Skip to the text

Sermo 6

DE ORATIONE; ET QUOMODO AD EAM REQUIRATUR ACTUALIS INTENTIO, ET QUALITER FIAT AD IMPETRANDUM IDONEA; ET AN DEBEAT ESSE DIUTURNA ET PLURIBUS UTENS VERBIS.

PETITE, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Joann. XVI, 24.

Qualiter sit orandum, sanctus pater Benedictus in Regula sua compendiosissime docet, dicendo: Si dum hominibus potentibus aliqua volumus suggerere, non præsumimus hoc nisi cum humilitate et reverentia agere, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et devotionis puritate est supplicandum? Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus: ideo brevis et pura debet esse oratio. Circa quæ beatissimi Benedicti verba sciendum, quod quædam sunt orationes et preces ab Ecclesia seu ab Ordine institutæ et determinatæ, quas immutare non possumus, nec augere nec minorare; aliæ sunt orationes arbitrariæ, peculiares, spontaneæ et privatæ, quas pro libitu suo potest quis protrahere sive præscindere.

Porro ad quæstionem qua quæritur an attentio requiratur ad orationem, S. Thomas respondens: Necessarium (inquit) est id sine quo res suum finem vel effectum consequi nequit. Est autem triplex orationis effectus. Primus est, promereri vitam æternam: qui effectus communis est omni actioni factæ ex caritate. Et hunc effectum sortitur oratio, si in principio adsit attentio : nam, quamvis in prosecutione seu continuatione orationis mens evagetur, tamen vis primæ attentionis totam orationem meritoriam facit, sicut in aliis actibus caritatis informatis. Secundus et proprius orationis effectus est, impetrare quod petitur. Ad quem etiam sufficit vis primæ attentionis, quoniam illam Deus principaliter adspicit. Quod si illa defuerit, oratio nec meritoria nec impetrativa consistit, quum dicat Basilius : Divinum auxilium, non remisse, nec mente huc illucque evagante est implorandum, quoniam talis oratio non solum non impetrabit, sed Deum plus irritabit. Unde ait Salvator : Spiritus est Deus; et eos qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare. Tertius orationis effectus, quem et præsentialiter facit, est quædam dulcis refectio mentis, quam devote orans sentit orando :1 et ad hunc de necessitate requiritur actualis attentio. Propter quod ait Apostolus : Si orem lingua, mens mea sine fructu est. Et Salomon : Muscæ (inquit) morientes perdunt suavitatem unguenti.23

Muscæ etenim morientes, sunt extraneæ cogitationes quæ suavitatem perdunt unguenti, id est, orationis impediunt experimentalem dulcedinem. Est autem triplex attentio orationis vocalis : prima, qua homo attendit verba orationis, ne erret in eis; secunda, qua sensum attendit verborum; tertia, qua finem suæ orationis, videlicet Deum et id quod petit et cupit ab eo adipisci, attendit. Et hæc attentio tertia est magis necessaria, et idiotis quoque possibilis; atque in tantum interdum augetur et superabundat, quod omnium aliorum obliviscitur orans, mente sua Deo vehementer intenta. — Itaque evagatio quæ præter propositum accidit animæ ex humana instabilitate, fructum orationis non tollit. Ait namque Basilius : Si debilitatus a peccato, fixe orare non potes, quantum vales te ipsum cohibeas; et Deus ignoscit, quoniam non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes ut oportet adsistere coram Deo. Hæc Thomas.

Circa quæ aliqua sunt addenda. Primo, quod quamvis ad duos primos orationis effectus dicatur actualis attentio in principio habita sufficere, ita quod evagatio subsequens illos non impedit, nihilo minus certum est quod evagatio facit orationem ad duos primos effectus minus idoneam, utpote minus meritoriam et minus impetrativam. Et quanto est ferventior productiorque attentio, tanto oratio meritoria et impetrativa magis consistit; nec homo meretur gloriæ augmentum, nisi crescat in caritate, quum caritatis intentioni essentiale correspondeat præmium. Rursus sciendum, quod si ex fragilitate aut negligentia veniali desit actualis attentio in orationis principio, et tamen in prosecutione orationis redeat homo ad cor et fiat attentus, adhuc oratio meritoria erit et impetrativa, quoniam caritate informatur, et mens se refert ad Deum. Est itaque valde nobis conandum ut actualis attentio in oratione continuetur, fervescat et perseveret. Tanto plus ad hoc niti debemus, quanto plus adversarius nostræ salutis orationum attentionem impedire conatur : scit enim, per orationis instantiam ac fervorem se maxime supplantari. Hinc abbas Agathon interrogatus quæ virtus in conversatione plus haberet laboris, respondit : Puto non esse alium talem laborem, qualis est orare Deum. Dum enim voluerit homo orare, semper dæmones festinant interrumpere per evagationem ejus orationem, scientes quod ex nulla re nisi per orationem ad Deum fusam vincantur. Siquidem in omni alio labore quem homo positus in conversatione religiosa assumpserit, quamvis instanter et toleranter agat, habet tamen aliquam requiem; in oratione autem, usque ad ultimam exhalationem opus est semper magni certaminis studio.

