Enarratio in epistolam
ESTOTE FACTORES VERBI, ET NON AUDITORES TANTUM, FALLENTES VOSMETIPSOS. Jacob. I, 22-27.
BEATUS apostolus Jacobus in tota epistola ista hortatur nos ad divinorum observantiam præceptorum, ne quis putet solam fidem sufficere, aut solam notitiam agendorum. Estote factores verbi, id est divini præcepti, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos : quia qui audiunt tantum, nec faciunt quæ jubentur quum possint et debeant, se ipsos decipiunt, quia eorum negligentia fallit eos. Hinc ad Romanos loquitur Paulus : Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.1 Christus quoque quum dixisset, Beati qui audiunt verbum Dei, addidit, Et custodiunt illud.2 Et Joannes in Apocalypsi : Beatus (inquit) qui legit et qui audit verba prophetiæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt.3 Imo de scientibus et non facientibus loquitur Christus : Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis ; qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis.4 Unde et idem iste Jacobus ait :5 Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.
Quia si quis auditor est verbi divinæ jussionis, et non factor, id est præcepti impletor, hic comparabitur viro considerantі vultum nativitatis suæ, id est faciem suam corporalem in qua natus est, in speculo. Consideravit enim se in sua imagine, in speculo resultante, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit : quia imago in speculo habet debile esse, utputa intentionale potius quam reale. Ideo non facit fortem impressionem, nec diuturna est memoria ex illa impressione ac consideratione relicta. Quemadmodum ergo consideratio illa vultus in speculo est infructuosa, ita auditio verbi Dei carens effectu.
Qui autem perspexerit, hoc est, perfecte et profunde consideraverit, in lege perfectæ libertatis, id est in evangelica lege, pensando ejus præcepta. Dicitur autem lex evangelica, lex perfectæ libertatis : Primo, quia est lex caritatis et gratiæ, per quam homo sponte et libere ac delectabiliter servit Deo. Porro lex vetus fuit lex timoris, nec gratiam continebat, sed transgressores suos jussit occidi : sicque timore pœnarum, non amore justitiæ, induxit ad bonum. Propterea dicit apostolus Paulus : Nihil ad perfectum adduxit lex ; et rursus, Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater). Lex autem evangelica dicitur gratiam continere, quoniam sacramenta novæ legis gratiam continent et dant. — Secundo, quia per eam liberamur ab obligatione servandi veterem legem, quæ fuit grave et importabile onus. Unde in Actibus, quum beatissimus princeps Apostolorum dixisset, Quid tentatis cervicibus discipulorum imponere jugum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?6 protinus addidit : Sed per gratiam Domini nostri
Hebr. VII,
Rom. VIII,
Jesu Christi credimus salvari. — Tertio, quia per ejus impletionem eripimur a servitute peccati et jugo diaboli. De qua libertate ait Salvator: Si Filius vos liberavit, vere liberi estis.7 Hæc est spiritualis libertas de qua asserit Paulus:8 Ubi spiritus Domini, ibi libertas. — Et permanserit in ea, perseverando in bonis usque in finem, non auditor obliviosus factus, sed factor operis quod lex evangelica fieri jubet: hic beatus in facto suo erit, id est, merito operis sui et obedientiæ beatitudinem consequetur; et jam beatus est in merito et spe, postea erit beatus in præmio et re. Idcirco Christus testatur:9 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
Denique non sufficit corde credere et facto parere, sed oportet et linguam frenare. Ideo subditur: Si quis autem putat se religiosum esse, id est Dei ministrum et ejus cultui deditum, utputa veraciter christianum, non refrenans linguam suam a verbis mendosis, perjuris, detractoriis, pungitivis, seu alias contra caritatem sive justitiam exsistentibus, sed seducens cor suum, id est propria loquacitate et culpa mentem suam excæcans et luce gratiæ privans, ita quod ea quæ propriæ salutis sunt, efficaciter non perpendit, hujus vana est religio, id est, fides seu lex, sive Christianitatis suæ professio, est inanis: non quod lex aut fides in se ipsa sit vana, sed quoniam ei non cooperatur ad salutem, nec ad ultimum finem perducit, sicut et medicina fertur inanis, quæ sanitatem non confert.
