Skip to the text

Sermo 2

DE ARGUMENTIS TESTIMONIISQUE FIDEI CHRISTIANÆ.

DOMINUM Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est, fide et spe. I Petr. III, 15.

In his verbis hortatur nos gloriosus princeps Apostolorum ad duo. Primo, ut in cordibus nostris Christum sanctificemus, id est, sanctum esse noscamus ac intueamur, atque in sanctitate et justitia ipsum mente recolamus, de ipso sinceriter cogitando, eum ferventer amando, ejus bonitatem ac beneficia firmiter recolendo, et totum cor nostrum ei plene subdendo, quemadmodum scriptum est : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Secundo, ut parati simus ad reddendam rationem fidei nostræ ac spei cuicumque id postulanti, hoc est, quare credamus ac speramus ea quæ credimus ac speramus.

Ut enim dicunt doctores, quicumque habet caritatem, habet et septem dona Spiritus Sancti secundum aliquem gradum; et quanto homo plus crescit in caritate, tanto plus crescit in donis istis. Porro horum donorum unum vocatur intellectus, per quod illuminatur anima a Spiritu Sancto ad cognoscendum rationes credendorum seu argumenta fidei christianæ. Quamvis enim ea quæ fidei sunt naturalem rationem valde transcendant, nihilo minus fides christiana dicitur habere rationes et argumenta, non quibus veritates fidei seu ejus articuli in se ipsis sufficienter probentur, ita ut evidenter patescant sicut probantur et evidenter patescunt veritates naturalium scientiarum, sed quibus clare ac sufficienter ostenditur quod fides ista a Deo sit et ei complaceat, atque ab ipso testimonium habeat, et confirmationem ab eo sortita sit, juxta illud ad Hebræos: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, id est credere et implere quæ Christus docuit esse credenda ac implenda.1 Et subdit ibi Apostolus:2 Quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus? Itaque quicumque fidelis in caritate exsistens, sicut habet donum intellectus secundum aliquem gradum, ita habet et scit aliquam rationem propter quam credit et sperat ea quæ credit et sperat, utputa, quod a Deo sunt revelata, vel per miracula confirmata, vel a Prophetis prænuntiata, aut propter consimiles rationes.

Sed quanto quisque excellentius illuminatur a Deo, magisque perficitur in caritate et omni virtute, tanto plus confirmatur in fide, et plures rationes credendorum seu articulorum fidei noscit. Hinc viri heroici seu perfecti dicuntur habere fidem cum rationibus credendorum, et purificatæ intelligentia mentis. Ad hos ergo potissimum pertinet assignare rationes eorum quæ credimus et speramus, seu fidei nostræ ac spei. Quod etiam ad sacerdotes, præcipue prælatos, pastores, doctores prædicatoresque spectat, juxta illud Malachiæ: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent.34 Horum equidem est subjectos ac simplices informare, contra infideles fidei veritatem defendere, infidelibus quoque posse persuadere ea quæ fidei sunt, et eos ad fidem pro posse inducere.

Denique Albertus super septem Canonicas ait: Quamvis in primitiva Ecclesia quilibet tenebatur omni poscenti reddere rationem fidei suæ, propter credentium paucitatem, non tamen modo ad hoc omnes tenentur, sed maxime ad hoc tenentur sacerdotes et qui populo præsunt. Insuper Venerabilis Beda dicit: Duobus modis de fide et spe nostra poscentibus reddere rationem debemus: primo, rectas causas nostræ fidei ac spei omnibus insinuando, sive fideliter sive infideliter quærant; secundo, ipsam fidei et spei nostræ professionem illibatam inviolabilemque servando etiam inter adversitates et persecutiones, per patientiam demonstrando quam rationabiliter et constanter eam servandam didicimus, pro cujus amore nec adversa pati nec mortem subire veremur.

Præterea, ad hoc quod aliquis sciat rationes assignare fidei nostræ ac spei, multum valet humana instructio, et studium Scripturarum, seu lectio ecclesiasticorum librorum. Sed, ut in præfato themate sanctus innuit Archiapostolus, iste est rectus salubrisque ordo, ut primo Christum in nostris cordibus sanctificemus, hoc est, sincero corde ei adhæreamus:5 beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; deinde parati simus reddere rationem fidei nostræ ac spei, quia scientia absque bona vita Deo non placet, nec proficit ad salutem, sed potius auget damnationem.

