Sermo 1
DE LEGE CHRISTI SERVANDA, LINGUA COHIBENDA, ET CARITATE PROXIMIS IMPENDENDA.
NON omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est. Matth. vii, 21.
Hæc sunt verba Christi. Ex quibus patet, quod Deum verbis laudare et operibus inhonorare non sufficit ad salutem; nec sufficit nuda Dei cognitio, sed exigitur obedientialis subjectio, hoc est divinorum impletio præceptorum, sicut ait Salvator: Si vis intrare ad vitam, serva mandata.1 Imo scientia absque virtutibus est magis stultitia quam scientia appellanda. Hinc ait Gregorius Nazianzenus: Prima sapientia, est vita laudabilis et pura mens apud Deum; et illa sapientia vera et clara est, non quæ in verbis volat, sed quæ in virtutibus constat. Hinc quoque in Job habetur: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.2 In Ecclesiastico quoque: Plenitudo sapientiæ, timere Deum. Quæ de filiali timore sunt accipienda:3 non quod sapientia sit essentialiter timor Domini filialis, castus et sanctus; sed inseparabiliter ei conjungitur, loquendo de sapientia salutari, quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti. Salubriter ergo hortatur apostolus Jacobus, ut simus factores verbi divini, et non auditores dumtaxat.4 Sed, heu! multi sunt vani et stolidi qui cupiunt multa scire, non ut virtuose vivant et Deo complaceant, sed ut hominibus videantur sapientes et docti, et honorentur, ac temporalia lucra acquirant, ac delicatius vivant. Isti sunt miseri vehementer, perversi et excæcati, quos propria inflat et excæcat scientia, nec intuentur neque advertunt sua pericula. Quorum unicuique apud Isaiam dicitur: Sapientia tua et scientia tua decepit te.5 Ideo dicit Gregorius Papa: Summa cura providendum est, ne accepta sapientia dum ignorantiæ tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et jam esse sapientia nequeat, quæ etsi locutionis virtute fulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.
Præterea, juxta beati Jacobi documenta, qui in evangelica lege perseveranter obediens manserit, in suis beatus erit operibus.6 Nam Deus reddit unicuique juxta opera sua.7 Christiani autem præ ceteris populis ad evangelicæ legis fidelem observantiam obligantur: Primo, ex parte legislatoris. Videmus enim in sæculo isto, quod quanto præceptor et legislator est major ac dignior, tanto diligentius oportet ejus præceptum seu legem implere, imo et tanto gravius est ejus jussionem contemnere aut violare. Magis namque enorme est non obedire regi, quam ballivo. Quum ergo præceptor ac legislator Christianorum, a quo evangelica lex immediate collata est, sit Christus unigenitus Filius Dei Patris, verus incarnatusque Deus (cujus auctoritas et dignitas secundum quod Deus est, est penitus infinita; auctoritas quoque et dignitas ejus creata, omnium ceterorum auctoritatem et dignitatem vehementer transcendit), constat quod Christiani valde diligenter teneantur implere evangelicam legem et Christi præcepta, etiam amplius quam tenebantur Judæi in veteri lege, legem Moysis observare. Quamvis enim lex illa fuit a Deo, non tamen collata atque proposita est populo Israelitico immediate ab eo; sed per angelos data est Moysi, et per Moysen populo. Unde et in Actibus S. Stephanus dixit Judæis:8 Accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Hinc ad Hebræos scribit Apostolus: Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione, duobus aut tribus testibus moritur:9 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Hinc quoque Sarraceni despiciunt Christianos, et dicunt eos pravissimos, eo quod legem a Christo summo propheta acceperint, nec tamen custodiunt eam. Et revera malorum Christianorum pœna est gravissima in inferno, multoque gravior quam infidelium pœna.
Secundo, tenentur Christiani ad tam diligentem evangelicæ legis observantiam, ex parte ipsius legis, quæ multo facilius potest impleri quam poterat lex Moysis, præsertim quoniam jugum Christi suave est et onus ejus leve, ut ipsemet asserit.10 Evangelica quoque lex gratiam confert per ecclesiastica sacramenta: et sic multa habet atque impendit subsidia ad observantiam sui. Sed et tempore isto Deus specialiter promptus est gratiam copiosam tribuere: unde tempus evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur. Hinc quanto hæc lex facilius potest impleri, tanto damnabilius violatur.
Tertio, tenentur Christiani ad hoc ex parte beneficiorum Dei, quæ eis a Christo et per Christum impensa sunt. Jam enim pro eis unigenitus Filius Dei incarnatus, in mundo hoc conversatus ac crucifixus est; ecclesiastica sacramenta eis largitus est, potissimum Eucharistiæ sacramentum, Spiritus Sancti charismata liberalissime dedit, innumerabilia quoque miracula per se ac suos ministros peregit. Tot ergo et tantis beneficiis esse ingratum, enormiter auget culpam inobedientiæ Christianorum.
