Enarratio in evangelium
ERAT HOMO EX PHARISÆIS NICODEMUS NOMINE. Joann. III, 1-16.
QUONIAM hodie de superbeatissima Trinitate agitur festum, recte evangelium istud nunc legitur, quia in ipso Trinitas personarum tangitur. Itaque evangelista Joannes ait:
Erat homo ex Pharisæis, id est de secta et numero Pharisæorum, Nicodemus nomine, qui postea fuit Christi manifestus discipulus, sepelivitque eum cum Joseph ab Arimathea, princeps Judæorum, id est unus de principalibus doctoribus atque rectoribus Judaicæ plebis, quæ post mortem Josue regebatur per judices usque ad Samuelem inclusive, deinde per reges usque ad captivitatem Babylonicam, exinde per doctores et sacerdotes, præsertim per pontifices, quorum multi fuerunt Pharisæi. Verumtamen Nicodemus iste non fuit summus princeps aut pontifex Judæorum.
Hic venit ad Jesum, cujus jam miracula aliqua vidit, et documenta audivit; et ex utroque perpendit aliquid magnæ excellentiæ esse in Jesu, cujus tantam potestatem ac sapientiam, tantam quoque justitiam imperterritamque constantiam fuit expertus, ita ut neminem metuens, et pro Deo zelans, omnes vendentes in templo ejiceret, suamque doctrinam confirmaret miraculis. Hinc Nicodemus, zelo agnoscendæ veritatis ac spiritualis profectus desiderio inflammatus, venit ad Jesum ut plenius doceretur ab eo. Venitque nocte. Vel quia aliorum Pharisæorum ac sacerdotum offensam incurrere verebatur (quemadmodum dum Gedeon nocte confregit statuam Baal, proprios timens concives) :1 et hic timor fuit imperfectionis, quem perfecta dilectio mittit foras.2 Vel quia, quum esset nominatus doctor ac magister in Israel, aliqualiter verecundabatur se submittere publice informationibus Jesu, qui sciebatur litteras non didicisse :3 et hoc fuisset alicujus elationis. Vel, ut eo liberius, quo secretius loqueretur cum Jesu. Convenit quoque tempus mysterio. Nam quia in tenebris mentis quodammodo fuit, imperfecte credendo in Jesum, et spiritualium mysteriorum notitiam non habendo, recte asseritur nocte venisse :4 quemadmodum Maria Magdalene venit ad monumentum quum adhuc tenebræ essent, non credens Christum resurrexisse.
Et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti, id est, divinitus missus es, magister veritatis. De quo in Osee scriptum est : Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit vos justitiam ;5 et apud
Joelem, Exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.6 Deinde causa hujus scientiæ subditur. Nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo, ei cooperando, et gratiam ac virtutem faciendi miracula ei præstando. Solus quippe omnipotens Deus facit miracula proprie dicta tanquam principalis effector; servi autem ipsius faciunt ea ministerialiter ac instrumentaliter solum : juxta illud in Psalmo, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.7
Porro miraculum proprie dictum, est effectus totam virtutem et legem naturæ creatæ excedens. Et talia erant aliqua Christi miracula, ut illuminatio cæci nati, suscitatio mortuorum, eclipsis solis in plenilunio tempore passionis. Et ista miracula sunt certa ac sufficientia argumenta, quod actor eorum sit vera docens, et divina virtute agens, quum Deus non sit confirmator aut testis falsitatis. Hinc ad discipulos suos dixit Christus : Si opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.8
Porro aliqua miracula, communiter loquendo de miraculis, fieri possunt cooperatione diaboli, sicut de Antichristo dicit Apostolus : Cujus adventus erit secundum operationem Satanæ, in omni seductione, in signis et prodigiis.9 In Apocalypsi quoque ait Joannes :10 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa. Quamvis autem talia sint miracula quantum ad modum agendi, non tamen excedunt facultatem totius naturæ creatæ, sed per occultas naturalium rerum virtutes aguntur : quemadmodum magi seu necromantici Pharaonis, Jannes et Mambres, projecerunt virgas suas, convertebanturque protinus, ut dicitur, in dracones ; produxerunt etiam ranas, et maleficiis suis converterunt aquas in sanguinem, ut legitur in Exodo.11 Talia vero miracula etiam multa fecit Christus, convertendo aquam in vinum, quod facit natura paulatim in vitibus; et illuminando cæcos, quod interdum fit arte medicinæ. Et ista per se non sunt sufficientia argumenta fidei ac specialis cooperationis divinæ, quum sint bonis malisque communia. Verumtamen eo modo quo a Christo et ejus ministris peracta sunt, sunt utique sufficientia fidei argumenta. Christus enim ea fecit imperialiter, et in instanti. Fideles quoque faciunt ea cum invocatione nominis Dei, cum exsecratione omnis artis magicæ et communionis diaboli.
