Enarratio in evangelium
AMEN, AMEN DICO VOBIS, SI QUID PETIERITIS PATREM IN NOMINE MEO, DABIT VOBIS. Joann. XVI, 23-30.
HODIERNO in evangelio Christus specialiter hortatur fideles ad invocandum Patrem cœlestem; et convenienter promisit discipulis quod Pater cœlestis eorum preces exaudiret, si in nomine Filii ejus eum orarent, ut sic discipuli de Christi recessu tunc imminenti valde dolentes, consolationem acciperent. Dixit ergo Jesus discipulis suis, id est Apostolis, in sermone post Cœnam : Amen, amen dico vobis, id est, vere, vere vobis affirmo : et repetitio, confirmationis ac certitudinis signum est; si quid petieritis Patrem, id est, si aliquid dignum et salutare a Patre æterno instanter atque fideliter postulaveritis, in nomine meo, id est per me mediatorem Dei ac hominum, per meritum et virtutem passionis meæ, imo totius conversationis meæ in sæculo isto, et per omnia quæ pro hominum salute assumpsi, feci ac pertuli; vel, « si quid petieritis Patrem in nomine meo », id est aliquid pertinens ad salutem (nomen etenim Filii Dei est Jesus, quod interpretatur salvator : ideo in nomine Filii deprecatur, qui quod ad salutem pertinet, orando impetrare conatur); dabit vobis, vel statim, vel tempore opportuno. Et interdum Deus largitur, non quidem quod petitur, sed melius aliquid.
Denique ad exaudibilitatem orationis, primo requiritur ut vere salutaria postulentur. Oratio namque, secundum Damascenum, est petitio decentium, id est rerum quas decet peti, a Deo. Secundo, ut perseveranter oretur, sicut ait Salvator : Oportet semper orare, et non deficere;1 et Apostolus : Sine intermissione (inquit) orate. Tertio, ut integra fide et cum bona spe postuletur, secundum illud Jacobi : Postulet in fide, nihil hæsitans; qui autem hæsitat, similis est fluctui maris : non ergo æstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Deo.2 Spes quippe seu certitudo exauditionis debet esse ex consideratione bonitatis et misericordiæ Dei : certum est namque, quod ex parte ipsius non erit defectus. Quarto, ut oret homo pro se. Quod dico, non quasi homo non debeat orare pro aliis, quum dicat apostolus Jacobus, Orate pro invicem, ut salvemini; sed quia oratio justi, etiam salutaris atque assidua, interdum non exauditur pro aliis, propter indignitatem et incapacitatem illorum, quoniam indesinenter ponunt obicem gratiæ Dei. Hinc Deus dixit ad Jeremiam de pessimo populo Judæorum : Non assumas laudem et orationem pro eis;3 si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum. Quinto quoque requiritur conversatio Deo placens, quia ut Salomon contestatur, Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.4 Apud Joannem quoque habetur : Peccatores Deus non audit; sed si quis cultor est Dei et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.5 Istud tamen intelligendum videtur de peccatore in peccandi proposito permanente. Si vero aliquis in mortali sit culpa, et peccatum suum displiceat sibi, cupiatque illud deserere, et pugnet adversus illud, et videns se sine Dei gratioso auxilio prævalere non posse contra consuetudinem vitiosam seu pronitatem iniquam, invocet Dei subsidium, talem peccatorem cito exaudiet Deus. Et quamvis aliquis sit omnino iniquus, nihilo minus consulendum est ei ut oret, quoniam Deus ex sua infinita misericordia interdum indignissimis subvenit.67
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Apostoli ante hanc horam frequenter orasse creduntur. Nam et Orationem dominicam didicerunt a Christo. In hoc quoque sermone oravit Philippus:8 Domine, ostende nobis Patrem. Quomodo ergo hucusque nil petierunt in nomine Christi? Respondendum, quod nullus rite petit in nomine Christi, nisi qui bene sentit per fidem de eo. Apostoli autem usque ad horam hanc non habuerunt satis explicitam fidem de Christi majestate ac deitate, et qualiter esset Dei ac hominum mediator, quemadmodum etiam Augustinus hic tangit. Petite in nomine meo indesinenter in fide et spe, et accipietis quod petitis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.9 Idcirco Propheta loquitur Deo: Sperent in te qui noverunt nomen tuum, hoc est tuam puram infinitamque bonitatem, pietatem et caritatem, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.10 In Ecclesiastico quoque asseritur: Quis invocavit eum, et despexit illum? Ad hoc ergo oretis, ut gaudium vestrum sit plenum, id est, perfectam æternæ felicitatis jucunditatem obtineatis, quatenus gaudium spirituale quod habetur in vita præsenti imperfecte, et in quodam prægustu ac spe, perficiatur in vobis in cœlis.11