Præterea advertendum, quia ut scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione octogesima prima, Religio dicitur a relegendo, quoniam ea quæ ad divinum pertinent cultum, frequenter sunt relegenda et animo revolvenda. Vel dicitur religio a reeligendo, quoniam Deum quem peccando reliquimus, per eam reeligimus nobis; vel a religando, quia per religionem ab exterioribus rebus nos religamus seu sequestramus, atque divino cultui mancipamus. Sicque religio ordinat hominem ad Deum, estque idem quod latria, utputa virtus Deo cultum ac cærimoniam exhibens. Et habet religio duplices actus, videlicet: proprios quos elicit, ut sunt adorare, sacrificare, vovere; et secundarios quos non elicit, sed imperat, qui procedunt a virtutibus quibus religio tanquam principalior præcipit. De quibus actibus subditur, Religio munda et immaculata, etc.
Albertus quoque hic ait: Religiosus idem designat quod religatus. Sed religatio ista potest attendi: Primo, quantum ad observantiam mandatorum articulorumque fidei: et sic omnes Christiani dicuntur religiosi. Unde Constantinus Magnus, Theodosius et Carolus rex vocati sunt religiosissimi, id est christianissimi ac devotissimi imperatores. Secundo potest attendi quantum ad observantiam evangelicorum consiliorum: et ita claustrales qui se divinis per solennem adstrinxerunt professionem obsequiis, antonomastice religiosi vocantur, quasi divinis totaliter mancipati. Ad quos etiam specialiter pertinet refrenatio linguæ, quia ad observantiam obligantur silentii: quod si facile frangunt et loquaces consistunt, vana et vituperanda censetur eorum religio, id est professio qua Ordinem suum servare voverunt, nec suæ satisfaciunt professioni, proficiendo quotidie sicut monastica requirit professio. — Unde quod dictum est, « Si quis putat se religiosum esse », etc., sic potest appropriate exponi: « religiosum », id est latriæ actibus deditum, seu divino obsequio mancipatum, aut monasticam vitam professum, « non refrenans linguam suam, hujus vana est religio », id est, virtutem latriæ non habet veraciter, vel non habet eam formatam, hoc est caritate et actibus bonis ornatam: ideo vana est ei, id est, frustra eam sortitur.
Deinceps ostendit apostolus Jacobus quæ opera ad religiosum pertineant, loquendo de religione extense seu primo modo. Religio munda, id est sincera quantum ad rectam intentionem, et immaculata apud Deum et Patrem, id est in exsecutione a peccato mortali immunis. Et potest per religionem intelligi latria seu christianæ legis professio, non autem monastica professio proprie, in hoc loco, ut sequentia verba ostendunt. Nam subditur: Hæc est: Visitare pupillos, id est patrum solatio destitutos, et viduas, maritorum carentes præsidio, in tribulatione eorum, succurrendo eis in cunctis pro posse, quia miserabiles sunt personæ, et specialiter egent juvamine. Et per istud intelligenda sunt alia opera misericordiæ, quæ ad Christianos potissimum pertinent, quoniam lex Christi est lex totius caritatis et pietatis. Quæ etiam opera pietatis tam grata sunt Christo, ut quæ suis pauperibus exhibentur, sibi exhibita arbitretur ac fateatur, dicendo:10 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo, id est vitia sæcularium hominum præcavere, neque ea quæ mundi sunt inordinata appetere, nec aliquem scandalizare, sed omnes potius ædificare. Unde et Paulus hortatur: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis; itemque, Nolite (inquit) conformari huic sæculo, sed reformamini spiritu mentis vestræ. Et per istud intelliguntur omnia exercitia virtuosa, quibus homo perficitur in bona vita circa se ipsum.
II Cor. vi, 17. Rom. xii, 2; Ephes. iv, 23.
Postremo, secundum Bedam, in auctoritate hac pulchre additur, « apud Deum et Patrem », quia sunt qui hominibus religiosi videntur, quum a Deo habeantur profani. Unde et Salomon fassus est: Est via quæ videtur homini bona; novissima vero ejus deducunt ad mortem.11 De talibus ait Salvator: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus;12 Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum.
Footnotes
Chapter 9 of 243