Præterea Deus interdum facit signa per reprobos et injustos: quæ quamvis non probent quod operatores eorum sint boni et Deo accepti; probant tamen quod vera sit fides qua invocant Deum, et vera doctrina ad cujus confirmationem efficit Deus hujusmodi signa. Propter quod ait Salvator: Multi dicent mihi in die illa, puta judicii: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtutes multas, id est multa signa potentia, fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos.12
Interea, quoniam Christus novit intentionem et desiderium Nicodemi, qui venit ut instrueretur, idcirco incepit eum Christus instruere. Et primo instruxit eum de primo novæ legis sacramento maxime necessario, videlicet de Baptismo, quod est spiritualis regeneratio et porta vitæ. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi. Repetitio, confirmationis indicium est et provocatio advertentiæ diligentis. Nisi quis natus fuerit denuo, id est regeneratus, seu per spiritualem regenerationem adeptus supernaturale esse gratiæ et caritatis ac fidei, non potest videre oculis cordis, clare, per speciem, regnum Dei, id est patriam Beatorum, seu Deum regnantem in cœlis. Nempe quum ultimus finis hominis, seu æterna felicitas, quæ est visio Dei per speciem, sit supernaturalis, nullus potest ad eam pertingere per naturalia pura, sed oportet naturam juvari ac perfici per caritatem, fidem, ac cetera dona Spiritus Sancti. Denique, sicut homo dicitur primo nasci, quando per generationem carnalem ac naturalem producitur in esse specifico; sic dicitur nasci denuo, quando per operationem divinam acquirit esse gratiæ gratum facientis, quod est esse deiforme, supernaturale et meritorium: quoniam ut divinus Dionysius contestatur, Sicut intellectualis creatura ponitur in esse specifico per formam naturalem, per quam apta et potens est ad naturales motus et actus;13 ita per gratiam gratificantem ponitur in esse supernaturali, spirituali, divino, per quod redditur idonea ad agendum opera meritoria vitæ æternæ.
Si sic accipimus, Nasci denuo, tunc nunquam potuit quis salvari, nisi rursus nascendo. Omnes namque nati sunt filii iræ, secundum Apostolum, contrahendo originale peccatum secundum communem legem:14 sicque oportuit eos intus renasci, suscipiendo gratiam gratum facientem reformantem, et esse spirituale supernaturale præstantem. Verum, quia Salvator ad litteram loquitur de regeneratione Baptismatis, ut patet in subditis, idcirco, quod de regeneratione ista jam dicit, intelligendum est pro novi tempore Testamenti. Temporibus vero legis naturæ et legis scriptæ, fuerunt alia contra originale peccatum remedia, scilicet circumcisio tempore legis Mosaicæ, et fides parentum tempore legis naturæ, ut Hugo de S. Victore libro de Sacramentis plenius docet.
