Enarratio in epistolam
POST ASCENSIONEM DOMINI
ESTOTE PRUDENTES, ET VIGILATE IN ORATIONIBUS. I Petr. IV, 7-11.
BEATUS Archiapostolus in præsenti epistola instruit et hortatur nos ad veram discretionem, ad diligentiam sanctam, ad orationem instantem, ad caritatem continuam, ad sermonis utilitatem, ad gratiarum actionem. Itaque ait :
Estote prudentes, id est discreti ac providi, oculum considerationis internæ circumducentes longe lateque, præterita rememorando, præsentia perpendendo, et prævidendo futura, ut in omnibus habeatis vos ordinate. Prudentia quippe est virtutum auriga ac moderatrix atque magistra. Hoc est quod ad Romanos dicitur : Estote providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.1 Et vigilate, hoc est, diligentes ac attenti estote, in orationibus : quia non sufficit humana prudentia, nisi directio adsit divina, juxta illud Sapientis, Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.2 Ideo cum Psalmista orandum est : Gressus meos dirige, Domine, secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.3 Hoc ipsum docet et Salvator : Vigilate, inquiens, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala quæ ventura sunt, et stare ante Filium hominis.4 Ait hic Beda : Bene in orationibus vigilare jubemur, ut dum oramus, omnis cogitatio carnalis et sæcularis abscedat, nec quidquam tunc cogitet animus præter id quod precatur. Subrepit namque frequenter hostis antiquus et subtiliter fallens preces nostras, a Deo cor avocat, ut aliud habeamus in corde et aliud proferamus in voce, quum tamen intentione sincera debeat Deum, non sonus vocis, sed animi sensus, orare.
Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes. Caritas enim est summa et maxime necessaria virtus, forma, vita, motrix ac impetrix virtutum. Ideo summe debemus esse solliciti ut in vera et spirituali stemus, perseveremus proficiamusque caritate, sine qua nihil est meritorium, nil Deo acceptum. Hinc ad caritatis profectum cetera sunt virtutum exercitia ordinanda. Porro, quod ait, « ante », non est intelligendum de prioritate temporis, sed ordinis seu naturæ. Virtutes enim connexæ sunt, nec caritas in vita hac ante fidem et spem valet haberi; sed principalissime quærenda et conservanda est caritas. Unde ad Colossenses scriptum est :5 Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Quia caritas operit multitudinem peccatorum. Dum enim infunditur caritas, universa quæ inerant peccata delentur, quoniam simul esse non possunt caritas et mortale peccatum. Per actum vero caritatis dimittitur culpa quantum ad pœnam, ita quod quanto major est ardor caritatis in Deum et proximum, præsertim in Deum, tanto plus de peccati pœna dimittitur; potestque fervor caritatis sic crescere, quod tota dimittatur pœna peccati. Hic etenim ardor est spiritualis ignis quo consumuntur peccata quantum ad culpam et pœnam. Propter quod de beatissima Maria Magdalene loquitur Christus:6 Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. In eo quoque qui circa proximorum conversionem, correptionem et correctionem sollicitus est, caritas operit, tegit et tollit multitudinem peccatorum, ita ut non videantur, id est, non imputentur a Deo ad puniendum, sicut orat Propheta:7 Averte faciem tuam a peccatis meis. Unde denuo ait:8 Beati quorum tecta sunt peccata. Hinc Jacobus ait: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.9
Hospitales invicem estote sine murmuratione, ut peregrinos et pauperes propter Deum hilariter suscipiatis, bene tractetis, caritative repausetis. Hinc ad Hebræos dicitur: Caritas fraternitatis maneat vobiscum, et hospitalitatem nolite oblivisci.10 Non enim sufficit caritatem intus habere, nisi tempore opportuno exhibeatur in opere. Idcirco, sicut proximos amare tenemur, ita et opera caritatis ac misericordiæ eis impendere obligamur, juxta exigentiam loci ac temporis. Idcirco in Canonica Joannis scriptum est:11 Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Caritas siquidem otiosa non est: ideo signum dilectionis, est exhibitio operis. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, hoc est, quilibet gratiam sibi collatam communicet proximis, impendendo eis consilium sive auxilium loco et tempore congruo, quantum potest. Caritas enim non quærit quæ sua sunt tantum, sed et quæ aliorum.12 Hinc in Apocalypsi dicitur:13 Qui audit, dicat, Veni. Sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei, id est donis gratiæ cœlestis bene et fructuose utentes, erogando et exhibendo ea in proximos. Dicitur autem gratia multiformis, quia multiplices habet effectus et species, ramificaturque in habitus virtutum atque donorum. Hinc ait Christus in Evangelio:14 Negotiamini dum venio. Et fructum requirit ex talentis quæ dedit.
