Sermo 1
DE NATURA ET ESSENTIA ÆTERNÆ SUPERBEATISSIMÆQUE TRINITATIS, ET QUALES EXIGAT CULTORES.
SANCTUS, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. Apoc. IV, 8.
Quoniam hodie summæ Trinitatis solennitas agitur, aliquid de ipsa Trinitate simpliciter est dicendum. Est itaque fides catholica, quod quamvis Deus sit unus et summe simplex in suæ deitatis essentia, nihilo minus trinus est in personis, ita quod tres personæ sunt unus Deus, quia in tribus personis est una deitas, una essentia, una majestas. Personæ vero ab invicem sunt distinctæ, ita quod Pater non est Filius aut Spiritus Sanctus, nec Filius est Pater aut Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est Pater aut Filius. Hæ ergo tres personæ, videlicet Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sunt consubstantiales, coæquales et coæternæ. Et Pater non est ab aliquo; Filius vero a Patre solo est, quia æternaliter genitus est a Patre. Quemadmodum si sol ipse ab æterno fuisset, splendor ab æterno profluxisset a sole; et quamvis haberet esse originemque a sole, tamen coæternus exsisteret soli: sic Filius Dei habet esse suum a Patre summo per generationem æternam; nihilo minus coæternus est Patri altissimo. Insuper Spiritus Sanctus est a Patre et Filio, sicut ab uno fontali principio, in quantum Pater et Filius unum sunt, hoc est unius substantiæ ac voluntatis, et unus spirator; et sicut Filius coæternus est Patri, ita Spiritus Sanctus coæternus est Patri ac Filio. Cujus exemplum unum jam positum est de sole et ejus splendore. Possunt quoque alia multa assignari exempla: quia si ignis ab æterno fuisset, calor quoque ejus æternaliter exstitisset, et tamen ab igne fluxisset; similiter, si pes ab æterno stetisset in pulvere, vestigium pedis esset pedi coæternale, et tamen esset a pede. Denique in nobis ipsis invenimus exemplum quomodo Spiritus Sanctus possit esse a Patre et Filio, quia in anima nostra sunt mens, notitia et dilectio. Et notitia est a mente; dilectio autem est a mente et ab ejus notitia. Non enim a mente procedit dilectio nisi mediante notitia, quia incognitum non potest amari, et ex cognitione procedit affectio.
Præterea, quamvis idiotæ, rudes et simplices homines non debeant se multum occupare circa summam et incomprehensibilem Trinitatem, scrutando aut curiose cogitando quomodo tres personæ possint esse unus Deus, vel quomodo Filius generetur a Patre, aut qualiter Spiritus Sanctus procedat ab utroque, sed sufficiat eis simpliciter, firmiter atque humiliter credere quod ita sit, et quod sic credendum sit sicut docet sancta Ecclesia; nihilo minus superficialiter tangi potest ac plane aliquid de ista materia. Itaque, sicut Deus omnipotens et æternus, in propria sua natura ac deitate est simplicissimus spiritus, et ens omnino perfectum, immateriale, incorporale, invariabile; ita generatio qua Filius Dei generatur a Patre æterno, est generatio penitus simplex, immaterialis, invariabilis et perfecta. Idcirco Filius nunquam fuit Patre minor, junior, aut impotentior, aut insipientior; sed Pater æternus, perfectus, immensus, omnipotens summeque sapiens, immaterialis et simplex, æternaliter genuit Filium æternum, perfectum, immensum, omnipotentem summeque sapientem, immaterialem ac simplicem. Et idem tenendum est de processione Spiritus Sancti, quod ipsa sit æterna, immaterialis, perfecta, et quod Spiritus Sanctus sit in omni perfectione, felicitate et gloria Patri Filioque coæqualis, ita quod Spiritus Sanctus est verus Deus, infinitus, omnipotens, simplicissimus, summeque sapiens, adorandus, perfectus.