Dicit ad eum Nicodemus, arguens contra verba Christi, quæ male atque carnaliter intellexit. Idcirco nec intellexit, quum verum sit intellectus objectum; Nicodemus enim in lege non fuit assuetus in spiritualibus modis loquendi. Quomodo potest homo nasci quum sit, id est, quando est, senex? Christus non dixit simpliciter, Nisi quis natus fuerit; sed, Nisi quis natus fuerit denuo. Verum, quia renasci includit nasci, et Nicodemus non scivit nisi unam nativitatem, ideo sic resumit: Quomodo potest homo nasci quum sit senex? Quod non est intelligendum quasi secundum intentionem Nicodemi infans aut juvenis possit renasci; sed quoniam de se ipso fuit sollicitus, et ipse jam vetulus fuit, idcirco sic fatur: Quomodo potest homo nasci quum sit senex? Et probat quod non possit. Numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? præsertim quum matres communiter mortuæ sint tempore senectutis natorum.
Respondit Jesus, solvendo instantiam Nicodemi, et exponendo verba quæ dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, id est fonte Baptismatis regeneratus per virtutem et gratiam Spiritus Sancti. Aqua enim est materiale elementum corpus lavans, et dispositive regenerans mediante forma verborum sacramenti Baptismatis. Propter quod loquitur Augustinus: Detrahe verbum, quid est aqua nisi aqua? Porro Spiritus Sanctus intus mentem purificat et efficienter regenerat, gratiam influendo, quæ est res sacramenti et causa formalis intrinseca hujus regenerationis. Non potest introire in regnum Dei, id est in triumphantem Ecclesiam, et salvari, dummodo adsit facultas accipiendi sacramentum Baptismatis: quæ si desit, sufficit baptismus Flaminis, hoc est interior mundatio Spiritus Sancti, et baptismus sanguinis, puta martyrium, cum desiderio baptismi fluminis. Sed quum Baptismus detur in nomine summæ et inseparabilis Trinitatis, a qua est Baptismi effectus, videlicet gratia sacramentalis (quemadmodum præcepit Christus Apostolis: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris15 et Filii et Spiritus Sancti), cur potius ait nunc, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, quam, Ex aqua et Patre seu Filio? Dicendum, quod Baptismus est effectus præcipuæ liberalitatis ac pietatis divinæ. Liberalitas autem et pietas appropriantur Spiritui Sancto, quemadmodum amor et bonitas.
Deinceps Christus ostendit ordinem spiritualis regenerationis, eamque a carnali generatione distinguit. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Verba hæc difficilia sunt et profunda, multipliciterque intelligi queunt. Primo sic: « Quod natum est ex carne », id est corpus filii carnalis propagatum ac natum ex semine patris, « caro est; et quod natum est ex spiritu », id est anima rationalis creata a Deo, qui spiritus est, id est simplex ac spiritualis substantia, « spiritus est », hoc est spiritualis immaterialisque forma.16 Quod non est intelligendum quasi corporalia non sint immediate creata a Deo, quum scriptum sit: In principio creavit Deus cœlum et terram.17 Sed in homine sunt duæ partes essentiales, quarum una est caro, a patre carnali contracta, alia est spiritus, a patre spirituali, scilicet Deo, producta. Juxta hunc sensum dicitur ad Hebræos: Patres carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?18 — Secundo sic: « Quod natum est ex carne », id est proles genita a carnali parente, « caro est », id est res carnalis, non habens nisi esse carnale et naturale, virtute generationis carnalis: idcirco ut talis, non potest salvari. Sic in Genesi loquitur Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.19 « Et quod natum est ex spiritu », id est, quod spiritualiter regeneratum est in Baptismo, « spiritus est », hoc est, spiritualis homo effectus est, utpote in spirituali esse gratiæ constitutus, et Deo per fidem ac caritatem unitus, cum quo, secundum Apostolum, unus est spiritus.20 Ex quibus constat, quod generatio ista non est impossibilis, sed necessaria ad salutem, atque a carnali generatione distincta. De qua ait Joannes in prima sua Canonica:21 Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Hinc subdit Salvator:
Non mireris, o Nicodeme, eo modo quo nunc miraris, videlicet admiratione incredulitatis, vel ex malo intellectu procedentis, vel animum opprimentis ac tædio afficientis. Sic enim mirabatur Nicodemus, quasi verba Christi impossibilitatem includerent. Potest tamen de Christi doctrina haberi miratio ordinata, quum dicat Propheta:22 Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea. Itaque ne mireris quia dixi tibi: Oportet vos, necessitate non absoluta, sed conditionata, videlicet, si debeatis salvari, nasci denuo: juxta sensum præhabitum.
