Sermo 2
QUALITER INVOCANDUS SIT DEUS, ET DE PIETATE AC PRONITATE EJUS AD EXAUDIENDUM.
HÆC est fiducia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. I Joann. v, 14.
Fiducia qua unus confidit de alio, ex tribus procedit. Primo, ex cognitione bonitatis et dilectionis ejus in quo confidit: ut si aliquis sciat alium esse pium, virtuosum et caritativum. Sic Paulus in epistola ad Philemonem scribit se confidere quod Philemon faceret sicut rogavit eum.1 Secundo oritur ista fiducia ex assertione alterius: ut si dicat se paratum succurrere et omnia sibi possibilia pro alio agere; tunc ille cui hoc dicit, confidit in eo. Sic filius Berzellai confidebat in David, ut patet secundo Regum. Tertio, ex beneficiis jam impensis, hoc est ex quadam experientia caritatis et pietatis alterius circa se. Sic filii Israel confidebant in Juda Machabæo, quia tam sæpe eis subvenit. Verumtamen fiducia ista in hominibus, interdum decipit confidentem. Nam, quamvis is in quo quis confidit, sit in se bonus, fidelis et caritativus, potest tamen contingere quod male informetur secrete et avertatur ab eo qui in ipso confidit: quemadmodum Siba avertit David regem a Miphiboseth filio Jonathæ, ut secundo Regum describitur.2 Item accidere potest quod homo qui dixit se alteri benefacturum, mutetur et mentiatur: quemadmodum Saul promisit filio suo Jonathæ non inferre malum ipsi David, et tamen pro posse oppositum fecit.3 Rursus evenire potest ut qui alteri sæpius benefecit, proponat hoc ultra non facere, et facultatem faciendi hoc perdat: sicut primo Machabæorum legitur de Antiocho rege, quod ad tempus larga manu dedit stipendia militibus suis, sed paulo post, evacuato ærario seu thesauro, continuare non potuit.4
C Deinceps, his tribus modis habere debemus plenam, summam certissimamque fiduciam in Domino Deo. Primo quidem, quia cognoscimus quod infinita sit bonitas et pietas Dei, et magna prorsus dilectio ejus ad homines, quum Paulus testetur:5 Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, Deus Pater Filium suum misit in mundum.6 Secundo, quoniam Deus tam in veteri quam in novo Testamento frequenter valde asseruit se paratum succurrere, exaudire, ignoscere, et sperantem in se non deserere. Ait namque per Jeremiam: Clama ad me, et exaudiam te.7 Atque in Psalmo:8 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum; clamabit ad me, et exaudiam eum. Hinc in Ecclesiastico habetur: Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino,9
II Reg. xix, 37-40. et confusus est; aut quis invocavit eum, et despexit illum? In Evangelio quoque loquitur Christus: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et fient vobis;10 itemque, Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se?11 Tertio, quoniam tam multa et magna beneficia contulit nobis, ut dubitari non queat quin deinceps exaudire et dare paratus sit. Pater enim dedit nobis Unigenitum suum in pretium nostræ redemptionis, sicut loquitur Isaias:12 Puer natus est nobis, filius datus est nobis.13 Quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit? Dedit demum nobis Spiritum Sanctum in pignus et arrham hereditatis supernæ, atque inhabitatorem et rectorem animarum nostrarum, dicente Apostolo: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.14 Insuper deputavit unicuique homini sanctum angelum pro custode; totque gratiarum charismata donavit hominibus, et toties ac tamdiu nobis pepercit.
Ex quibus certissime innotescit quam paratissimus sit preces nostras suscipere, fiduciam nostram implere, peccatis ignoscere, gratiam et salutem præstare: potissimum quum ipsemet toties in Scripturis invitet ac moneat nos ad orandum, ut confidamus in eo, atque in omni tribulatione et angustia confugiamus ad ipsum. Hujus quoque est alia ratio: nam ea quæ Deus nobis præcepit, et quæ requirit a nobis, adimplere non possumus absque auxilio gratiæ ejus, saltem eo modo quo vult ea impleri, puta ex caritate et pura intentione ad gloriam et honorem ipsius. Si ergo non esset paratus nobis gratiam impertiri, præciperet et requireret impossibilia quædam a nobis: quod impium est suspicari de pio et supersapientissimo Deo.
Deinceps fiducia ista in Deo, utpote spes formata, confidentem non potest decipere, quoniam Deum nullus potest sinistre informare, nec ipse mutari potest neque mentiri, neque opulentia ejus minuitur beneficia erogando. Cum omni ergo fiducia Deum devote ac jugiter invocemus. Ad quod primo inducere et movere nos debet, quod Deus est tam pius, liberalis, caritativus et promptus ad exaudiendum, ut dictum est. Siquidem abundantia pietatis suæ, preces supplicum excedit et vota. Ideo loquitur Augustinus: Erubescat humana pigritia, plus vult Deus dare, quam homo accipere. Unde apud Jeremiam loquitur Deus animæ peccatrici:15 Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Secundo, ad idem movere nos debet indigentia nostra, quia spiritualiter ex nobis ipsis infirmissimi atque pauperrimi sumus, et ad omnia peccata proclives, errantes et in errorem trahentes. Ideo incessabiliter Dei adjutorio, illuminatione, conservatione, et gratia magna ac multa ineffabiliter indigemus. Nempe, ut ait Apostolus, Insufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis.16 Ideo consulit idem Apostolus: Sine intermissione orate.
