Sermo 6
DE ORATIONE ET DEVOTIONE AD CONTEMPLATIONEM MYSTICAMQUE THEOLOGIAM PERTINENTE.
In lectulo meo per noctes quæsivi quem C diligit anima mea. Cant. III, 1.
Oratio et contemplatio sunt duæ alæ veloces quibus ad Altissimum fertur, ascendit et volat anima nostra. Contemplatio tamen est ala velocior atque nobilior : oratione etenim quæritur Deus, contemplatione invenitur; oratione ad ipsum ascenditur, contemplatione ipse apprehenditur. Imo, quum Deum sinceriter contemplari, non sit volentis neque currentis, sed donum Dei id concedentis, oratio ad contemplationem disponit, et oratione contemplationis gratia obtinetur.1 Deinceps, quia non solum interiori intuitione atque interna appetitione, sed et piorum operum exsecutione et divini cultus exercitatione ad beatitudinis scanditur fontem, ideo et devotio ala est mentis, qua scandit ad Deum, psalmodia quoque, et alia quævis laudatio Dei.
Imo, quum sine caritate nulla virtus virtutisve actio mentem creatam Deo absolute conjungat, ipsa caritatis actualis dilectio propriissime ala cordis asseritur, qua ad Deum volare censetur. Dilectio etenim, spiritualis est ignis volans in altum, et caritas tendit sursum.2 Nam ubi thesaurus, ibi et cor; et ubi amor, ibi et oculus, in tantum ut anima verius esse dicatur ubi amat, quam ubi animat. Et secundum Augustinum, quod in corporibus est pondus, hoc in spiritualibus substantiis amor : nam sicut pondus trahit corpora ad sua loca, sic amor mentem ad sua objecta, id est ad ea quæ diligit. Vide ergo ad quid magis trahatur cor tuum, ad quid amplius inclinetur, ad quid fortius afficiatur, quia hoc intensius amare probaris. Et sicut blada in humo relicta putrescunt, et in solario posita reservantur : sic cor tuum terrenis et carnalibus rebus (cogitando et appetendo) inhærens ac immorans, mox putrescit, spiritualiterque corrumpitur; sed in cœlis fixum, ad spiritualia elevatum, ad Deum erectum, viget et conservatur. Hinc loquitur Augustinus : Non putrescit cor tuum si levetur ad Deum. Frumentum tuum si in inferioribus collocatum haberes, illud ne putresceret ad superiora levares. Frumento tuo aptum quæris locum, et in terra putrescere permittis cor tuum? Frumentum tuum levas ad superiora, et mentem tuam leva ad cœlestia ac divina. Et quomodo, inquis, possum? Quæ funes, quæ scalæ, quæ machinæ requiruntur? Affectus tuus, gradus est; iter tuum, bona voluntas est. Amando ascendis, negligendo descendis; stans in terra, in cœlo es, si diligis Deum.
Ecce ex his colligere possumus alas sex quibus ad summum universorum volatur, Deum sublimem. Prima est oratio; secunda, devotio; tertia, meditatio; quarta, laudatio; quinta, contemplatio; sexta, dilectio. De quibus intelligi potest, quod Isaias sex alas se in Seraphim vidisse fatetur : Seraphim (inquiens) stabant super illud; sex alæ uni, et sex alæ alteri.3 Nunc autem de duabus harum alarum, videlicet oratione et devotione, prout ad contemplativam animam ac mysticam spectant theologiam, dicendum est. Superius etenim dictum est, quemadmodum juxta spiritualis profectus mensuram competit personis devotis sublimius puriusque orare.4 Oratio autem est petitio decentium a Deo. Unusquisque autem a Deo petere debet ea quibus amplius indiget et quorum capacior est, et quæ Deus ab ipso magis requirit, atque ad quæ per studium spirituale et exercitia virtuosa magis disposuit semetipsum. Constat autem quod religiosi ad perfectionem tendere obligentur; et qui jam viriliter profecerunt, contemplandique gratiam sunt sortiti, quotidie nihilo minus ad altiora proficisci debent charismata, exemplo illius magni qui protestatur : Ego me non arbitror apprehendisse; unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum.5
Hinc oratio ad contemplationem pertinens, a communium oratione in duobus differre videtur. Primo, quoniam contemplativi tranquilliori stabiliorique mente orant, ita quod exorando, quasi in latitudine cordis cum Deo deambulant, et amicabiliter familiariterque loquuntur cum ipso, atque ipsius bonitatem, pietatem, excellentiam speculantur : quod vocatur contemplative orare. Ad quod requiritur tranquillitas mentis. Unde quidam senum dixerunt : Sicut impossibile est ut videat quis in aqua turbida faciem suam, sic et anima, nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, contemplative Deum orare non potest. Ad hanc ergo orationem necessaria est recollectio mentis. Secundo, oratio contemplativorum ab aliorum differt oratione, quoniam contemplativi perfectiora et secretiora gratiarum charismata petunt, Deum orando ut mentes eorum ab omni etiam veniali culpa expurget et præservet, insuper eas assidue magis ac magis illuminet et accendat, impleat, roboret, et eas intimius sibi adstringat, gratas placitasque efficiat, et ita se ipsum eis benignissime applicet, amorose conjungat, gratiose infundat, quatenus ipsi valeant sibi quotidie reverentialius ac perfectius deservire, omne opus Dei diligentius adimplere, ei assidue plenius complacere, stabilius adhærere, propinquius couniri. Ad hanc itaque contemplativam orationem ascendere, pervenire, et in ea proficere ac firmari conemur.