Deinde Christus ostendit ordinem spiritualis regenerationis per simile. Spiritus, puta Spiritus Sanctus, ubi vult spirat, id est, potestative ac libere gratiam præstat cui voluerit, sicut fatetur Apostolus: Hæc omnia (inquiens) operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.23 Deus namque operatur in creaturis, non necessitate naturæ, sed liberrima voluntate, secundum illud ad Ephesios: Omnia operatur secundum propositum voluntatis suæ. Et vocem ejus audis, id est verba sacræ Scripturæ a Spiritu Sancto revelatæ. Vel, « vocem ejus », id est allocationem internam, « audis », juxta id Psalmistæ:24 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Est enim auditus interior, quo divinus instinctus percipitur, dum sentit se homo interius tangi, doceri, accendi, resolvi, rapi et absorberi. Unde per Osee Dominus protestatur:25 Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.26 Nicodemus quoque non venisset ad Jesum, nisi hanc vocem Spiritus Sancti internam audisset. Sed non scis unde veniat Spiritus Sanctus, id est, quomodo mentem ingrediatur non percipis, aut quo vadat, id est, qualiter recedat ignoras, sicut in libro Job habetur:27 Si venerit ad me, non videbo eum; et si recesserit a me, non intelligam. Imo nullus viator scit certitudinaliter absque revelatione, an Spiritus Sanctus sit in ipso per gratiam gratum facientem, quia si sciret hoc, sciret se dignum amore.28 Ideo, quantum ad istud, Spiritus Sanctus imperceptibiliter venit, imperceptibiliterque recedit. Vel sic: « Vocem ejus audis, sed non scis unde veniat » vox ista, « aut quo vadat » ipsa, id est, tam principium hujus vocis, quod est Spiritus Sanctus, quam terminus ejus, qui est æterna felicitas, in quam tendit Scriptura allocutioque interna, ignota sunt tibi, quoniam sola fide tenentur, nec possunt in hac vita secundum essentiam sciri, quamvis vox ista percipiatur.
Sic est omnis qui natus est ex spiritu: id est, in homine spiritualiter regenerato est aliquid scitum et manifestum, utpote ipsa persona secundum se; aliquid quoque non scitum, quoniam intus invisibiliter reformatur, et de carnali ac perdito, spiritualis et filius adoptivus efficitur imperceptibili gratiæ infusione. Quod enim homo taliter in Baptismo melioratur, sola fide cognoscimus. Vel sic: « Sic est omnis qui natus est ex spiritu »: id est, in regeneratione hominis talis, est aliquid evidens, scilicet aqua et forma verborum; et aliquid abditum, scilicet principium effectivum regenerationis, quod est Spiritus Sanctus; et finis regenerationis, qui est beatitudo æterna.
