Sermo 4
Ad religiosos
DE PRUDENTIA, ET QUÆ AD EAM NECESSARIA REQUIRUNTUR.
ESTOTE prudentes, et vigilate in orationibus. I Petr. IV, 7.
Inter virtutes morales, primatum quædam sortiuntur virtutes cardinales, inter quas S. Thomas prudentiam sentit esse nobiliorem ac digniorem. Ejus namque est alias virtutes in actionibus earum dirigere, considerando media fini virtutum accommoda, et de illorum exsecutionibus disponendo. Prudentiæ quippe est inter bonum et malum discernere, modum et formam tenere, congruum locum aptumque tempus, et qualitatem negotii considerare et observare. Hinc, secundum Augustinum, prudentia est cognitio rerum appetendarum ac fugiendarum; et juxta Philosophum, est recta ratio agibilium. Unde, secundum Isidorum, prudens dicitur quasi procul videns. Nam prudens considerat ea quæ procul sunt, id est præterita per memoriam, et futura per providentiam, in quantum ex talium consideratione instruitur et juvatur in his quæ præsentialiter sunt agenda. Porro, quod prudentia dicitur rerum appetendarum et fugiendarum cognitio, non de quacumque cognitione est intelligendum, quia non de nuda et informi ac speculativa cognitione, quæ potest esse in vitiosis hominibus, sed de cognitione formata et practica approbativaque boni, quæ solis bonis inest hominibus, ut sexto Ethicorum probat Philosophus. Prudentiæ namque est bene judicare de mediis ad finem salubrem, et de eorum exsecutione disponere: quod a malis hominibus bene fieri nequit, quia in eis per passiones et vitia rationis judicium pervertitur, excæcatur, corrumpitur; et quamvis habeant quamdam astutiam aut naturalem industriam, non tamen veram prudentiam. Insuper prudentiæ est applicare considerationem communem ad certa determinataque opera: idcirco prudentia est singularium cognoscitiva per quamdam reflexionem. Quum ergo prudentia sit virtus tam nobilis, intellectum perficiens voluntatemque dirigens, atque ubique moderamen faciens observari, recte hortatur nos gloriosissimus apostolici ordinis princeps, in hodierna epistola, ut simus prudentes, id est circumspecti, providi et discreti.
Circa quod quæri potest, an prudentia sit necessaria ad salutem, id est, an sit in cunctis hominibus caritatem habentibus, qui sunt in statu salutis. Et videtur quod non, quia multi idiotæ et valde simplices sunt in caritate et statu salutis, in quibus non videtur esse prudentia: præsertim quum teste Philosopho, prudentia experimento ac tempore indigeat. Unde et ait, quod in juvenibus non est prudentia, quia sunt inexperti. Ideo dicitur: In antiquis est sapientia, et in multo tempore est prudentia.1 Et respondendum, quod quum discretio seu prudentia sit omni homini summe necessaria, non dubium quin vera et infusa prudentia cunctis in gratia exsisterentibus insit, quum et virtutes sibi connexæ dicantur. Aristoteles vero de prudentia loquitur acquisita. Nempe quum ad prudentiam spectet industria de agendis, quid scilicet sit agendum, quid cavendum, ista industria omnibus bonis inest secundum aliquem gradum, ut scilicet sciant, aut certe ab aliis sibi inquirendum advertant, quid agere debeant, quid vitare. Idcirco de omnibus gratiam gratum facientem habentibus ait Joannes evangelista, Unctio docet vos de omnibus, scilicet ad salutem requisitis.2
Insuper, juxta morales, ad prudentiæ perfectionem multa pertinent et concurrent. Primum est consideratio præteritorum, quæ vocatur memoria, per quam conjicit homo quid expediat modo, et de futuris cavet periculis. — Idcirco secundo ad prudentiam pertinet consideratio futurorum, videlicet commodorum et incommodorum seu periculorum quæ possunt accidere, si hoc aut illud agatur aut omittatur. Quæ consideratio, non ex præteritis tantum, sed et ex præsentibus sumitur. Idcirco prudentia dicitur præsens notio tractans futurorum eventum. Et Seneca ait: Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende, et quæ possunt contingere, animo tuo cuncta propone; nihil tibi subitum improvisumque sit, sed totum ante prospicias. Qui prudens est, non dicit: Non putavi hoc fieri. — Tertio ad prudentiam spectat intelligentia, id est præsentium operabilium notitia, quid et quale sit quod instat. Et quia prudentia est circa particularia operabilia, in quibus sunt tot varietates et circumstantiæ ac mutabilitates, quod nec in brevi, neque de facili queunt ab uno omnes considerari; idcirco in his circa quæ versatur prudentia, maxime indiget homo ab aliis informari, præsertim a senioribus et expertis, et a sapientioribus ac magis illuminatis, et desuper unctis. Propter quod sexto Ethicorum dicit Philosophus, quod oportet attendere et esse intentum enuntiationibus et æstimationibus seniorum et expertorum, tanquam quibusdam demonstrationibus in moralibus.