Postremo, de modo generationis ac processionis divinæ aliquid superficialiter jam tangendo, sciendum quod Deus Pater se ipsum intuendo ac intelligendo, intellectualiter intra se concipit ac profert verbum unum mentale de eo quod intuetur atque intelligit. Et hoc verbum æternum, æternaliter intellectualiterque prolatum a Patre, est unigenitus Filius ejus, de quo scriptum est:1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Conformiter Pater et Filius se invicem diligendo, simul producunt et spirant amorem unum perfectum et subsistentem, qui vocatur et est Spiritus Sanctus. Hæc de superbenedicta Trinitate sint superficialiter tacta.
Deinceps, quoniam Trinitas ista altissima est tam puræ infinitæque sanctitatis, ideo vult habere cultores et ministros mundos, devotos ac virtuosos. Oportet ergo ut juxta doctrinam Apostoli, cum metu et reverentia serviamus Domino Deo uni ac trino:2 quia maledictus homo qui facit opus Dei negligenter.3 Ut autem Deo taliter serviamus, oportet ut cum sanctis animalibus simus pleni oculis, id est discreti, providi et circumspecti in omnibus, ne aliquid faciamus quod nobis a Deo aut ab Ecclesia prohibetur, nec aliquid omittamus quod nobis a Deo aut ejus vicariis prælatis nostris præcipitur.4
Postremo, ita vivamus, ut quilibet nostrum sit habens faciem hominis, rationabiliter se habendo, et rectam rationem in cunctis sequendo, et pie atque humane inter proximos ambulando; sit etiam leo, virtutibus invicte ac jugiter inhærendo, et contra diabolum, carnem ac mundum magnanimiter præliando, ut omnem superbiam, avaritiam, incontinentiam, iram, et cetera vitia vincat; sit insuper vitulus, se ipsum Deo in sacrificium offerendo, et propriam voluntatem Deo in cunctis subjiciendo, ne contra divinæ legis præcepta utatur propria libertate; sit item et aquila, contemplando cœlestia et divina, atque illorum intuitu ac amore despiciendo hæc infima, carnalia et terrena. Nec requiem habeamus carnalem et immoderatam, sed Deum jugiter collaudemus. Sed, heu! multi sunt habentes faciem bestialem potius quam humanam, quia concupiscentias carnis et ceteras animæ passiones, iram, impatientiam, cupiditatem, magis quam rationem, sequuntur: quorum corda non instar aquilæ ad cœlestia eriguntur, sed tanquam porci ad terrena atque carnalia deprimuntur. Sunt etiam multi qui ad aggrediendum exercitia virtuosa cor habent leporinum, non leoninum, sed ad male agendum veloces sunt et audaces, atque (ut Salomon loquitur) absque ullo timore perpetrant mala.5 Sunt item quamplures qui non ad similitudinem vituli se ipsos offerunt Deo, mortificando passiones et vitia, sed tanquam canes protinus pro parvis causis irascuntur, indignantur, clamant, contendunt et se graviter ulciscuntur. Verum hæc omnia fugiamus, atque prætactis insistamus operibus virtuosis.
Legitur de S. Augustino, quod sanctæ Trinitatis devotissimus fuit venerator et profundissimus contemplator. Unde quadam vice, mulier quædam honesta ac bona a quibusdam malitiosis hominibus injuriam passa, Augustinum accessit, ejus implorans auxilium. Quæ quum ipsum invenisset studentem, et reverenter salutasset eumdem, Augustinus nec eam respexit, nec quidquam ei respondit. Cogitans illa quod ob nimiam suam sanctitatem in faciem mulieris nollet respicere, propius accessit, et causam diligenter exposuit; sed Augustinus eam non adspexit, nec quidquam respondit. Idcirco illa cum magna recessit tristitia. Altero die, Augustino celebrante, et elevatione corporis Christi facta, mulier illa tunc præsens rapta in spiritu, vidit se positam ante tribunal sanctissimæ Trinitatis, ubi vidit Augustinum, facie inclinata, de summæ ac beatissimæ Trinitatis gloria attentissime ac subtilissime disputantem. Et facta est vox dicens ad eam: Quum Augustinum accessisti, ipse tam attentissime de Trinitatis gloria disputavit, quod tuam præsentiam non advertit; sed secure ad eum revertere. Quod quum illa fecisset, Augustinus eam benigne suscepit, atque salubre consilium dedit.
Footnotes
Chapter 35 of 243