Istæ expositiones procedunt secundum intentionem Augustini. Chrysostomus vero exponit de vento, ita quod secundum eum, Christus inducit exemplum sensibile ad intelligentiam prædictorum; ut sit sensus: « Spiritus », id est ventus (de quo fertur in Psalmo: Flabit spiritus ejus, et fluent aquæ), « ubi vult », id est, quo inclinatur, « spirat », id est, flat; « et vocem », id est sonum, « ejus audis, sed non scis unde veniat, aut quo vadat », id est, ubi flare incipiat, aut desistat.29 Sed prima expositio aptior reputatur. Primo et maxime, quoniam Christus hoc loco frequenter per spiritum, intellexit Spiritum Sanctum, vel spiritualem essentiam. Ideo non apparet quod nunc in eodem loco, per spiritum, intelligat ventum. Secundo, quoniam vento non competit proprie voluntas. Tertio, quia nec vox proprie vento potest competere, quum ventus sit res inanimata. Quarto, quoniam scimus quod ventus venit ab aquilone, vel austro, et recte procedit. Verumtamen tria argumenta hæc solvi possent, quia Scriptura frequenter adscribit voluntatem rebus inanimatis, ut quum dicitur in libro Josue :30 Quid sibi volunt lapides isti ? Similiter vocem, ut quum ad Corinthios dicit Apostolus :31 Quæ sine anima sunt vocem dantia. Item nescimus determinatum principium ubi incipit, certumque finem ubi desinit ventus, quamvis sciamus in generali quod ab aliqua parte hujus vel illius plagæ terræ incipiat.
Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc quæ de spirituali regeneratione et libera Spiritus spiratione disseruisti, fieri, id est taliter se habere ? Nicodemus in litterali sensu legis ac Prophetarum instructus ac usitatus, ad spiritualem ac mysticum intellectum faciliter erigi non valebat : quoniam usus est velut altera natura. Ideo satis audacter interrogat quomodo queant hæc fieri.
Christus vero cordium cognitor, cernens legis doctorem de suo magisterio aliqualiter tumidum, ad humilitatem eum reducit, quatenus instrui mereatur. Quemadmodum enim superbia excæcationem diabolicam, ita humilitas illuminationem meretur angelicam ac divinam. Itaque respondit Jesus Nicodemo, et dixit ei : Tu es magister in Israel, id est magister Judæorum, et hæc, quæ de Baptismo locutus sum, ignoras ? Quæ tamen in libris Moysis ac Prophetarum figuraliter ac litteraliter describuntur : ideo, quum sis legis doctor, debes hæc scire, vel saltem faciliter intelligere. Doctoris quippe sacræ Scripturæ est ejus mysteria et figuras ac difficilia intelligere loca. Baptismus autem Christi, per transitum maris Rubri et per ablutiones legales præfigurabatur, dicente Apostolo :32 Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Prophetæ quoque ad litteram locuti sunt de Christi Baptismate, ut quum dicitur per Zachariam : In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris.33 Hinc apud Ezechielem multa dicuntur de aquis redundantibus templi, quæ de aquis exponuntur Baptismi.34 Quod ergo ait Salvator, Tu es magister, etc., non insultando, sed caritative corripiendo ac admonendo, eumque humiliando, locutus est.
Deinde Christus ostendit quam certa et vera sit sua doctrina. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus nos rex Messias, Filius Dei, universorumque Dominus, loquimur de evangelicæ legis sacramentis ac documentis; et quod vidimus oculo interiori, hoc est, certissime novimus, testamur, hoc est, firmiter affirmamus ac prædicamus de pertinentibus ad salutem. Hæc omnia Christus cognovit non solum scientia increata, secundum quod Deus, sed et creata scientia, in quantum homo. Et testimonium nostrum non accipitis, hoc est, verbis prædicationis nostræ non creditis. Quamvis etenim aliqui crediderunt illi, tamen comparatione incredulorum fuerunt perpauci.
Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo si dixero vobis cœlestia, credetis ? Quæ sunt ista terrena quæ Christus dixit Nicodemo atque Judæis ? Secundum Augustinum et Bedam, ista terrena non sunt aliqua dicta in isto capitulo, sed quod ante dixit Judæis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc quippe protulit de proprio corpore adhuc corruptibili, terreno et mixto.35 Tanquam dicat : Si non creditis quod possim proprium corpus divina virtute suscitare a morte, quomodo credetis quod homines valeam ex aqua et Spiritu Sancto regenerare, et animas spiritualiter mortuas per gratiæ infusionem vivificare ? — Alii referunt ad Baptismum, qui dici potest terrenus, quoniam exhibetur in aqua, sub sensibili forma verborum. Itaque, Si mihi de his terrenis loquenti non creditis (quod tamen Christus non dixit de Nicodemo, sed de Judæis incredulis), quomodo si dixero vobis cœlestia, de invisibilibus Dei, de unitate Trinitatis, et trinitate in divinis, de emanatione divinarum Personarum ad intra, de immediata visione divinæ essentiæ a Beatis, de hierarchiis, aliisque secretis cœlestibus, de quibus parum habetur in lege Moysis et Prophetis, credetis? quasi dicat: Difficulter aut nequaquam credetis, quum sint incomprehensibiliora et supernaturaliora prædictis terrenis. Necesse est ergo proprium intellectum auctoritati Christi subjicere, et his divinis quæ rationem transcendunt, fidem præbere, præsertim quum Deus per sufficientissima argumenta ostenderit Jesum esse Christum Filium Dei. Propterea dicit Apostolus secunda ad Corinthios:36 In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
Verumtamen, quoniam quædam cœlestia et secreta ad Christum pertinentia, omni fideli sunt agnoscenda, videlicet unitas personæ Dei et humanitatis in Christo, et passio Christi, et amor Dei ad homines; idcirco Christus de his instruit Nicodemum, et sub nomine ejus universam Ecclesiam.
Et nemo ascendit in cœlum empyreum, quod est locus et mansio Beatorum, sicut ecclesia dicitur locus orationis sive orantium (nihilo minus, sicut fideles orare possunt extra materialem ecclesiam, sic Beati Deum clare conspiciunt ubicumque exstiterint), nisi qui descendit de cœlo, non locum mutando, sed humanam naturam assumendo, scilicet Filius hominis, qui est in cœlo. Verba hæc aquilina sicut in stilo simplicia sunt, ita in sensu profundissima ac difficillima. Sed pensemus quando Christus hæc verba protulit: utique ante passionem suam, quando in Jerusalem loquebatur cum Nicodemo. Porro quod nullus hominum electorum introierit regnum cœlorum ante Christi passionem, agnoscimus. Itaque, quod ait, « nemo ascendit in cœlum », verum est pro tempore illo, sumendo verbum « ascendit » sive ut est præteriti temporis, sive præsentis.
Sed tunc quæstio oritur, qualiter verba sequentia verificantur, « nisi Filius hominis ». Ascendere quippe competit Christo ratione humanitatis assumptæ, secundum quam tunc nondum ascendit. Non ergo excepisset se ipsum, si præfato modo sumpsisset hoc verbum, « ascendit ». Quæstio ista dupliciter solvitur. Primo, ut solus Filius hominis ascendisse dicatur, quoniam solus propria potestate et proprio jure ac merito ascendebat; alii vero virtute et merito Christi, cujus passione fuerunt ab originalis peccati reatu soluti. Secundo, ut nomine Christi non solum intelligatur Christi persona, sed et mysticum ejus corpus, puta Ecclesia patrum qui detinebantur in limbo, ceterique electi omnino mundati, de quibus prædixit:37 Iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum; et rursus: Pater, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.38 Juxta hunc sensum ait:39 Ego sum ostium; omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones.
Porro, quod subditur, « Filius hominis, qui est in cœlo », majorem habet difficultatem. Si enim Filius hominis descendit de cœlo, videtur ante incarnationem fuisse in cœlo. Sed Filius hominis non est nisi homo: ergo homo ante incarnationem fuisset in cœlo. Item, si sic est, videtur quod Christus detulit secum corpus de cœlo. Insuper, quando Christus verba hæc protulit, stabat cum Nicodemo in terra: quomodo ergo pro tunc Filius hominis fuit in cœlo ?