Quum ergo ad docibilitatem pertineat ut per eam sit homo disciplinæ et instructionis bene ac prompte susceptivus, hinc quarto ad prudentiam spectat docilitas, per quam homo mentem suam sollicite, reverenter atque assidue applicat documentis et directionibus majorum et seniorum ac doctiorum, nec negligens ea per ignaviam, neque contemnens per superbiam: quod in junioribus et inexpertioribus maxime vituperabile perhibetur. Nam quamvis ad omnes, tamen præcipue ad eos docilitas pertinet. — Quinto ad prudentiam pertinet circumspectio, per quam prudens considerat bonitatem prudentiæ, non solum secundum se, sed etiam secundum circumstantias debitas. In operabilibus namque particularibus circa quæ versatur prudentia, potest esse aliquod bonum secundum se, quod tamen ex circumstantia non est bonum: quemadmodum in se bonum est dilecto amicitiæ signa ostendere, quod tamen ex circumstantia bonum non esset, nec ad finem caritatis conveniens, ut si ex tali ostensione nasceretur dilecto adulationis suspicio aut quædam elatio. Indigemus igitur circumspectione, qua oculum mentis late circumducamus, considerando an illud quod intendimus seu optamus, aut in finem aliquem ordinamus, sit expediens, omnibus circumstantiis bene pensatis. — Et quia in operabilibus circa quæ versatur prudentia, sæpe bonis et veris admixta sunt mala et falsa, ideo sexto ad prudentiam pertinet cautio, qua bona sic acceptentur quod mala vitentur. Alia quoque aliqua ad prudentiam pertinent, ut bene consiliari, et consiliata congrue exsequi.
Et juxta ista quæ ad prudentiam pertinent, diversa sunt vitia quæ prudentiæ opponuntur, videlicet: imprudentia, præcipitatio aut temeritas (quæ præcipitatio contrariatur rectæ consiliationi), inconsideratio, inconstantia, indocilitas, negligentia. Quæ omnia vitare omnino debemus, et esse ordinati, circumspecti, maturi ac diligentes in omnibus, tanto utique magis, quanto graviora nobis instant pericula. Quo enim majora dispendia imminent, eo majori diligentia ac providentia indigemus. Nec dubium quin æternæ damnationis pericula sint incomparabiliter magna et irremediabilia mala. Hinc circumspectissimi ac bona sollicitudine pleni esse debemus, præsertim divinum subsidium jugiter invocando, quum propriis viribus nec meritorie operari possumus, nec imminentia præcavere pericula, nec callidissimis ac atrocissimis nostræ salutis adversariis prævalere. Idcirco in præsenti epistola admonemur in orationibus vigilare, quoniam hostis noster diabolus tanquam leo rugiens circumit, quærens quem devoret: cui nos oportet resistere forti et infrangibili fide, quæ est bonorum omnium fundamentum. Resistamus ergo diabolo, id est multitudinibus dæmonum nos undique ambientium et impugnantium. Quibus resistendum est, in Deo fortiter confidendo, ejus auxilium ferventer ac jugiter invocando, dominicam passionem assidue ac intime recolendo, otia fugiendo, quatuor novissima meditando, orationibus ac psalmodiis vacando, et semper aliquid boni agendo, Virginem quoque gloriosam et Sanctos ac angelos nostros custodes fiducialiter invocando.
Insuper nos hortatur summus Apostolus, ut ante omnia mutuam in nobis caritatem habeamus continuam, utpote dilectionem sanctam ac spiritualem Dei ac proximo-
I Petr. v, 8, 9.
Ibid. IV, 8. rum : quoniam caritas universarum virtutum est vita, vertex, forma, imperatrix et finis. Ipsa quoque est ignis spiritualis peccata consumens. Dum enim infunditur, præterita peccata delentur; et per caritatis fervorem quotidiana consumuntur peccata. Quanto etiam major est fervor dilectionis, tanto plus de pœna peccati dimittitur. Unde de beatissima Maria Magdalene loquens Salvator: Dimissa sunt (inquit) ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et Salomon loquitur:3 Universa delicta operit caritas. Et quia diligere4, est dilecto bonum velle, idcirco fraterna requirit dilectio ut bona proximis optemus ac impendamus pro loco et tempore opportuno. Hinc in præsenti epistola princeps docet Apostolorum, ut unusquisque dona gratiæ sibi collata communicet aliis.5 Propter quod consulendo, auxiliando, docendo, corripiendo, hortando, consolando, juvando, obsequendo, debemus mutuo bona nobis desuper impertita communicare. Et si quis loquitur alteri, non vana et frivola, sed quasi sermones Dei, videlicet verba ædificatoria, utilia, necessaria, virtuosa, loquatur.6 Quod utinam in nostris bene servaremus colloquiis. De his autem pertranseo, quia in præinductis paulo ante sermonibus multa de eis sunt commemorata.
Itaque, juxta compendiosissimæ hujus epistolæ documentum, sit semper in nobis vera prudentia, cum prætactis quæ ad eam pertinent et concurrunt, ne facile decipiamur, nec incaute omni credamus spiritui, nec unquam simus inconsiderati aut indiscreti. Nam et Seneca protestatur: Prudentis proprium est examinare consilia, et non cito facili credulitate ad falsa labi, in dubiis non definire, sed suspensam tenere sententiam. Iterum ait: Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris, et prout rerum temporumque varietas exigit, ita te exhibebis, et pericula multa evades. Ideo loquitur Augustinus: Ubi fuerit prudentia, frustrantur contraria; ubi vero defuerit, dominabuntur adversa. Hinc ait et Christus, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ:7 ut scilicet serpentinam astutiam columbina simplicitas temperet, et columbinam simplicitatem serpentina prudentia ornet ac dirigat.
Footnotes
Chapter 22 of 243