Sermo 3
DE PLENO GAUDIO BEATORUM, ET DE MEDIIS QUIBUS PERVENITUR AD ILLUD.
PETITE ut gaudium vestrum sit plenum. Joann. XVI, 24.
Dominus noster Jesus Christus sciens arctam esse viam salutis quam docuit, et difficile esse omnia quæ præcepit implere, frequenter suis cultoribus ac ministris promisit gaudium spirituale, id est :1 consolationem internam in præsenti, quæ dici potest gaudium semiplenum et non purum, quia imperfectum est, tribulationibus tristitiisque permixtum; et consolationem beatificam ac perfectam, quæ est gaudium plenum ac purum in cœlo, cui gaudio nulla unquam miscetur tristitia. De gaudio semipleno ait in Matthæo : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.2 Sed et alibi quum dixisset, Beati estis quum maledixerint vobis homines, de gaudio isto subjecit :3 Gaudete et exsultate in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.
Est etiam alia ratio cur Christus suis ministris gaudium hoc promisit, videlicet: quoniam naturale est homini gaudere gaudiumque appetere. Ne ergo gaudium acceptaret carnale, promisit gaudium spirituale. Et in præsenti miseria, devotissimos suos ministros carnalia oblectamenta amore Dei spernentes, spiritualiter consolatur gratiose, frequenter et multipliciter valde, sicut fatetur Apostolus, dicens :4 Benedictus Deus et Pater misericordiarum, Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Itaque, juxta Christi doctrinam, ad hoc omnia opera nostra bona, omnes orationes atque sinceras affectiones nostras ordinare debemus, ut plenum gaudium, æternam beatitudinem, beatificæ fruitionis jucunditatem adipiscamur. Quod gaudium dicitur plenum, quia totaliter implet et satiat desiderium mentis humanæ, juxta illud in Psalmo :5 Adimplebis me lætitia cum vultu tuo; itemque, Satiabor quum apparuerit gloria tua.6 Hoc saluberrimum gaudium Beatorum, est diffusio, dilatatio et exhilaratio cordis eorum ex clara intuitione et immediata fruitione divini vultus, divinæ essentiæ, primæ et increatæ veritatis, summæ, immensæ et incommutabilis bonitatis.
Denique, quam ineffabiliter magna, plena ac dulcis sit gloria Beatorum, considerari potest ex multis : Primo, et valde profunde ac excellenter, ex hoc quod dum genus humanum propter originale peccatum privatum fuisset hoc gaudio, nulla pura creatura digna fuit hominibus recuperare ac promereri hoc gaudium, seu felicitatem gaudiosam cœlestem :7 ideo misit Deus Pater Unigenitum suum mundo salvatorem. Quum enim beatitudo illa cœlestis sit summi et invariabilis boni immediata fruitio, est quodammodo dignitatis immensæ : ideo infinitæ dignitatis redemptor necessarius fuit. Unde secundum antiquam translationem dictum fuit per Isaiam : Non angelus, non legatus, sed ipsemet veniet, et salvos nos faciet. Is. XXXIII, 22.
Secundo, idem potest perpendi ex hoc quod ipse unigenitus Filius Dei, pro hac beatitudine hominibus recuperanda, tanta assumpsit, fecit ac pertulit. Siquidem homo factus est, et inter homines conversatus, laboravit ac lassatus est, et amarissimam tandem pro hac re pertulit mortem : sicque eam pretiosissime emit, videlicet proprio sanguine suo, imo se ipso, quia ut Isaias prædixit, pro hac re tradidit in mortem animam suam; et ipsemet loquitur : Ibid. LIII, 12.
Animam meam pono pro ovibus meis.8 Unde et princeps Apostolorum: Non corruptibilibus (inquit) argento vel auro redempti estis, sed pretioso sanguine agni immaculati, Jesu Christi. Paulus quoque testatur: Empti estis pretio magno.9 Tertio, ex hoc quod ultra hoc quod Christus beatitudinem istam tam care suis emit, et tanta egit pro ea et pertulit, nihilo minus sancti et electi beatitudinem istam difficulter et care emunt ac obtinent; sicque a Deo valde care venditur eis: quia ut ait Apostolus, Non coronatur nisi qui legitime certaverit; et, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.10 Christo quoque testante, Arcta est via vitæ, et angusta porta salutis.11 Nec potest quis beatitudinem illam acquirere, nisi fuerit totaliter expurgatus et ab omni reatu immunis.
