Skip to the text

Sermo 6

DE SPECIEBUS CONTEMPLATIONIS, ET DE MYSTICA THEOLOGIA.

NOS autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. II Cor. III, 18.

Ad Creatoris sui claram et facialem, fruitivam ac beatificam contemplationem adipiscendam inamissibiliterque possidendam, creata est rationalis creatura. Nunc interim, quamdiu degit in sæculo isto, præfatæ contemplationi propinquare, et aliquid ejus participare, atque ipsius dulcedinem prælibare debet conari, præsertim omnis religiosus, ab exteriorum sollicitudine, inquietudine, occupationibus liber.

Porro contemplatio est divinorum sincera, prompta et amorosa cognitio. Nam primo et immediate contemplatio circa Deum versatur, deinde circa effectus ipsius, prout ab ipso fluxerunt et gubernantur, atque ad ipsum finaliter referuntur, et a theologis considerantur. Hujus contemplationis prima species, est simplicissimæ Deitatis speculatio naturalis : non quod contemplatio ista sit sapientiæ acquisitæ, naturalis et philosophicæ actus, quum sit doni sapientiæ, quæ est supernaturalis habitus, actio. Sed dicitur speculatio naturalis, quoniam contemplatur de Deo ea quæ naturali ratione possunt cognosci de eo, quæ et pro magna parte cognoverunt philosophi: utpote, quod Deus sit primum ens, purus actus, honoratissimus intellectus, pura bonitas, summa veritas, simplicissima unitas, prima omnium causa et ultimus finis; cujus sapientiæ, omnipotentiæ, beatitudinis, opulentiæ, sanctitatis, excellentiæ, perfectionis, pietatis, justitiæ, suavitatis nullus est finis, nulla mensura, coarctatio nulla.

Secunda species contemplationis, est summæ et superessentialis Trinitatis cognitio supernaturalis : quemadmodum scilicet Deus sit in essentia unus, et trinus in personis, et quomodo una persona aliam sit producens ; quomodo Filius a Patre generetur, et Spiritus Sanctus ab utroque spiretur; qualiter una persona aliam superclarissime intueatur, superardentissime diligat, et se invicem perfruantur ac mutuo sibi complaceant æternæ, increatæ et adorandæ personæ. De qua specie contemplationis dictum est in præcedenti sermone.

Sed agnoscendum, quod (juxta divini Dionysii documenta) duplicem de Deo habemus in hac vita cognitionem, videlicet :1 unam per affirmationem seu positionem, ut quod Deus est ens primum, summum bonum, et quidquid, absolute loquendo, perfectius et melius est habere quam eo carere; aliam per ablationem seu negationem. Quia ut sacratissimus asserit Dionysius, necesse est in Deo omnium perfectiones ponere ac fateri, tanquam in fontali omnium causa et exemplari universorum principio;2 iterumque, oportet omnem rerum perfectionem abnegare de ipso, tanquam super omnia incomparabiliter, separatissime et superessentialiter exsistente, penitus incomprehensibili et prorsus ignoto quantum ad quid est. Ipsa quippe æterna Deitas, infinita eminentia omne creatum excedit, estque deficiens omne nomen (prout nos illud comprehendere possumus) a superbenedicta et supervivente et incomparabili majestate ipsius, infinito defectu. Unde et (juxta Dionysium) ista cognitio Dei per negationem est potior et clarior prima.3 Hinc juxta hanc duplicem Dei cognitionem potest contemplatio Dei duplex distingui: prima (ut dictum est) per positionem; secunda per ablationem. Hæc autem cognitio Dei per omnium ab ipso negationem, ad mysticam spectat theologiam, et est sublimior species contemplationis quæ haberi potest in vita præsenti.

