Sermo 3
DE FIDEI VERITATE ET LEGE EVANGELICA.
CHRISTO omnes Prophetæ testimonium perhibent. Act. x, 43. Hæc sunt verba gloriosi principis Apostolorum.
Sicut videmus in sæculo isto, quod reges et principes dum magnum atque præcipuum operari quid volunt, id ipsum prænuntiant, præludia agunt, sicque hominum animos excitant et invitant ad accurrendum, ad inspiciendum, ad collaudandum; ita Deus omnipotens, qui essentialiter est ipsa sapientia æternalis et infinita, nil a casu aut fortuitu agens, imo secundum certam et infallibilem suæ providentiæ dispositionem cuncta efficiens, volens in ultima mundi ætate præclarissima et incomprehensibilia opera perpetrare, videlicet Verbo æterno unigenito Filio naturam humanam unire, atque per ipsum Unigenitum incarnatum, genus salvare humanum, christianam fidem proponere, evangelicam dare legem, innumerabilia ac præclarissima operari miracula, totum mundum convertere, copiosissima quoque ac piissima gratiarum charismata conferre hominibus, omnia ista ab exordio mundi cœpit per angelos sanctos, per Patriarchas et Prophetas prædicere, atque ad omnium horum fidem certissimam corda hominum præparare, per cœlestia oracula, per diversa præsagia, per vaticinia innumerabilia, per miracula varia denuntians ac præsignans omnia illa esse futura, quæ jam credimus esse impleta. Ideo in Actibus loquitur S. Petrus : Omnes Prophetæ a Samuele et deinceps annuntiaverunt dies istos;1 et rursus, Deus prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum. Hinc ipsemet Christus post resurrectionem suam apparens discipulis, dixit ad eos : Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis, et Prophetis, et Psalmis de me.2 Hinc quoque Hebræorum doctores fatentur, quod omnes Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ. Istud ergo est secundum argumentum fidei christianæ, seu ratio secunda ejus quæ in nobis est, fidei et spei : secundum (inquam) argumentum in genere; verum in specie continet argumentum hoc innumerabilia argumenta, utpote tot quot sunt de Christo ac ejus mysteriis Prophetarum oracula seu vaticinia.
Praeterea, inter omnia mirabilia atque insignia opera Dei, excellentissimum dignissimumque censetur incarnatio Filii Dei, deinde liberatio generis humani per passionem ipsius. Hinc de his duobus potissimum prænuntiaverunt sancti Prophetæ. Nempe de Christi incarnatione et nativitate Isaias clarissime prophetavit : Puer (inquiens) natus est nobis, et filius datus est nobis; et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.3 In qua divinissima auctoritate, Christi majestas, et duplex ejus natura, puta divina et humana, unitasque personæ in ipso, evidenter tanguntur. Unde rursus loquitur Isaias :4
Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (quod interpretatur nobiscum Deus).56 Iterum apud
Isaiam prædixit Deus :7 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Et denuo asserit Isaias :8 Erunt oculi tui videntes præceptorem tuum; item, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.9 Porro, de Christi generatione humana ex Virgine, et de generatione ejus æterna ex Patre, Michæas propheta clare prædixit:
Et tu, Bethlehem, ex te egredietur dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis;10 et magnificabitur in medio universæ terræ. De Christi quoque nativitate miraculosa ex Virgine Jeremias locutus est : Novum faciet Dominus super terram :11 mulier circumdabit virum.
Insuper de Christi passione sancti Prophetæ apertissime prædixerunt. Imo per Isaiam, passio Christi tam diffuse et clare fuit prænuntiata, inveniturque præscripta, ut potius videatur historia, id est narratio rei gestæ, quam prophetia, hoc est prænuntiatio rei fiendæ. Sic equidem legitur ibi : Non est ei species neque decor, et vidimus eum, et non erat adspectus; vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.12 Multaque alia ibi de hoc conscripta sunt. In multis etiam psalmis passio, resurrectio, ascensio Christi describitur. Verum in psalmo cujus exordium est, Deus, Deus meus, respice in me, taliter passio Christi legitur prophetata, qualiter præallegato Isaiæ capitulo : Ego, inquit, sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis; omnes videntes me, deriserunt me.13 Et reliqua quæ ibi lucidissime subsequuntur.
