Sermo 4
Ad religiosos
DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE QUATUOR ANIMALIUM, ET DE SEX SPECIEBUS CONTEMPLATIONIS, PER SEX ALAS ANIMALIUM DESIGNATIS.
In circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Apoc. IV, 6.
Quemadmodum per hæc quatuor animalia quatuor Evangelistæ sint designati, commune et notum est. Et ut super Ezechielem ostendit Gregorius, etiam ipsemet Christus, omnium caput Sanctorum, per hæc quatuor animalia figuratur: ipse enim propter nos vere factus est homo, et pro nobis oblatus atque occisus ut vitulus; surrexit et vicit hostes ut leo; ascendit in cœlum ut aquila.
Rursus, secundum Gregorium, unusquisque in via Dei perfectus per quatuor animalia ista exprimitur: qui rationabiliter se habendo, pie inter proximos conversando, recte dignus est homo vocari; se ipsum vero Deo in sacrificium offerendo, et propter Deum propriam voluntatem atque carnalia desideria mortificando, rite vitulus appellatur, juxta quod monet Apostolus, Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem;1 vitiis quoque viriliter resistendo, et adversariis suæ salutis per Dei auxilium prævalendo, leo vocari meretur; contemplando autem et fervide diligendo cœlestia et divina, congrue dicitur aquila. Quæ omnia ad religiosos potissimum certum est pertinere, quoniam solennissimo voto ad obedientiam et propriæ voluntatis fractionem se adstrinxerunt. Ideo se ipsos quotidie tenentur mortificare, carnalia desideria exstirpare, spirituali patri in omnibus obtemperare, in cujus manu est eorum voluntas. Quam resumere, esset rem alterius eo invito contrectare, quod furtum censetur; sed hoc in religiosis etiam sacrilegium judicatur, quia abusus est rei sacræ, utpote Deo per religionis professionem oblatæ et consecratæ. Religiosis quoque vere proficientibus bellum continuum est contra humanæ salutis hostes, quibus instar leonum tenentur resistere; et ipsorum est in luce sapientiæ contemplari divina, atque in Solem justitiæ aciem mentis defigere.
Porro in hoc animalia ista specialiter imitari debemus, ut simus pleni oculis ante et retro, hoc est undique circumspecti, illuminati, acuti, ne sub specie boni decipiamur, ne in manifesta vitia corruamus, ne aliquo præoccupemur delicto. Quum enim, secundum Thomam et alios multos, in actibus humanis qui proprie appellantur humani, qui scilicet ex ratione et deliberatione procedunt, in individuo sumptis, non inveniatur indifferens, sed omnis hujusmodi actus sit moraliter bonus, virtuosus et meritorius, aut demeritorius atque culpabilis (si enim ex recta ratione procedit et ad finem debitum refertur, meritorius perhibetur; sin autem, demeritorius fertur): hinc nisi undique simus oculati, circumspecti, diligentissimi, et (juxta prophetam Aggæum) ponamus corda nostra super vias nostras, varias omni hora incidimus culpas, et cito pigrescimus.2 Idcirco, ut Habacuc loquitur, super custodiam nostram stemus; et omni custodia cor nostrum custodiamus a cogitationibus malis, ab affectionibus pravis, a negligentia omni.34 Sicque cum Job vereamur omnia opera nostra, ne in eis Dominum offendamus.5 Nam sicut in Ecclesiastico legitur, Timor Dei est corona justitiæ, quæ cunctis est superponenda operibus, ut sollicite in eis omnis vitetur excessus;6 et qui absque isto timore est, justificari non potest, nec evadere.
Consideremus ergo nos ipsos et omne quod agimus, an vere sit bonum et bene fiat. Consideremus nostram refectionem, comestionem, potationem, dormitionem, ne in eis excessus sit, ne quæratur voluptas, ne virtutum circumstantiæ omittantur. Sic et ceteros nostros actus consideremus, discutiamus, dijudicemus; et magis intueamur quid nobis desit, quam quod nos habere confidimus. Hinc ait Bernardus: Consideratio mentem purificat, regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam ordinat et honestat, sparsa recolligit, secreta rimatur, vera investigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat, agenda præordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat incorrectum correctioneve dignum; hæc est quæ in prosperis adversa præsentit, et in adversis quasi non sentit. Ecce quanta bona facit consideratio ista in homine. Idcirco quotidie totam nostram conversationem consideremus, reprehendamus, et culpas proprias puniamus in nobis. Necessaria valde est consideratio ista, quamvis sæpe sit gravis. Propter quod ait Anselmus: Omnis gravis conditio. Si me inspicio, me ipsum non tolero; si non inspicio, me ipsum ignoro. Si me considero, terret me facies animæ meæ; si me non considero, fallit me damnatio mea. Si me video, horror est intolerabilis; si non video, mors intolerabilis. Et certe, sicut in verbis iis innuit satis Anselmus, si quis se ipsum rite considerat, et bonorum quæ operatur admixtas defectuositates perspicaciter intuetur, malorum quoque quæ agit multitudinem magnitudinemque sinceriter speculatur, abhorret et aspernatur se ipsum, et vix ferre se potest, nec deflere se sufficit.
