Sermo 1
DE PRUDENTIA, DISCRETIONE, ORATIONE, CARITATE ET HOSPITALITATE, CHRISTIANO NECESSARIIS.
DIC sapientiæ, Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam. Prov. VII, 4.
Inter sapientiam atque prudentiam hoc interest, quod sapientia proprie est amorosa seu affectiva cognitio divinorum, prudentia vero est efficax cognitio agendorum et vitandorum, hoc est, quid agendum sit, quid vitandum. Sapientia ergo dignior est quam prudentia: idcirco debemus sapientiam singularius adamare, et sororem vocare. Prudentia quoque necessaria est, et amica vocanda.
In primis ergo docet nos gloriosissimus apostolici ordinis princeps, in præsenti epistola, ut simus prudentes, sicut et Christus in Evangelio loquitur:1 Estote prudentes sicut serpentes; et iterum, Habete in vobis sal, id est discretionem.2 Prudentia etenim docet non solum quid agere debeamus, sed etiam ubi et quando, et qualiter, utpote apto loco et congruo tempore, atque cum moderamine. Et istud servare, et in agendis ordinate procedere, maxime confert et adjuvat ad proficiendum celeriter in omni virtute. Propter quod ait Apostolus: Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.3 Unde, tempore Missæ ac divini Officii, debemus Deo cum omni cordis custodia esse intenti, et de salute animarum nostrarum sollicite cogitare, peccata deflere, pro gratia exorare, omnes cogitationes carnales, curas mundanas, animi dissolutiones, cordis ac sensuum evagationes prorsus abjicere. Unde prudentia convenienter designatur per sal. Primo, quoniam cibaria communiter absque sale insipida sunt, ita aliarum virtutum actus absque prudentiæ directione interno carent sapore. Ideo ait Bernardus: Prudentia semper necessaria est, quia justitia dum modum excedit, crudelitatem gignit, et dissolutionem nimia pietas parit, sæpeque vitium est, quod virtus putatur. Secundo, quoniam sicut per sal carnes a putrefactione præservantur, ita per prudentiam seu discretionem virtutes ceteræ conservantur, ne a vitiis sibi oppositis corrumpantur. Per prudentiam equidem vitat homo occasiones et causas gulæ, luxuriæ, etc. Hinc ait Isidorus: Quidquid boni sine discretione feceris, vitium est; quidquid cum discretione feceris, virtus est. Imo, ut scribit Bernardus, sicut discretio absque caritatis fervore jacet, sic fervor vehemens absque discretionis temperamento præcipitat. Idcirco laudabilis est qui habet utrumque, quatenus fervor discretionem erigat, atque fervorem discretio regat. Et certe quo in aliquo exstat zelus ferventior, spiritus vehementior, caritasque profusior, eo majori indiget discretione, quæ zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet caritatem.
Præterea, juxta Archiapostoli documenta, simus in orationibus vigilantes:4 et de hoc in multis jam sermonibus plurima sunt inducta. Specialiter vero ad orationes continuas ac ferventes animare nos debet quod devotus ac dulcis ait Bernardus: Rogo (inquiens) vos, fratres, ut semper habeatis ad manum tutissimum orationis refugium. Nemo vestrum parvi pendat orationem suam. Dico enim vobis, quoniam Deus quem oramus, eam non parvi pendit. Priusquam egressa sit ab ore nostro, scribi eam jubet in libro suo; et unum ex duobus indubitanter sperare debemus, quia aut dabit quod petimus, aut quod nobis novit utilius. Ideo infructuosa non erit oratio, quandoquidem tanta super te cura est Deo tuo, ut quoties quæris quod tibi utile est, non te audiat super hoc, sed mutet illud dono utiliori. Verumtamen ut oratio sit tam fructuosa, oportet ut fiat cum diligentia et affectu. Unde in epistola hodierna apertissime dicit beatissimus Petrus ut in orationibus vigilemus, hoc est, attenti diligentesque simus. De hoc rursus dicit Bernardus: Illud breviter dico, quosdam in oratione quamdam mentis ariditatem ac hebetudinem experiri, ut labiis tantum orantes, non satis attendant neque quæ proferunt neque cui loquuntur, pro eo quod, velut ex consuetudine quadam, cum minus digna reverentia et sollicitudine accesserunt. In cunctis ergo actibus nostris multa opus est animi vigilantia, præcipue in oratione. Quamvis enim semper videamur a Deo, in oratione tamen etiam præsentamus et ostendimus nosmetipsos ei, quasi facie ad faciem loquentes cum eo. Sic ergo oret qui orat; sic se ipsum consideret et attendat, tanquam præsentatus sit Domino majestatis. Credimus angelos sanctos adstare orantibus, offerre Deo preces votaque hominum, ubi tamen levari puras manus perspexerint.