Præterea devotio tripliciter definitur. Siquidem S. Thomas affirmat, quod devotio sit promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei sunt exsequenda, hoc est alacritas adimplendi ea quæ ad divinum pertinent cultum. Hugo autem disserit, quod devotio sit fervor bonæ voluntatis, quem mens cohibere non valens, certis manifestat indiciis. Alii vero : Devotio, inquiunt, est teneritudo cordis qua quis de facili in fletum resolvitur. Harum definitionum prima dari videtur per essentiam, secunda per causam, tertia per effectum. Devotio namque essentialiter est promptitudo prætacta, et ex caritatis fervore causatur, et teneritudinem cordis ad lacrimandum producit. Devotio ergo essentialiter est promptitudo voluntatis tradendi se ad ea quæ divinum concernunt obsequium. Estque devotio ista latriæ actus: latria namque est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens.
Deus vero est causa exterior devotionis, quæ a virtute latriæ immediate procedit, formaliter et elicitive. Caritas quoque dicitur causa devotionis, non solum imperative (juxta quem modum causa est cujuslibet actus virtuosi), sed etiam speciali propinquiorique modo, quia ex caritatis affectu, prædicta promptitudo ad ea quæ Dei sunt, valde de propinquo progreditur. Porro meditatio, seu contemplatio, sive cognitio, est causa devotionis, tanquam iter ad eam et directrix ipsius. Quum enim devotio sit voluntatis actio, necesse est ut ex prævio aliquo intellectus actu procedat, quum voluntas ipsa de se cæca dicatur, et ejus objectum sit bonum intellectum, id est per intellectivam potentiam apprehensum, seu intellectualiter cognitum.
Quocirca sciendum, quod quum cognitio seu contemplatio sit causa devotionis, et item dilectio, idcirco quo aliqua sunt digniora et diviniora seu meliora, eo, quantum in se est, majorem facere possunt devotionem, et eam plus excitare ac inflammare. Hinc summæ Trinitatis ac veræ Deitatis contemplatio, devotionem maxime potest accendere ex sua natura. Verumtamen ex parte nostri frequenter contingit oppositum, quoniam sensibilium manuductione, qua ad divina elevemur, egemus. Idcirco ex consideratione passionis Christi et eorum quæ ad suam spectant humanitatem, sæpius plus ad devotionem movemur, quum tamen devotio principaliter circa Deitatem consistat, ex cujus consideratione viri perfecti ad devotionem præcipue incitantur. Deitas namque quum sit excellentiæ infinitæ, bonitasque prorsus immensa, incomparabiliter ad sui cultum ac venerationem nos debet inducere; et devotio ex Deitatis contemplatione ac dilectione concepta, est altior, dignior atque divinior.
Insuper, quum caritas devotionis sit causa, juxta triplicem caritatis gradum, triplex est gradus devotionis. Quo enim caritas fuerit ferventior, eo alacrior ad divinum cultum promptitudo ex ea causatur. Illa ergo devotio dicitur a quibusdam desideriosa, qua quis cum ingenti aviditate et affectione fertur ad divina; voluptuosa vero, quando devotioni conjuncta est delectatio ingens; furiosa autem, quando tam vehemens est, et tam impetuose erumpit, mentem corpusque concutit, ut reprimi nequeat, et hominem furioso quodammodo faciat similem. Quæ ad viros perfectos et contemplativos, ac mysticam theologiam, potissimum pertinere videtur. Ad quam devotionem sic tendere nos oportet, quomodo ad caritatis perfectionem tendere obligamur.
Ad hanc ergo devotionem nos demus, præparemus, extendamus, in caritate et dono sapientiæ ac divinorum affectuosa cognitione proficiendo. Ad quam etiam dominicæ passionis meditatio, et ceterorum Dei beneficiorum intenta consideratio, multum disponit: ideo ea consideremus assidue, atque ad Dei amorem purissimum et reverentialem ac cordialem eadem ordinemus ac referamus, qui est super omnia benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 24 of 243