Hæc in proverbiis locutus sum vobis, hoc est in similitudine parabolica, et cum quadam obscuritate. Nam paulo ante posuit similitudinem feminæ parientis, et parabolice loqui solitus fuit. Venit hora, id est, tempus jam imminet, quum jam non in proverbiis loquar vobis, id est obscure ut consuevi. Quamvis autem Christus ante passionem suam loquebatur communiter discipulis suis obscure, nihilo minus exposuit eis sensum. Propter quod ait ad eos: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis.12 Unde et Marcus evangelista, Seorsum (inquit) discipulis suis omnia disserebat:13 verumtamen non tam clare ut post resurrectionem. Ideo subditur: sed palam de Patre meo annuntiabo vobis, id est, clariorem quam ante dabo vobis notitiam Dei Patris. Quod in die Pentecostes impletum est, quando Apostoli, suscepto Spiritu Sancto, limpida quadam acie mentis intellexerunt de Patre totaque superbeatissima Trinitate, quæ ante passionem audierunt a Filio, sed parum aut nihil intellexerunt. Porro, quod ait, « palam », etc., non est intelligendum de visione Dei clara et immediata per speciem, sed singulariter evidenti per fidem: de qua fatur Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes.14 Denique, etiam ante diem Pentecostes docuit Christus proprio ore discipulos de divinis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et insufflavit in eos, Accipite, inquiens, Spiritum Sanctum.1516 In illo die in nomine meo petetis, id est, Patrem per Filium invocabitis, quia tunc omnino fideliter Filium cognoscetis, qualiter sit mundi redemptor et inter Deum et homines mediator, per quem et cujus virtute ac merito, gratiarum charismata dantur hominibus, juxta illud Joannis:17 De plenitudine ejus nos omnes accepimus.
Quidam exponunt hunc locum ab illo verbo, « Venit hora quum jam non in proverbiis loquar vobis », de illustratione et beatifica visione Sanctorum in patria, ubi omnia vident in Verbo, et palam, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem, Deum conspicuiunt.18 Quam expositionem reprobat Augustinus, quia subjungitur: « In illo die in nomine meo petetis. » Sancti autem in patria non petunt, ut dicit, quum petitio sit alicujus indigentiæ, quæ in patria locum non habet. Sed ad hoc respondere quis posset, quod orant pro aliis, atque pro certis punctis ad præmium accidentale spectantibus.
Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, id est pro vobis. Quomodo intelligendum est hoc, quum supra in hoc ipso sermone dixerit Christus Apostolis, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis?192021 Et sine mediatore Christo nullus habet accessum ad Patrem, nec aliquid promeremur aut exaudimur, nisi virtute et merito Christi, quum ipse dicat: Nemo venit ad Patrem nisi per me.22 Ad hoc quidam respondent, quod Christus rogat ut homo, et non rogat ut Deus. Quod licet sit verum, non tamen satisfacere videtur proposito, quoniam Christus assignans causam cur non rogaret pro Apostolis Patrem, adjecit: Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis. Insuper, paulo post, in hoc ipso sermone, Christus pro Apostolis deprecatus est Patrem: Pater, inquiens, serva eos in nomine tuo;23 et iterum, Pater, sanctifica eos in veritate.24 Non ergo voluit dicere, quod nequaquam oraret pro eis, sed quod tantæ perfectionis et gratiæ erant futuri post missionem Spiritus Sancti, quod non indigerent de cetero Deo reconciliari ut ante, sed amantissimi atque gratissimi ei mox essent, nec post Spiritus Sancti susceptionem mortaliter peccaturi, utpote confirmati in gratia, nec indigentes subsidio reconciliatoriæ intercessionis. Ideo ait:
Ipse enim Pater amat vos amore æterno, quia, id est cujus amoris signum seu causa a posteriori, est quod vos me amastis actu caritatis infusæ. Certum est quod increatus æternusque amor Dei prævenit nos, et causa est totius gratiæ ac meriti nostri, omnisque boni quod habemus et sumus, ut divinus Dionysius docet. Ideo amor Christianorum ad Christum non est causa a priori quod Pater diligit eos, sed signum, quum sit effectus et donum increati amoris Dei Patris seu Trinitatis ad eos. Ideo in prima Joannis Canonica habetur: Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Itaque, quoniam Pater primo amavit nos, ideo dedit nobis gratiam diligendi unicum Filium ejus.25 Unde et alio loco Filius Dei ait Apostolis: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Amor quippe est primum donum gratuitum, in quo omnia dona cetera condonantur. Et credidistis quia, id est quod, a Deo exivi, id est, a Patre æternaliter natus sum, sicque exivi ab eo emanatione immanente, sicut egreditur notitia intellectualis a mente, et verbum mentale ab intelligente. Vel, « exivi », id est, in mundum directus et missus sum, secundum quod homo, a Deo Trinitate, cujus voluntate et operatione incarnatus atque in mundum missus sum.