Si quis loquitur, quasi sermones Dei, id est, verba salubria proferat et divina ad Dei honorem et audientium ædificationem, sicut et Paulus ait apostolus:15 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti. Vitanda sunt itaque verba inania, quibus cordis puritas inquinatur, tranquillitas impeditur, et mens vaga ac dissoluta efficitur. Vel, Quasi sermones Dei, hoc est, non sibi, sed Deo adscribat bonum quod dicit, ut verba sua reputet non sua, sed Dei, in quantum sunt bona, quemadmodum ait Salvator:16 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Imo, secundum Apostolum, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.17 Si quis ministrat, Deo debite serviendo, vel proximis necessaria exhibendo, tanquam ex virtute quam administrat Deus, id est, hoc se facere arbitretur, non propriis viribus, sed Dei auxilio et virtute desuper data, quum asserat Christus: Sine me nihil potestis facere.18 Unde, secundum apostolum Paulum, Deus est qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona voluntate, hoc est ex sua voluntate piissima.19 Deinceps, quid habes quod non accepisti?20 Propterea Joannes Baptista ait: Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de cœlo.21 Tanto ergo humilius impendat quisque proximo suo bonum omne quod potest, quanto certius novit se a se ipso non habere quod impendit. Hinc omnis vanitas atque præsumptio sunt spernendæ, dicente Apostolo:22 Si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?23 Itemque: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Ut in omnibus rebus et factis honorificetur, hoc est, verbis et factis laudetur et honoretur, Deus, dum ei de omni bono gratiæ referuntur, et ipse reverenter ab omnibus colitur: hinc et Christus apud Matthæum, Videant (inquit) opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est;24 per Jesum Christum tanquam per mediatorem Dei et hominum, quia per ipsum habemus accessum ad Deum, et per ejus doctrinæ ac legis observantiam, Deo Patri, imo superbeatissimæ Trinitati honorificentiam debitam exhibemus.2526 Ideo Paulus hortatur: Omnia in gloriam Dei facite.27 Cui, videlicet Christo, est honor et gloria, quia a bonis omnibus honoratur, tanquam summe virtuosus ac omnibus præsidens (honor namque debetur virtuti ac potestati præsidentiali; ei quoque est gloria, hoc est beatitudo, lætitia ac forma clarissima), et imperium, quoniam omnibus præest et imperat. Et ista debentur sive conveniunt Christo secundum utramque suam naturam. Siquidem etiam secundum suam humanitatem, data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, sedetque in potioribus bonis Patris, et per totum mundum clarificatum est nomen ejus.28 Potissimum autem conveniunt ista Christo secundum suam divinitatem. Imo toti supergloriosissimæ Trinitati convenit et debetur unus et summus honor, tanquam uni omnium regi ac domino prorsus altissimo, unaque gloria et unum imperium, dicente Apostolo: Soli Deo honor et gloria.29 Unde per Isaiam testatur: Ego Dominus, hoc est nomen meum;30 gloriam meam alteri non dabo. Ideo ait Psalmista: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.3132 De omni etenim bono debetur principalis et ultima laus Deo. In sæcula sæculorum, id est æternaliter.
Footnotes
-
Rom. xii, 17. ↩
-
Prov. xvi, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 133. ↩
-
Luc. xxi, 36. ↩
-
Coloss. iii, 14. ↩
-
Luc. vii, 47. ↩
-
Ps. l, 11. ↩
-
Ps. xxxi, 1. ↩
-
Jacob. v, 20. ↩
-
Hebr. xiii, 1, 2. ↩
-
I Joann. iii, 18. ↩
-
Apoc. xxii, 17. ↩
-
I Cor. xiii, 5. ↩
-
Luc. xix, 13. ↩
-
Ephes. iv, 29. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
I Cor. xii, 3. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
Joann. iii, 27. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
I Cor. i, 31. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Ephes. u, 18. ↩
-
1 Tim. u, 5. ↩
-
1 Cor. x, 31. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Ps. cxiii, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
Chapter 17 of 243