Verum sunt quidam insipientiæ filii, ad hanc sui saluberrimam considerationem cæci, atque ad aliorum facta curiose observanda, temere judicanda, distincte enumeranda, ante et retro oculis pleni, proprias culpas ex aliorum defectibus excusantes, alleviantes ac defendentes: quorum fatuitas est deflenda. Hi miseri non advertunt quod tam terribiliter ait Salvator: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, etc.7 Hinc Gregorius et Prosper testantur: Tamdiu peccata propria homo nosse et deflere ignorat, quamdiu curiose aliena considerat; quod si mores suos ad se ipsum versus adspiciat, non requirit in aliis quod reprehendat, sed in se ipso quod lugeat. Nos igitur religiosi et monachi, quorum est uni, utpote Deo, et sibi ipsi intendere, non insipienter relinquamus nos ipsos, nec immoderate occupemus nos circa proximos nostros: præsertim quum dicat Salvator, Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?8 Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat? Nonne caritas incipit a se ipsa, id est a suo subjecto? Nempe qui vere se diligit, primo se ipsum reprehendit ac corrigit. Hæc ergo agamus, juxta quod scriptum est: Miserere animæ tuæ, placens Deo.9
Præterea, per sex alas quibus unumquodque oculatum animal fuit ornatum, sex species contemplationis intelliguntur, prout eas quidam enumerant. Sanctus autem Bernardus quatuor species contemplationis distinguit. Quarum prima, secundum eum, est admiratio majestatis, id est admirativa speculatio. Secunda est consideratio judiciorum Dei. Quæ qui profunde intuetur, cum Apostolo exclamare impellitur: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!10 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? Et cum Psalmista loquitur Deo: Justitia tua sicut montes Dei;11 judicia tua abyssus multa. In iis duabus speciebus contemplationis, ab immoderato, intimorato, irreverenti, præsumptuoso scrutinio est cavendum, quum dicat Scriptura: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.12 Tertia est consideratio beneficiorum Dei. Quarta autem est speculatio promissorum ipsius, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. His quatuor speciebus poterunt addi aliæ duæ, videlicet: speculatio invisibilium creaturarum, intellectualium substantiarum, angelicorum et humanorum spirituum:13 ex quorum contemplatione ad omnipotentis notitiam Creatoris sublimiter mens ascendit. Secunda est speculatio corporalium ac visibilium creaturarum: ex quibus etiam Dei majestas splendide innotescit. Propter quod Isaias hortatur: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.14 Possunt autem species contemplationis aliter assignari, ut infra mox Deo agente tangetur.
Sed quum contemplatio sit actus sapientiæ, quæ est cognitio divinorum, posset quis quærere, quomodo cognitio creaturarum, præsertim corporalium, ad contemplationem pertineat. Ad quod breviter respondetur, quod creaturæ, in quantum a Deo tanquam a primo principio profluxerunt, et in ipsum sicut in ultimum finem tendunt ac ordinantur, atque Creatoris sui sapientiam, omnipotentiam, bonitatem, amorem seu benevolentiam repræsentant, sic in ipsius cognitionem, admirationem, laudem, timorem, cultum, dilectionem inducunt. Sicque ad contemplationem consideratio spectat rerum earum. Nam et sic theologia et fides circa eas versantur.
Postremo et nos cum sanctis animalibus requiem superfluam nobis non demus nec admittamus, sed die ac nocte cum eis superbeatissimam laudemus veneremurque Trinitatem, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens.15 Quumque non sit speciosa laus in ore peccatoris, exhibeamus nos divinæ laudis puros idoneosque ministros, Deo sanctitatis immensæ in sanctitate et justitia incessabiliter servientes, ut passionibus reformatis, vitiis exstirpatis, negligentiis pulsis, ex fervida caritate, omne quod agimus ad Dei gloriam et honorem jugiter operemur.16 Plus etenim placet sancto et justo Deo unus actus virtuosus viri reformati, purgati, heroici et perfecti, quam plurimi actus boni hominis adhuc passionati, imperfecti, pusilli. Unde et vir virtuosus, fervens, purgatus, multo plus de essentiali præmio promeretur, agendo aliquod opus bonum, quod tamen facit cum promptissimo corde et alacri jucunditate, quasi sine labore, quam homo imperfectus, idem agendo cum grandi difficultate atque labore. Deus namque ad mentis dispositionem et caritatis intuetur radicem, et purgata mens præcipue placet ei: idcirco actus talis mentis magis acceptat, et delectatur in eis. Ideo ad profectum incitemur, et ad perfectionem feramur.
Footnotes
Chapter 39 of 243