Amplius, tempus primi adventus Christi, passionemque ejus, et Judæorum transgressionem in ipsum, atque finalem eorum reprobationem, derelictionem, vastitatem et excæcationem, Daniel propheta luce clarius prophetavit, Gabriele angelo ad eum loquente : Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem tuam sanctam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum;14 et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio. Multa possent similia introduci de Christo testimonia ex Prophetis.
Insuper, tertium christianæ fidei argumentum, est sanctitas vitæ quam evangelica Christi docet doctrina, et ad quam perducit lex Christi eos qui eam perfecte observant. Hinc observatoribus legis hujus perfectis, certissime et quasi experimentaliter innotescit veritas fidei ac sanctitas evangelicæ legis. Quotidie namque experiuntur qualia desuper fiant in eis, quales visitationes gratiosæ, consolationes internæ, illuminationes divinæ, et inflammationes deificæ; experiuntur quam fragiles, pigri, infirmi et defectuosi sint ex se ipsis, quam ferventes autem, fortes et alacres ex adjutorio Creatoris. Sciunt se omnem artem magicam detestari; sciunt se aliud nihil quam Dei honorem et gloriam finaliter affectare, seque divinitus exaudiri, et omne fœdus cum dæmonibus in infinitum abominari. Idcirco certissimi sunt in fide.
Et hoc est quod asserit Christus : Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina an ex Deo sit.15 Quibus verbis mox addidit : Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam Dei, hic verax est.
Denique, sicut Aristoteles ait, Virtus uniuscujusque pensatur penes maximum in quod potest. Si ergo volumus scire qualis et quantus sit vigor et valor, virtus et sanctitas evangelicæ legis ac fidei, consideremus maximum in quod potest, hoc est, qualem efficiat suum observatorem perfectum, quam item exaudibilem ac potentem faciat eum apud Altissimum. Hoc certe in primis constat, quod perfectio, virtus et sanctitas mentis humanæ consistit in conversione sua sincera et amorosa ad proprium creatorem, Deum verum ac Dominum universorum. Hæc autem conversio fit tanto sincerior atque ferventior, quanto plus avertitur homo ab omnium creaturarum, potissime carnalium et terrenorum, inordinato ac sensuali amore, ac superflua cogitatione et inspectione. Et quanto lex aliqua perfectius docet, jubet aut consulit talis perfectæ conversionis ad Deum impedimenta vitare, totaliterque in Deum converti, tanto divinior rite vocatur. Hoc autem lex evangelica perfectissime agit per præcepta sua atque consilia. Præcipit namque actus virtutum, et prohibet vitia; consulitque carnalia et terrena cuncta relinquere, se ipsum quoque per votum obedientiæ abnegare, ac divino se cultui plenissime mancipare, omnem privatum amorem et proprii commodi affectionem funditus exstirpare, sicque Deum purissime ac intensissime toto corde diligere.
Denique, quam exaudibiles et potentes, quam grati et familiares, quam cari, accepti et placentissimi isti sint apud Deum, ipse superoptimus et supermisericordissimus Deus innumerabilibus vicibus demonstravit. Nam preces illorum, etiam in maximis et difficillimis rebus, promptissime exaudivit, ad illorum instantiam mortuos suscitando, cæcos et claudos a nativitate curando, leprosos mundando, imo et bruta animalia mortua reducendo ad vitam, solem in cœlo a solito motu impediendo, jubens ut vel staret ad tempus immotus, aut certe rediret per viam quam percurrit, et multa agendo similia, quæ in libris satis authenticis, imo et in Scripturis canonicis diffuse leguntur.
Postremo, sicut in evangelio hodierno Christus prædixit, paracletus Spiritus Sanctus, quem in die Pentecostes misit discipulis, testimonium sibi perhibuit. Quod qualiter factum sit, in epistola et evangelio sequentis dominicæ et sacratissimæ solennitatis prætactæ plenius exprimetur.
Quoniam ergo tam virtuosa, perfecta et sancta est lex evangelica a Christo collata, atque tam certa et vera est fides christiana, studeamus omnes concorditer Deo nostro irreprehensibiliter ministrare, omnem superbiam, iram, invidiam, avaritiam, gulam et incontinentiam prorsus vitare, omnem quoque humilitatem, mansuetudinem, caritatem, liberalitatem, continentiam, sobrietatem amplecti, custodire, et usque in finem cum quotidiano profectu in eis viriliter conversari.
Footnotes
Chapter 21 of 243