Insuper, juxta apostolica documenta, habeamus in nobis indesinenter mutuam caritatem continuam, ut unusquisque diligat omnem proximum suum (omnem videlicet hominem in hoc mundo viventem, felicitatis capacem, communione naturæ specificæ sibi proximum) sicut se ipsum, desiderando illius salutem, et benefaciendo eidem, prout vera requirit dilectio. Ait namque Paulus apostolus: Plenitudo legis, est dilectio. Et: Qui diligit proximum suum, legem implevit:5 nam, non adulterabis, non perjurabis, non falsum testimonium dices, non fornicaberis, non occides; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Præterea, qualiter caritatem plus potuit commendare S. Joannes apostolus, quam in eo quo dixit, Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo?6 Ideo Paulus hortatur: Estote imitatores Dei, sicut filii caris simi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.7 Et utique quam desideranda et conservanda nobis est caritas, tam detestanda ac fugienda est nobis maledicta invidia, quæ est diaboli proles et omnium mors virtutum. Porro desideranda semper est caritas, quoniam operit multitudinem peccatorum. Caritas namque movet et incitat hominem ad ignoscendum proximo suo et ad deprecandum pro eo; et plus dolet de proximi culpa quam de injuria propria, maxime vero de inhonoratione Dei et ejus offensa. Sed sicut homo se habet circa proximos suos, ita meretur, et dignum est, ut circa ipsum se habeat Deus; sicut et Christus testatur : Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.8 Quemadmodum ergo per caritatem homo indulget injuriatoribus suis, ita per caritatem eamdem meretur ut Deus sibi indulgeat, et peccata ejus operiat, hoc est, ad puniendum non videat. Ideo Christus ait : Dimittite, et dimittemini.9
Amplius, juxta præsentis doctrinam epistolæ, debent Christiani hospitales consistere, et Christum in suis membris, hoc est peregrinis pauperibusque, suscipere. Ipse etenim ait : Hospes fui, et collegistis me.10 Nam quod propter eum suis impenditur membris, tam acceptum est ei ac si suæ exhiberetur personæ. Christiani namque ad pietatis opera potissimum obligantur, pro posse suo agendo. Nec solum debent eleemosynam, hoc est aliquid cibi, dare, sed et cetera misericordiæ opera exercere, videlicet nudos vestire, peregrinos et pauperes hospitari, etc., et proximis facere ut sibi fieri vellent, si indigerent. Sed, heu ! pauci hoc implent. Imo multi tam avari atque injusti sunt, et ab omni
A Dei timore ac proximi caritate tam alieni, ut peregrinis et egenis faciant fraudem in vendendo sumptusque computando. O quam vitiosi sunt isti ! Habent enim animas suas venales, et diabolo vendunt eas.
Præterea unusquisque dona sibi a Deo concessa gratis, et caritative et liberaliter suis communicet proximis cum omni humilitate et recta intentione, ut si quid melius novit, si quid amplius potest, si in virtutibus plus abundat, proximos exhortetur, informet, corripiat;11 et sicut ipse a Deo misericordiam consecutus est, sic misericordiam proximis suis impendat et a Deo impendi peroptet. Valde complacet Deo, habere cor pietatis visceribus affluens, liberalitate et caritate abundans; talique homini Deus copiosa largitur gratiarum charismata. Siquidem sicut ille se habet circa proximos suos, ita et Deus se habet circa illum.
Postremo, quum apostolus Paulus dixisset, Hospitalitatem nolite oblivisci, adjecit :12 Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio susceptis. Cujus verbi iste est sensus, quia sicut in Genesi legitur, Abraham patriarcha, qui fuit hospitalitati valde intentus, dum quadam die sedisset in ostio tabernaculi sui, vidit tres venerabiles personas, quas homines esse putavit, occurritque eis, rogans ut ad suum declinarent hospitium;13 et fuerunt tres angeli in humana specie apparentes, et transierunt cum Abraham ad suum hospitium. Deinde duo angeli ex illis, relicto Abraham, ingressi sunt Sodomam; et ibi Lot, nepos Abrahæ, accepit eos hospitio, putans quod homines essent. Unde, quoniam Abraham et Lot hospitales fuerunt, angeli sancti ad eos divertere dignabantur.
Footnotes
Chapter 18 of 243