Porro mystica theologia, quæ et unitiva sapientia atque flammigera theoria vocatur, realiter idem est quod donum sapientiæ, accipiendo sapientiæ donum secundum gradum et statum suum supremum atque perfectum huic vitæ possibilem. Est equidem triplex gradus doni sapientiæ, sicut et caritatis. Itaque mystica theologia, seu contemplatio ista sapientiæ unitivæ, flammigeræ, amorosæ ac saporosæ, est interna ac secretissima mentis cum Deo locutio, Deitatisque quædam intuitio, non per phantasmata aut rerum imagines, sed per omnium ablationem, transcensionem ac derelictionem, otiante jam mente ab omni virium cognoscitivarum et appetitivarum actione circa creata versante, ingredienteque mente divinam caliginem, id est se extendente ac immergente in ipsam incomprehensibilem, infinitam, supersplendidissimam lucem divinam, increatam, æternam. Quam quanto clarius intuetur ac perfectius contemplatur, eo quam incomprehensibilis et superexcellens sit, certius cernit atque profundius speculatur. Hinc a quibusdam mystica theologia sic definitur: Mystica theologia est anagogica seu superductiva motio mentis in Deum per purum fervidumque amorem; et rursus, Mystica theologia est experimentalis de Deo notitia per unitivi amoris amplexum. Hæc contemplatio mystica, supernaturalis, theorica, ad viros heroicos, perfectos, purgatos proprie pertinet, quia ad eam disponitur homo immediate per ferventissimæ caritatis ardorem, quo Spiritus Sanctus apicem affectivæ tangit, excitat et accendit, aliqua tamen præeunte naturali ordine contuitione: sicque vertex intellectivæ in Deum erigitur, figitur, profunditur, rapitur, et tota mens in Deitatis oceanum absorbetur, et in divitias gloriæ Creatoris demergitur, atque in ipso feliciter conquiescit suaviterque obdormit. Ad hanc deificam contemplationis speciem non efficitur homo aptus, nisi per plenam privati eradicationem amoris, per reformationem perfectam, per purum et perfectum Dei amorem.

Tertia contemplationis species, quæ et quarta dici potest, est assumptæ humanitatis Christi consideratio: quemadmodum scilicet natura humana in Christo assumpta est in unitatem personæ a Verbo æterno, et suppositata in hypostatico esse ipsius Verbi increato; et quomodo eodem momento caro Christi a Spiritu Sancto formata est, et anima ejus creata ac carni formaliter juncta, atque utrumque simul a Verbo assumptum; qualiter item in eodem illo momento ac instanti impleta est tota capacitas animæ Christi plenitudine gratiæ, perfectione virtutum, excellentia quoque donorum ac fructuum et beatitudinum, imo et beatifica visione divinæ essentiæ, et summa Deitatis perfruitione. Deinde ad hanc contemplationis speciem pertinet considerare omnia quæ in Evangelio et ceteris sacris Scripturis, de Christo secundum quod est homo, leguntur: qualiter scilicet de Virgine conceptus et natus sit, ab angelo nuntiatus pastoribus, adoratus stella duce a Magis; et cetera ejus mysteria, opera atque miracula.

Quarta contemplationis species, est speculatio donorum gratiæ Dei, intelligendo per dona gratiæ universa supernaturalia beneficia Creatoris et munera gloriæ Beatorum, seu divina promissa cœlestia. Ad hanc itaque speciem pertinet intueri beneficia Dei gratiosa, generalia ac specialia, corporalia et spiritualia, exhibita et exhibenda.

Quinta species, est contuitio donorum naturæ, id est consideratio naturalium Dei effectuum, visibilium et invisibilium, terrestrium atque cœlestium, intellectualium, rationabilium, et inferiorum elementorum et mixtorum. Sicque ad speciem hanc pertinet intueri ordinem universi, species, proprietates et virtutes et operationes naturalium rerum, et substantias separatas, orbes, astra, planetas, prout in istis magnificentia Conditoris relucet, ejusque bonitas, sapientia et potestas in cunctis resplendent.

In his itaque contemplationis speciebus nos actuemus, exerceamus et occupemus;

Atque ad eas, per profundissimam humilitatem, patientiam inconcussam, mansuetudinem firmam, ceterasque virtutes, per orationes devotas et assiduam dominicæ passionis memoriam, per indesinentem cordis custodiam et diligentem divini operis exsecutionem, nos quotidie ac strenue præparemus ac disponamus, ad laudem et gloriam superbeatissimæ Trinitatis. Amen.

Pro solennitate Corporis Christi, quœre enarrationes et sermones in altera parte, de Sanctis.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. II. ↩

  2. De Myst. theol. c. II. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. II. ↩

Chapter 41 of 243