Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM VENERIT PARACLETUS, QUEM EGO MITTAM VOBIS A PATRE, SPIRITUM VERITATIS, ETC. Joann. xv, 26, 27; XVI, 1-4.

QUONIAM modo instat solennitas Pentecostes, in qua Dominus noster Jesus Christus misit Apostolis Spiritum Sanctum, sicut ante passionem et etiam post resurrectionem suam eis frequenter prædixit; idcirco in dominica ista quæ præfatæ sacratissimæ solennitati est proxima, convenienter legitur evangelium præsens, in quo recitatur qualiter Christus missionem ac operationem Spiritus Sancti Apostolis prænuntiavit atque promisit. Et sumptum est evangelium istud ex sermone Christi post Cœnam. In quo quum Christus declarasset obstinationem et infidelitatem Judæorum, inter cetera dicens: Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia odio habuerunt me gratis;1 his verbis Christus protinus addit verba evangelii hujus :

Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Hoc completum fuit in die Pentecostes, in quo sancti Apostoli, accepto Spiritu Sancto, et ex ejus illuminatione et gratia impleti, intellectum totius sacræ Scripturæ, omnium quoque linguarum adepti notitiam, exeuntes de cœnaculo et conclavi in quo Spiritum Sanctum acceperunt, ingressique templum Jerusalem, cœperunt prædicare de Christo et omnium gentium linguis loqui, atque per veteris Testamenti scripturas probare quod Jesus Nazarenus esset Messias in lege promissus. Specialiter vero beatissimus Petrus, tanquam Apostolorum prælatus et caput, apertissime ac virtuosissime loquebatur. Sicque per eum Spiritus Sanctus tale testimonium perhibuit Christo, quod Judæi qui paulo ante blasphemaverunt Christum, compuncti sunt corde et pœnituerunt, ac credere cœperunt in eum quem occiderunt, quemadmodum etiam ante passionem suam Christus eis prædixit:2 Quum exaltaveritis (inquit), id est, cruce suspenderitis, Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Unde, die Pentecostes, conversa ac baptizata fuerunt tria millia Judæorum.3

Itaque ait Salvator: « Quum venerit », non locum mutando, sed in signo visibili de novo apparendo ac operando, et gratiam maximam infundendo, « Paracletus », id est Spiritus Sanctus: qui dicitur Paracletus, id est consolator, quia spem veniæ dando lætificat pœnitentem, atque divinorum gratiosam contemplationem infundendo caritatemque accendendo exhilarat mentem; « quem ego mittam vobis », dando et influendo cordibus vestris charismata gratiarum ipsius. Per hoc demum quod Christus dixit, Quem ego mittam vobis, insinuat quod Spiritus Sanctus ab ipso vere procedat: quoniam uni divinæ Personæ non competit mittere aliam secundum naturam divinam, nisi ratione originis seu auctoritatis ad illam. Unde nunquam legitur Pater missus a Filio vel Spiritu Sancto. Filius vero legitur missus a Spiritu Sancto, sicut ait per Isaiam:4 Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus. Itemque: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me;5 evangelizare pauperibus misit me. Quæ verba apud Lucam de se prædicta fatetur Christus.6 Sed hoc convenit Christo ex parte humanitatis assumptæ.

Porro, quod addit, « a Patre », exponi potest dupliciter. Primo sic : Quem mittam vobis a Patre, tanquam a fonte de quo Spiritus Sanctus procedit. Secundo sic : Quem mittam vobis a Patre, id est virtute divina quam per generationem æternam accepi a Patre. Filius namque habet a Patre quod Spiritus Sanctus a se æternaliter procedit, ac temporaliter mittitur.

« Spiritum veritatis », id est Spiritum meum, qui sum veritas et sapientia Patris. Unde de Spiritu Sancto dicitur ad Romanos : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.7 Dicitur quoque Spiritus Sanctus, Spiritus veritatis, quia et ipse est essentialiter veritas; est etiam examen et doctor totius veritatis. « Qui a Patre procedit ». Hoc non ait Filius per sui exclusionem, sed ne videretur insinuasse quod Spiritus Sanctus a se, et non a Patre, procederet, eo quod dixit : Quem ego mittam vobis. Quemadmodum equidem totus mundus a tribus Personis creatus est, non in quantum sunt tres distinctæ personæ, sed unus Deus et unum fontale principium, in quo est una essentia et una potentia; sic Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, non secundum quod sunt distinctæ personæ, sed in quantum sunt unum, videlicet prout in ambobus est una essentia et una voluntas. « Ille testimonium perhibebit de me », sicut modo expositum est.

