deo deserviens, ac beato fine vitam hanc terminans. Ejus ergo exemplo, convertantur ac satisfaciant, qui vitiorum molibus sunt oppressi.

Footnotes

  1. Sap. II, 24, 25. ↩

  2. I Joann. III, 8. ↩

  3. I Joann. II, 11. ↩

  4. I Cor. VI, 18. ↩

  5. Sap. VI, 25. ↩

  6. Prov. XIV, 30. ↩

  7. Gen. VI, 3. ↩

  8. Coloss. III, 5. ↩

  9. Eccl. X, 10. ↩

  10. II Tim. II, 26. ↩

  11. Is. XLVI, 8. ↩

Chapter 5 of 243