Exivi a Patre: secundum illud Ecclesiastici, Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam;26 et veni in mundum per humanæ naturæ assumptionem, qui ut Deus impleo cœlum et terram.27 Iterum relinquo mundum, id est, quantum ad corporalem atque sensibilem præsentiam desero mundum, ascendendo in cœlos; et vado ad Patrem, id est, secundum assumptam humanitatem ascendo ad cœlum empyreum: in quo Deus Pater specialiter esse et habitare censetur, quoniam ibi excellentius operatur, seque clarius manifestat, quamvis secundum se nullam habeat habitudinem aut determinationem ad locum, sed in se ipso invariabiliter æternaliterque subsistat, tanquam ens vere incircumscriptum, atque simpliciter ac perfectionaliter infinitum.
Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, dicendo quod Pater nos amet quia amavimus te, etc., et proverbium nullum dicis, loquendo de exitu tuo a Patre et adventu in mundum, sed veritatem evidenter pronuntias. Christus namque ante passionem non semper parabolice loquebatur discipulis: et licet paulo ante jam dixerit, « Venit hora quum jam non in proverbiis loquar vobis » (quod ad tempus post resurrectionem relatum est); non tamen negavit quin etiam ante passionem loqueretur eis quædam de Deo sine proverbiis. Nunc scimus per fidem et experientiam quamdam, quia scis omnia. Hoc dixerunt, quoniam Christus prævenit interrogationem eorum, qua eum interrogare proposuerunt, et cogitationes eorum se scire monstravit. Et non opus est tibi, id est, ad hoc quod respondeas non oportet nec indiges, ut quis te interroget, quia tu nosti dubitationes atque proposita cordium: ideo non oportet tibi aliquid notificari, quum omnia scias. In hoc credimus quia, id est quod, a Deo existi per generationem æternam, ita quod omnia scias sicut et Pater, sisque Deus: quoniam omnia noscere modo præfato, Deo est proprium. Verumtamen, secundum Augustinum, Apostoli non intellexerunt verba Christi quibus se dixit exisse a Patre, sed putabant se intellexisse quod non intellexerunt. Attamen certum est quod credebant eum exisse a Patre, ita quod divinitus directus seu missus esset in mundum; sed an verba inducta de exitu generationis æternæ acceperint, non est adeo certum.
Footnotes
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Jacob. i, 6, 7. ↩
-
Jer. vii, 16; xv, 1. ↩
-
Prov. xxviii, 9. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
1 Thess. v, 17. ↩
-
Jer. v, 16. ↩
-
Joann. xiv, 8. ↩
-
Luc. xi, 10. ↩
-
Ps. ix, 11. ↩
-
Eccli.n, 12. ↩
-
Luc. viii, 10. ↩
-
Marc. iv, 34. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Joann. xx, 22. ↩
-
Luc. xxiv, 45. ↩
-
Luc. i, 16. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Eccli. ii, 12. ↩
-
Joann. xiv, 16. ↩
-
Joann. xiv, 16. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Joann. xvii, 11. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
1 Joann. iv, 19. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
Chapter 11 of 243