Quarto, tenentur ad idem, saltem de congruo, ex parte præmii observantiæ hujus legis, quæ suis perfectis observatoribus, statim dum egrediuntur de corpore, dat felicitatem æternam, a qua sancti veteris Testamenti, et qui ante fuerunt, diu retardabantur. Hinc itaque ferventes, diligentes ac timorati simus ad custodendum legem et præcepta Domini nostri Jesu Christi.
Insuper, juxta doctrinam apostoli Jacobi, studeat unusquisque Christianus linguam suam a verbis illicitis refrenare :11 quia ut ait Apostolus, Corrumpunt bonos mores colloquia mala.12 Nempe, quam necessaria sit ista refrenatio linguæ, constat ex eo quod de omni verbo otioso reddituri sunt homines rationem in die judicii. Salomon quoque ait : Stultus verba multiplicat. Unde constat quod fatuum sit verba sine rationabili causa multiplicare. Hinc iterum loquitur : Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam; et, Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Qui autem multis utitur verbis, lædit animam suam, ut in Ecclesiastico legitur.13 Psalmista quoque fatetur :14 Vir linguosus non dirigetur in terra. Denique ex incustodia linguæ incidit homo in infinita ac gravia valde peccata. Unde Jacobus : Universitas (inquit) iniquitatis lingua constituitur in membris nostris.15 Propter quod Hugo de S. Victore notabiliter loquitur :16 Lingua dicitur, quia lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo;17 labitur et fallit. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit amicos, multiplicat inimicos, movet rixas, seminat discordias; uno ictu multos percutit atque interficit; blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona, miscendaque mala.18 Hinc Sapiens fatur : Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Non ergo absque præmeditatione sagaci loquamur, quum et Christus in Evangelio protestetur : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.19
Postremo, juxta doctrinam apostoli Jacobi, proni simus ad opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia, quantum valemus, faciendo proximis prout nobis fieri volumus, aut vellemus, si in eorum statu aut necessitate essemus. Summa enim christianæ religionis in misericordia et pietate consistit, secundum Ambrosium. Christus quoque : Beati (inquit) misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.20 Potissimum vero subveniendum est desolatis, egenis miserabilibusque personis, sicut mendicis, orphanis, pupillis, et viduis ac oppressis. Ad quod etiam prælati et judices præcipue obligantur, juxta illud in Psalmo : Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate; eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.21 Unde de injustis judicibus Deus per Isaiam conqueritur, dicens :22 Egeno non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos.23 Amplius, custodiamus nos ab hoc sæculo immaculatos, et prava vitemus consortia, vana spectacula, choreas, tabernas, jocos, ludos et risus superfluos, ne cum perversis pervertamur, neque cum pereuntibus pereamus.24
Legitur de S. Hugone episcopo Lincolniensi, qui fuit Cartusiensis, quod ab infantia cœpit Deo servire, et omnes sæculi vanitates vitavit; atque in tanta permansit innocentia, quod creditur nunquam peccasse mortaliter, nec gaudia mundi expertus est. Et tamen in magnis abstinentiis vixit; et semper quando evigilavit in lecto, absque mora surrexit, orationibus meditationibusque vacavit. Quumque episcopus factus, interesset interdum conviviis regis Angliæ ac magnatum, et essent ibi cantores ac musicis instrumentis ludentes, tunc specialissime mentem suam recollegit in Deo et custodivit, atque ab exterioribus cor retraxit, ne in aliquo delectaretur inaniter;25 nec aliquid dixit, nisi quod ædificatorium fuit. Ejus ergo pro posse sectemur vestigia; et prætacta Apostoli impleamus stabiliter saluberrima documenta, quoniam qui perseveraverit in bonis usque in finem, hic salvus erit.26
Footnotes
-
Matth.xix, 17. ↩
-
Job xxviii, 28. ↩
-
Eccli. i, 20. ↩
-
Jacob. i, 22. ↩
-
Is. XLVII, 10. ↩
-
Jacob. 1, 25. ↩
-
Ps. LXI, 13. ↩
-
Act. VII, 53. ↩
-
Hebr. X, 28, 29. ↩
-
Matth. XI, 30. ↩
-
Jacob. 1, 26. ↩
-
I Cor. xv, 33. ↩
-
Matth. xii, 36. ↩
-
Eccle. x, 14. ↩
-
Jacob. iii, 6. ↩
-
Eccle. x, 19. ↩
-
Ps. cxxxix, 12. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Matth. xii, 37. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Ps. lxxxi, 3, 4. ↩
-
Jacob. 1, 27. ↩
-
Is. 1, 23. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Matth. xxiv, 13. ↩
Chapter 10 of 243