Tertio, ad hoc movere nos debet importunitas, fortitudo, multitudo, crudelitas hostium nostræ salutis, videlicet dæmonum, qui nobis ultra quam capere possumus, insidiantur, inimicantur, et fortiores ac callidiores sunt, crudelissimique consistunt, aliud prorsus non sitientes nisi damnationem nostram æternam.17 Unde ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus, hoc est dæmones.18 Quibus verbis, quasi pro consilio atque remedio, protinus addidit Apostolus: Orate omni tempore in spiritu, vigilantes in omni instantia et obsecratione.19 Jugiter itaque cum omni attentione et fervore Deum precemur, ut ab invisibilibus hostibus istis nos tueatur, et contra eos nos roborare ac armare dignetur, virtutes et dona Spiritus Sancti dando, conservando ac perficiendo in nobis. Quarto, ad idem nos debet inducere immensitas nostri periculi. Si enim succumbimus hostibus istis, si a Deo non adjuvamur, si incustoditi et intimorati fuerimus, ecce damnum est irremediabile, irrecuperabile et immensum, quia non solum æternam beatitudinem perdimus, sed perpetuam quoque damnationem infernalemque pœnam incurrimus. Quum itaque in laqueorum medio ambulemus, simus semper solliciti, ne ab infernalibus latronibus atque raptoribus trucidemur, et in gehennam trahamur. Quinto, ad idem nos moveat, quod tanta est vis devotæ orationis, et tanta dignitas ejus. Nam ab angelo sancto suscipitur ac Deo offertur, estque potens ad impetrandum quod postulat : ideo valde ineffabiliter magnum est lucrum ejus, et copiosissimus fructus ipsius.
Præterea considerandum est qualiter exorandus sit Deus. Est itaque invocandus: Primo, cum magno caritatis fervore, tanquam piissimus pater. Nam ab hominibus pater vocari dignatur, et potius vult amari ut pater, quam formidari ut dominus. Unde Orationem dominicam Christus ita incepit : Pater noster, qui es in cœlis.20 Dum ergo Deum vocamus patrem, curemus esse boni ac obedientes filii ejus, non rebelles ac injuriosi. Secundo, exorandus est Deus cum omni fiducia, ut satis jam dictum est. Tertio, cum grandi reverentia, tanquam rex majestatis et excellentiæ infinitæ, hoc est cum ingenti cordis custodia et advertentia, ac prævia animi præparatione, distractiones abjiciendo et mentem ad Deum levando, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est :21 Ante orationem præpara animam tuam. Christus quoque disseruit : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate ;22 nam et Pater tales quærit. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Quarto, cum vitæ consonantia, ut orationi conversatio sit concordans, vel saltem ad hoc orans absque mora conetur. Qui enim a Deo misericordiam petit, et tamen peccare non cessat, nec se emendare proponit ac nititur, ita se habet ac si aliquis forefactor offensorque regis terreni ab ipso veniam precaretur, nec tamen cessaret ei contumeliam irrogare. Hinc in prima sua Canonica ait Joannes apostolus : Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum;23 et quidquid petierimus, accipiemus.
Quinto, petendum est cum profunda et maxima humilitate, considerando et intime confitendo proprias defectuositates, iniquitates, fragilitates, miserias. Unde in Ecclesiastico scriptum est :24 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Sexto, cum indesinenti constantia, ita ut quantumcumque videamur a Deo repelli ac despici, non frangamur, nec desperemus, neque cessemus : imo cum sancto Job ex corde dicamus, Etiam si occiderit me, in eum sperabo.25 Itaque juxta hunc modum Deum fideliter invocemus. Sed quia taliter non oramus, sed sine reverentia et affectu, ex consuetudine quadam, nec damus nos ad emendationem pro posse, faciendo quod in nobis est ; idcirco a benignissimo Patre cœlesti non exaudimur.
Legitur de B. Leone Papa, qui fuit natione Romanus, ac nobilissimus juvenis, utpote patricii filius, quod dum adhuc adolescens fuit, subjacuit incontinentiæ vitio, ad quod ex naturalibus suis erat multum proclivis. Sed multum displicuit sibi immunditia sua, oravitque Deum pro gratia castitatis; singulariter vero invocavit piissimam Christi Matrem, Virginem benedictam, ut pro ipso rogaret Filium suum. Quumque quotidie oraret intente, post breve tempus apparuit ei beatissima virgo Maria, et dixit ad eum : Rogavi pro te, et gratiam castitatis impetravi tibi; et hoc tibi prædico, quod etiam ad apostolicæ Sedis dignitatem sis promovendus. Quo dicto, dulcissima Virgo disparuit. Et deinceps Leo castissime vixit, atque, auxiliante Domina nostra, Papa effectus est; et in papatu sancte se habuit, ac maximum in Ecclesia fecit fructum.
Footnotes
-
Philem. 21. ↩
-
Philem. XVI, 3, 4. ↩
-
I Reg. xix, 6. ↩
-
I Mach. III, 28-30. ↩
-
Ephes. II, 4; ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Jer. XXXIII, 3. ↩
-
Ps. XC, 14, 15. ↩
-
Eccl. II, 11, 12. ↩
-
Marc. xi, 24. ↩
-
Luc. xi, 13. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Jer. iii, 1. ↩
-
II Cor. iii, 5. ↩
-
I Thess. v, 17. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Eccli. xviii, 23. ↩
-
Joann. iv, 23, 24. ↩
-
Joann. iii, 21, 22. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
Chapter 12 of 243