Et vos testimonium perhibebitis de me, prædicando, miracula faciendo, omnium gentium linguis loquendo. Hinc quum Petrus claudum a nativitate curasset, dixit Judæis : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem occidistis.8 Et tunc ex prædicatione Petri conversa fuerunt quinque millia Judæorum.9 Quumque principes sacerdotum jussissent Apostolis non prædicare magis de Christo Jesu, Petrus, qui tempore passionis ejus, interrogatione ancillæ conterritus, Christum negavit, et Joannes, qui cum ceteris Apostolis fugit, ingenti auctoritate atque constantia responderunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.10 Quia ab initio mecum estis, id est, ab exordio prædicationis meæ, mihi stabiliter adhæsistis, et audistis verba mea, et opera mea ac miracula conspexistis : ideo estis idonei testes. Hinc Joannes in exordio primæ suæ Canonicæ, certitudinem apostolicæ prædicationis seu contestationis insinuans, ait : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ, quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis.11

Sed hæc locutus sum vobis de adventu Spiritus Sancti, et aliis multis, ut non scandalizemini, id est, ut non cadatis a fide et justitia tempore persecutionis, sed firmi sitis et patientes in omni adversitate, ex promissionibus et consolationibus istis quas facio vobis. Verumtamen post hæc verba scandalizati fuerunt Apostoli ad modicum tempus, in triduo mortis Christi; sed, Spiritu Sancto accepto, manserunt fortissimi.

Absque synagogis facient vos, id est, tanquam excommunicatos ac perfidos abjicient vos infideles Judæi a sua societate et communione, et a suis materialibus synagogis, prout in Actibus Apostolorum Paulo et Barnabæ legitur accidisse.12 Sed venit hora, id est, tempus jam prope est, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo, id est, tam pessimos vos esse putabunt, ut Deo gratum reputent vos necare, quia judicabunt vos esse seductores atque hypocritas. Sed quoniam teste Ambrosio, intentio imprimit operi speciem; estque commune dictum, quod bonum est opus, si finis sit bonus, et recta intentio : videtur quod persecutores Apostolorum et martyrum bene egerunt, quia arbitrabantur se Deum honorare in occisione Apostolorum et martyrum. Dicendum, quod duplex est finis, videlicet finis operis, et finis operantis. Finis operis, est finis operationi proportionatus et congruus; finis autem operantis, est finis quem operans sibi præfigit, adinvenit seu confingit, quum tamen non sit operi suo proportionatus et consonus : ut si quis hostem suum propria auctoritate occidat, quatenus illo occiso, possit pacifice vivere. Verbum ergo Ambrosii intelligendum est de fine seu intentione operis. Hinc patet error periculumque multorum, qui mala quædam agendo, se ipsos excusant justificantque, dicentes, Nil mali intendimus, etc., quum tamen opus eorum sit tale ut bono nequeat fieri fine, vel factum non sit ab eis fine sibi proportionato. Persecutores quoque Apostolorum ac martyrum tot fidei argumenta viderunt, utpote tot et tanta miracula, saltem communiter, quod credere debuerunt ac tenebantur, nec per suam ignorantiam excusantur.

Et hæc mala facient vobis, quia non noverunt Patrem secundum proprietatem relativam. Non enim noverunt generationem æternam, nec emanationem divinarum Personarum ad intra. Vel, « non noverunt Patrem » cognitione formata, quæ caritate ornatur et bonis operibus comprobatur. Neque me Unigenitum Patris, secundum naturam meam divinam, neque secundum meam humanitatem ut a Verbo assumptam, quamvis facilem de me notitiam habuerint sensitivam. Pater enim et Filius relative dicuntur ad invicem, quorum unum definitur per reliquum : idcirco qui unum ignorat, reliquum nescit. Verumtamen ignorantia ista illos non excusavit, quoniam affectata fuit, et ignorantia juris, procedens ex obstinatione et perversitate qua veritatem recipere contempserunt.

Sed hæc locutus sum vobis de vestra persecutione futura, vos præmonendo ac præmuniendo, ut quum venerit hora eorum, id est tempus persecutionis quam inferent vobis, reminiscamini quia, id est quod, ego dixi vobis ista antequam facta sunt, idque recolendo confortetur cor vestrum in fide, et talia non tanquam inopinata et improvisa vos obruant, sed velut diu præcognita æquanimiter tolerentur : quia jacula prævisa minus ferire dicuntur, dum contra ea homo patientiæ clypeo præmunitur.

Footnotes

  1. Joann. xv, 22, 25. ↩

  2. Joann. viii, 28. ↩

  3. Act. ii, 41. ↩

  4. Is. XLVIII, 16. ↩

  5. Is. LXI, 1. ↩

  6. Luc. IV, 18. ↩

  7. Rom. VIII, 9. ↩

  8. Act. III, 13. ↩

  9. Act. IV, 4. ↩

  10. Act. V, 29. ↩

  11. I Joann. I, 1, 3. ↩

  12. Act. XIII, XIV. ↩

Chapter 19 of 243