Quarto, perpendi potest pulchritudo et gloria Beatorum ex pulchritudine naturalium et artificialium rerum. Videmus enim magnum decorem non solum in sole, luna, planetis, stellis ac orbibus, sed in infimis etiam rebus, ut rosis et liliis, pratis ac floribus, plantis, arboribus, quæ tempore æstivali variis fulciuntur ornatibus. Unde ait Salvator: Considerate lilia agri, quomodo crescunt; dico vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua opertus est sicut unum ex istis. Videmus quoque quod ligna, saxa, metalla, ex se parvam pulchritudinem habentia, ita formantur arte humana, quod miram ac delectabilem speciositatem suscipiunt, ut patet in castris, picturis, sculpturis ac templis. Quam ineffabilem ergo pulchritudinem artifex summus, Deus omnipotens, dat animabus, et in fine mundi dabit corporibus quæ templa ejus fuerunt, et ei fideliter servierunt? Unde Salvator testatur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.12
Quinto, ex hoc quod Beati, quantum ad animam assimilantur Deo similitudine gloriæ, sicut ait Joannes: Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Et quantum ad corpus, assimilabuntur clari-
A tati et gloriæ corporis Christi, qui testante Apostolo, reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Sexto, ex dignitate objecti. Quum enim gaudium oriatur ex unione potentiæ cum objecto convenienti, et ipse Deus sit objectum dignitatis ac excellentiæ infinitæ, constat quod ex unione mentis humanæ cum incomparabili hoc objecto, summa et incomparabilis oriatur lætitia ac dulcedo in anima. Idem patet ex nobilitate potentiæ quæ Deo beatifice copulatur, videlicet intellectus, qui est suprema vis animæ. Si ergo sensus tam valide delectantur in objectis suis carnalibus, quam inæstimabiliter delectatur mens in increato superpræstantissimo suo objecto? Idcirco Propheta loquitur Deo de viro electo: Lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Et S. Bernardus: Revera (inquit) illud est verum et summum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur. Quod quum possederis, nemo tollet a te. Cui comparata, omnis aliunde jucunditas mœror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fœdum, omne delectabile aliud est molestum.
Septimo, patet magnitudo gloriæ Beatorum ex testimoniis sacræ Scripturæ, et Sanctorum quibus Deus hoc revelavit. Ait quippe Apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se;13 itemque, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Et Psalmista loquitur D Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Octavo, ex honore et gloria quibus Deus in vita hac ornat Sanctorum reliquias, quas multis miraculis atque fidelium visitationibus, ac aliis diversis modis honorat. Quomodo igitur animas sanctas honorat, beatificat et sublimat?
Alia insuper multa possent assignari, ex quibus patet ineffabilis magnitudo gloriæ
Philipp. iii, 21.
Ps. xx, 7.
Ps. xxxv, 9, 10.
Beatorum, videlicet: ex jucundissima eorum mutua societate et caritate, qua gaudium unius redundat in alium; item, ex cœlestis paradisi amœnitate, ex intuitu quoque humanitatis Christi et Virginis gloriosæ, et ex consideratione infernalium tormentorum quæ evaserunt, ac miserarum vitæ præsentis a quibus sunt liberati.
Præterea, quamvis ad tantam beatitudinem mereatur homo perduci per omnem actum ex caritate Dei procedentem, nihil tamen ita facit hominem appropinquare beatitudini illi ut ipsa actualis ac fervida dilectio Dei, qua Deus propter sui ipsius puram bonitatem sincere diligitur. Insuper patientia in adversis et meditatio dominicæ passionis, Deum quoque devote laudare et affectuose orare, sunt alæ quibus volatur in cœlum. Mundemus nos ergo ab omni inquinamento peccati, ab omni amore carnali, a cogitationibus pravis, a verbis illicitis, ut Deo sanctitatis immensæ valeamus conjungi, qui non nisi purgatissimis cernitur mentibus. Postremo, omnium hominum salutem ferventer appetere, commune bonum diligere, universalem reformationem Ecclesiæ desiderare, et summe optare ut Deus gloriosus et sanctus ab universis et singulis diligatur et honoretur, atque de ejus inhonoratione cordialiter contristari, pro omnibus fidelibus defunctis orare, isti sunt virtuosissimi, præclarissimi et Deo acceptissimi actus quibus ad cœlestis beatitudinis gaudia maxime propinquatur, et in illorum adeptione perficitur. Talibus ergo exercitemus et occupemus nos actibus, et in omni virtute et gratia quotidie crescere studeamus.
Legitur in libro de Viris illustribus Ordinis Cisterciensis, quod quidam monachus valde devotus, post mortem suam, Deo concedente, apparuit cuidam monacho adhuc viventi, qui sibi ante specialiter carus familiarisque exstitit. A quo interrogatus qualiter secum esset, respondit se esse in purgatorii pœnis. Super quo monachus ille vivens, admirans, dixit: Quomodo potest hoc esse, quoniam sanctus Ordo noster adhuc tam stricte servatur? Tu quoque diligens in observantiis Ordinis nostri eras; et in extremis datur nobis ex gratia speciali absolutio a pœna et culpa. Respondit monachus ille defunctus: O quam puram esse oportet mentem quæ Deo beatifice conjungetur et luce divina fruetur, quoniam et a minimis culpis oportet eam esse sufficienter purgatam! Deinde anima illius defuncti pro se petiit exorari, moxque disparuit. Ecce quam graviter puniuntur post vitam hanc etiam culpæ minores, quæ in vita ista a nobis vix culpæ putantur. Vitemus ergo cum diligenti cordis custodia non solum mortalia, sed venialia quoque peccata, quia nisi venialia diligenter vitentur, cito quisque in mortalia labitur. Ideo coram Deo oportet nos sollicite ambulare.14
Footnotes
Chapter 13 of 243