Nunc ergo videndum est quæ sint rationes fidei ac spei Christianorum. Propter quas rationes Psalmista loquitur Deo:6 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Itaque prima ratio fidei et spei præfatæ est operatio miraculosa, præsertim quæ non nisi a Deo fieri queat, ut suscitatio mortuorum. Unde tot sunt fidei et spei nostræ rationes et argumenta, quot tam ab ipsomet Domino Jesu Christo quam ab universis ejus discipulis ac ministris facta exstant miracula, in testimonium quod a Deo sint fides ista et spes. Porro miracula Christi in Evangelio describuntur, quamvis omnia nequaquam descripta sint.7 Hæc autem miracula sunt, trium mortuorum suscitatio, illuminatio cæci nati, curatio paralytici, pastio quinque millium virorum, exceptis mulieribus et pueris, ex quinque panibus et duobus pisciculis, ita quod superfuerunt duodecim cophini fragmentorum, pastio quoque quatuor millium ex septem panibus, mundatio leprosorum, et alia prorsus innumera. Nam et cordium cognovit secreta, et universa sibi aliisque ventura. Ad hoc genus testimonii, seu rationis et argumenti fidei ac spei Christianorum, pertinent mirabilia quæ in Christi passione fiebant, videlicet: obscuratio solis, luna plena exsistente (in qua eclipsi multa valde miraculosa, solique Deo possibilia, contingebant, prout divinus Dionysius in epistola ad S. Polycarpum verissime refert), quod item tunc multa sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt.8 De hac fidei ratione ait Salvator: Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;9 atque alibi, Si opera non fecissem in eis, videlicet inter Judæos, quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.10

Deinceps, sicut Christus ante passionem prædixit, Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado;11 ita post resurrectionem suam implevit, quia Apostoli ejus majora fecerunt miracula in nomine ejus quam ipse. De Christo etenim legitur, quod tres mortuos suscitavit, et quod omnes infirmi qui fimbriam vestimenti ejus tangebant, plenarie sanabantur. Joannes autem apostolus quatuor mortuos suscitavit, quorum duo suscitati fuerunt per hoc quod tunica S. Joannis super eos posita fuit. Et de beatissimo Petro apostolo legitur, quod super quos venit umbra corporis sui, mox curabantur. Nec potest quis opinari quod ista et similia miracula non sint facta: quomodo enim aliter potuisset totus mundus ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem converti?

Imo, ut sancti Patres et subtilissimi dicunt doctores, inter omnia divinæ virtutis miracula potissimum mirabilissimumque videtur totius mundi conversio ad christianam fidem et evangelicam legem tam incomprehensibilissimam ac districtam: et hoc per paucos Christi discipulos, qui pene omnes fuerunt idiotæ et simplices, absque armorum potentia, absque humana eloquentia, sine calliditate et magica arte, quæ Christianis maxime prohibetur et a perfectis Christianis summe vitatur, sicut nos Christiani certissime scimus, quidquid infideles fatue suspicentur. Quoniam itaque per ista miracula contestatus est Deus Pater veram esse catholicam fidem, ideo in prima sua epistola scribit Joannes apostolus:12 Qui non credit Filio, mendacem facit Patrem, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Quemadmodum enim rex terrenus approbat litteras aliquas, suum eis appendendo sigillum aut proprio eas annulo consignando, sic Rex regum et Dominus universorum, evangelicæ legis ac fidei approbavit doctrinam, pro ejus confirmatione tot et tanta faciendo miracula, quæ tanquam propria sigilla ei affixit copiosissime prorsus et innumerabiliter.

Præterea, unusquisque fidelis debet pro posse suo testimonium Christo ac legi evangelicæ perhibere, conversando tam virtuose coram Deo, tamque exemplariter coram hominibus, hoc est tam timorate et juste, tam humiliter, patienter et caste, tam caritative et pie, ut quicumque viderit conversationem ipsius, cogatur fateri bonam et sanctam esse legem quæ talem præcipit vitam. Unde in primitiva Ecclesia, multi gentilium fuerunt ad Christum conversi ex consideratione virtuosæ ac piissimæ vitæ Christianorum. Postremo, juxta mensuram et eminentiam incomprehensibilitatis fidei christianæ, hoc est eorum quæ credimus, sic Deus supercopiosissime, clarissime et eminentissime roboravit et approbavit hanc fidem. Et quanto copiosius fecit hoc, tanto virtuosius juxta hanc fidem conversari debemus, et, juxta fructus, et quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.13 Idcirco ferventes atque indeficientes simus in bonis operibus, ad gloriam Salvatoris.14 Salomonis exhortationem, quidquid possumus boni instanter operari, certi quod labor noster non erit inanis in Domino, sed quod bonorum operum gloriosus est1516

Footnotes

  1. Hebr. u. 1. ↩

  2. Ibid. 3, 4. ↩

  3. Malach. u. 7. ↩

  4. Malach. ii, 7. ↩

  5. Matth. v. 8. ↩

  6. Ps. xci, 5. ↩

  7. Hebr. ii, 1. ↩

  8. Cf. t. XVI, p. 524. ↩

  9. Joann. v, 36. ↩

  10. Joann. xv, 24. ↩

  11. Joann. xiv, 12. ↩

  12. Joann. v, 10. ↩

  13. Rom. viii, 18. ↩

  14. Sap. iii, 15. ↩

  15. Act. iii, 18. ↩

  16. Eccle. ix, 10. ↩

Chapter 20 of 243