Sermo 5
DE MYSTERIIS CHRISTIANÆ FIDEI, ET QUID EADEM OPERARI IN VERIS DEBEAT RELIGIOSIS.
QUUM venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Joann. xv, 26.
Omnia quæ sunt fidei christianæ, rationem transcendunt humanam; et ipsa lex Christi, lex evangelica, tota est supernaturalis. Habuit quidem hæc fides et lex ista adversarios multos a suæ prædicationis exordio: primo Judæos, qui persecutione ac violentia, et scripturarum veteris Testamenti allegatione eam multipliciter impugnaverunt; deinde philosophos principesque terrenos, imperatores Romanorum atque Persarum, aliarumque gentium; sed et hæretici eam atrociter impugnare et suppeditare moliti sunt. Sed mentita est iniquitas eis;1 et Deus omnipotens, qui tam supernaturalem præstitit legem, tam incomprehensibilem dedit fidem, per supernaturalia argumenta, per innumerabilia sibi soli possibilia conservare eam dignatus est signa. Quorum hoc erat non minimum, quod in hodierno tangitur evangelio, quod Salvator in sermone post Cœnam Apostolis facto prædixit. Siquidem in sermone illo altissimo, sapientissimo et vere pulcherrimo innotescit excellentia Christi, eminentia sapientiæ ejus, plenitudo gratiæ prophetiæ qua fulsit, et veritas fidei christianæ. In illo quippe sermone Dominus et Salvator omnia sibi Apostolisque ventura prænuntiavit, et evangelicæ legis divulgationem, mundi conversionem, et multa secreta prædixit, suam videlicet tunc instantem captionem, passionem, crucifixionem, sepulturam, resurrectionem, apparitionem, ascensionem, Paracleti missionem, Apostolorum illuminationem, confortationem, inflammationem, prædicationem. Quod totum, sicut prædixit, effectus ostendit.
Verum his immorari non est fori præsentis: infinita enim est certitudo fidei christianæ et firmitas. Verum idcirco hæc tetigi, ut supernaturali altitudini legis ac fidei nobis de cœlo per Filium Dei collatæ, correspondeat conversationis nostræ sublimitas in omni spiritualitate et perfectione, in ardenti amore, in contemplativa oratione, in amorosa contemplatione, ut Deo altissimo et rebus spiritualibus et internis, cœlestibus ac divinis, tam valide adhæreamus, immoremur, afficiamur, quod de terrenis, transitoriis atque carnalibus, salva necessitate, nil curemus; necessaria quoque corpori magis cum tædio et mœrore quam cum voluptate et dissolutione accipiamus, in solo Creatore consolationem, quietem et occupationem quæramus.
Ecce quam amorose, quam gratiose ac dignantissime, quam liberaliter, supernaturaliter ac supermisericordissime tota supergloriosissima Trinitas egit nobiscum. Siquidem Deus Pater unigenitum Filium suum sibi consubstantialem, coæqualem, consempiternum, simillimum, complacentissimum et supercarissimum misit ad nos, contulit nobis; fecit eum fratrem nostrum, et per ipsum fecit nos filios suos; voluit eum incarnari, fecit eum tot annis cum hominibus conversari, atque per ipsum redemit nos, et tot bona nobis largitus est. Porro, Filius Dei vere ac copiose nobis ostendit quod deliciæ ejus sint esse cum filiis hominum.2 Nam, quum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos;3 tradiditque se ipsum pro eis oblationem et hostiam Patri, in odorem suavitatis.4 Et quidquid de nostro accepit, nobis liberalissime mirabiliterque rependit. Misit quoque, infudit et dedit hominibus Spiritum Sanctum; et Spiritus Sanctus Patri ac Filio consubstantialis, humanorum cordium esse instructor, inhabitator, impletor dignatus est.
Ecce quomodo magnificavit Deus Trinitas operari nobiscum, quam magnifice et gratiose agit cum electis suis quotidie. Nonne corda pauperculorum suorum visitare, inhabitare, excitare, instruere, accendere ac tueri incessanter dignatur? Frequenter prævenit eos piissime, implet uberrime, loquitur intus, mentem præstringit, sibi conjungit, rapit, absorbet, amplectitur, osculatur. Et agit hæc omnia ubi vult, quando vult, quantum vult et quo modo vult; ita ut interdum dum rogatur, et homo ad talia obtinenda conatur, non faciat, quandoque autem non rogatus hæc operetur, sicque præveniat, præoccupet, superimpleat animam, ut ipsa, quamvis velit effugere, nequeat: quatenus ex hoc intelligamus propriam infirmitatem, defectuositatem, inopiam, ac benignissimi Dei liberalitatem, caritatem, dignationem et libertatem, sicque tota spes nostra in ipso figatur. Experientia namque donorum Dei spem parit, et fidei certitudinem gignit. Quumque hoc modo Spiritus Sanctus nostra impleverit corda, et hospitaverit in eisdem, reddit testimonium nostro spiritui quod filii simus Dei.5
Ad prætactam ergo gratiosissimam ac munificentissimam Spiritus Sancti in cordibus nostris susceptionem ac demorationem disponamus assidue animas nostras, præsertim hoc tempore, appropinquante Spiritus Sancti solennitate, per regularem, fructuosam et exemplarem in omnibus conversationem, per orationes internas, meditationes salubres, per psalmorum laudationes. Omnem pigritiam, negligentiam, dissolutionem, iram, impatientiam, crapulam, elationem, cum ceteris passionibus et peccatis, abjiciamus, detestemur, suppeditemus, quoniam super quietum et humilem, super pauperculum et contritum, ac Dei sermones trementem, moratur ac conquiescit Spiritus Sanctus.6 Cujus quum sit munificentia, opulentia, benignitas infinita, suæ abundantia pietatis vota nostra excedens et merita, tanto mentes nostras gratiosius visitabit, copiosius illustrabit, amorosius inflammabit, unget, perficiet, quanto interim ab omni carnali affectione, ab omni privato amore, ab omni negligentia et torpore purgaverimus eas, quanto etiam avidioribus adspirationibus in eum movemur, ejusque gratiosum adventum precamur, et quanto sollicitius coram ipso ac custoditius conversamur.
Sint igitur oculi nostri semper ad Dominum, et omne opus Dei quotidie perfectius facere enitamur. Nullam particulam temporis infructuose pertranseamus; oculos, linguam, ventrem cum moderamine reprimamus, et omni custodia cor nostrum custodiamus. Non simus immemores prætactarum caritatis, dignationis, liberalitatis et beneficentiæ Dei ad nos, nec ingrati simus eisdem; sed cum Psalmista, bene- Ps. xxxiii, 2. dicamus Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore nostro. Nec verbis tantum, sed et veritate et opere pro viribus vicissitudinem rependamus, totum quod sumus, habemus et possumus, summæ majestatis cultui jugiter mancipantes.
Footnotes
Chapter 23 of 243