Præterea, in Regula S. Basilii quæritur, quomodo obtinere quis poterit ut in oratione mens ejus non evagetur. Ad quod respondet Basilius : Si certus sit se adsistere ante conspectum Dei. Si enim homo principem et judicem suum terrenum vi-

1 Tim. u. 8. dens et alloquens, non sibi licitum credit oculis vagari et aliorsum adspicere, quanto magis qui accedit ad Dominum, nusquam ad alia debet movere oculum cordis, sed intentus esse in eum qui scrutatur corda et renes, ut impleatur quod ait Apostolus, Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione?4

Rursus in eadem quæritur Regula, si possibile est hominem obtinere ut in omni loco et tempore non vagetur mens ejus, et quomodo id fieri potest. Respondet magnus Basilius: Quod possibile sit, ostendit qui dixit: Oculi mei semper ad Dominum;5 et iterum, Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.6 Quomodo autem possibile sit jam diximus, utpote, si non demus otium animæ nostræ, sed in omni tempore de Deo et de operibus, donis et beneficiis ejus cogitemus, eademque cum confessione et gratiarum actione semper volvamus in mente.

Iterum quæritur ibi, quid est, Psallite sapienter.7 Respondet Basilius: Quod est in cibis corporeus gustus, unumquemque cibum cujus sit saporis discernens, hoc est in verbis sacræ Scripturæ sapientiæ sensus. Si quis ergo sic intellectum suum intendat in verba singula psalmodiæ, sicut gustus intentus est ad discretionem saporis ciborum, iste complet quod dictum est, Psallite sapienter.

II Reg. xii, 13.

Nunc videndum, an oratio esse debeat diuturna et verbis prolixa. Et videtur quod non, quum in Evangelio Christus testetur:8 Orantes, nolite multum loqui. Et Climacus scribit: Ne coneris multum loqui in oratione, ut non ad quæsitionem verborum mens tua dissipetur. Unum verbum publicani Deum ad misericordiam flexit, et unum verbum fidele salvum fecit latronem; David quoque dicendo, Peccavi Domino, Deum sibi reconciliavit. Multiloquium plerumque in oratione pereffudit mentem et phantasticavit. Ad hæc S. Thomas respondet: Quantitas rei suo fini debet esse proportionata, sicut quantitas medicinæ sanitati. Finis autem orationis vocalis, est interiorem cordis fervorem accendere: ideo convenit orationem tamdiu durare ut utile est ad inflammationem interni affectus in Deo. Quumque oratio sine fatigatione et tædio continuari non potest, est finienda. Nam mentis attentio et sancta affectio non est cito rumpenda quando potest durare. Protendenda igitur est oratio, non aridis verbis, sed continuato affectu.9 Unde et Christus in oratione pernoctasse, et passione instante prolixius orasse ad nostram eruditionem describitur.10 Interdum quoque, orans gratiose a Deo prævenitur, illustratur, accenditur, roboratur, ita ut orationem multis continuet horis, etiam quasi absque difficultate, imo cum ingenti jucunditate: quemadmodum legitur de abbate Arsenio, quod a vespere sabbati extendebat manus suas ad cœlum orans, donec mane die dominicæ ascendens sol illustraret faciem ejus, et sic residebat. Abbas quoque Dulas de beatissimo abbate Bessarione narravit: Veni aliquando in cellam Patris mei, et inveni eum stantem ad orationem, et manus ejus erant extensæ in cœlum; permansitque hoc faciens jugiter per quatuordecim dies.

Igitur juxta præhabita discamus et assuescamus orationibus sanctis insistere, et ante orationem ad eam nos præparare per mentis recollectionem et salutarium rerum meditationem. Actualem quoque attentionem continuare atque intendere seu augere, et magis ac magis inflammare conemur, infinitam Dei bonitatem, caritatem, pietatem, justitiam et excellentiam intuendo, proprias etiam calamitates, culpas, defectuositates, pericula ponderando. Et quoties nos evagari sentimus, mentem ad Deum protinus revocemus, et de ipsa distractione pœniteamus, ac recentem concipiamus fervorem; atque in fine paululum meditemur dum vacat, veniamque de distractionibus et defectuositatibus in oratione habitis postulemus.

Postremo, quamvis quatuor ponantur partes seu species orationis, interdum tamen plures earum, et non raro omnes, in una oratione concurrunt admiscenturque. Et talis oratio quæ obsecrationem, gratiarum actionem et laudem Dei includit, efficacissima est ad impetrandum. Præstantissima item est illa oratio quæ ex puro Dei amore et zelo boni communis procedit, dum scilicet Dominum exoramus ut gratiam suam super omnes effundat, generalem et plenam reformationem efficiat, vivis mortuisque succurrat, quatenus ipse in omnibus et ab omnibus super omnia honoretur. Ideo talibus precibus insistamus assidue, ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Joann. IV, 24. ↩

  2. Eccle. x, 1. ↩

  3. I Cor. XIV, 14. ↩

  4. I Tim. ii, 8. ↩

  5. Ps. xxiv, 15. ↩

  6. Ps. xv, 8. ↩

  7. Ps. xlvi, 8. ↩

  8. Matth. vi, 7. ↩

  9. Luc. vi, 12. ↩

  10. Luc. xxii, 43. ↩

Chapter 16 of 243