Et respondendum, quod Christus hæc dixit, ad insinuandum unitatem personæ utriusque naturæ in ipso. Tanta namque est unio divinæ naturæ atque humanæ in Christo, ut humana Deo, et divina homini vere conveniant. Sed pensandum quid propter quid dicatur. Dicendum ergo, quod Christus seu Filius hominis, fuit ante incarnationem in cœlo, secundum naturam divinam; descendit quoque de cœlo, non corpus secum portando, sed quia eadem est persona Dei hominisque in Christo. In talibus quippe locutionibus, Jesus, seu Christus, vel Filius hominis, semper supponit personam divinam, seu increatam hypostasim, utpote Verbum æternum. Ideo istæ sunt veræ: Jesus est æternus, immensus, omnia implens, omnipotens; Christus est verus Deus, immortalis, altissimus; Deus est passus, occisus, sepultus. Causa veritatis harum atque similium locutionum, est unitas personalis præfata, et suppositio increatæ personæ. Idcirco de puero qui natus est nobis, et filio qui datus est nobis, Isaias prædixit, quod vocaretur Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, etc.40 Unde de puero Jesu exsistente in utero, posito in præsepio, uberaque sugente, verum fuit dicere: Iste puer creavit cœlum et terram, et est ubique per essentiam, præsentiam atque potentiam. Hinc Judas apostolus in sua Canonica:41 Jesus (inquit) populum suum salvans de Ægypto, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
Postquam Christus Nicodemo suæ divinitatis tetigit majestatem, mox eidem de suæ passionis humilitate prædixit. Et sicut Moyses exaltavit, id est, in loco alto suspendit, serpentem æneum, id est factum de ære, in deserto, quod fuit inter Ægyptum et terram promissionis. Ut enim in Numeris describitur, quum tædere cœpisset populum Israel itineris ac laboris, murmurantesque contra Deum ac Moysen dixissent, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo;42 misit Dominus ignitos serpentes in populum. A quibus quum multi fuissent occisi, pluresque læsi, venerunt ad Moysen, veniam deprecantes. Orante itaque Moyse pro illis, Dominus ei præcepit: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo; qui percussus adspexerit eum, vivet. Ita exaltari, id est in cruce levari ac figi, oportet Filium hominis, id est Christum, necessitate conditionata, videlicet, si liberari debet genus humanum, et quia Deus ita præordinavit, atque ut implerentur Scripturæ.
Deinde finalis causa passionis Christi subjungitur. Ut omnis qui credit in eum fide formata, hoc est per caritatem ornata ac operante tempore opportuno. Caritas namque est forma, decor atque perfectio fidei: propterea fides caritati conjuncta, vocatur formata; et si careat caritate, vocatur informis. Non pereat, id est, æternaliter non damnetur, sicut increduli et perversi. Et quia non sufficit non damnari, subjungitur: sed habeat vitam æternam, id est, cœlestem beatitudinem consequatur, et habeat eam nunc in merito et in spe, postmodum in præmio et in re.
Postremo, quomodo serpens ille æneus fuit figura Christi, et cur passio Christi dicatur exaltatio ejus, in sermone dicetur.
Footnotes
-
Judic. vi, 27. ↩
-
1 Joann. iv, 18. ↩
-
Joann. vui, 15. ↩
-
Joann. xx, 1. ↩
-
Osee x, 12. ↩
-
Joel ii, 23. ↩
-
Ps. LXXI, 18. ↩
-
C Joann. xv, 24. ↩
-
II Thess. ii, 9, 10. ↩
-
Apoc. xvi, 14. ↩
-
Exod. vii, 12, 22; viii, 7. ↩
-
Matth. vii, 22, 23. ↩
-
De Eccl. hier. c. II. ↩
-
Ephes. II, 3. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
Joann. IV, 24. ↩
-
Gen. 1, 1. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Gen. vi, 3. ↩
-
1 Cor. vi, 17. ↩
-
1 Joann. v, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 129. ↩
-
1 Cor. xii, 11. ↩
-
Ephes. i, 5, 11. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Osee ii, 14. ↩
-
Job ix, 11. ↩
-
Ps. cXLVII, 18. ↩
-
Ps. cXLVII, 18. ↩
-
Josue IV, 6. ↩
-
1 Cor. XIV, 7. ↩
-
1 Cor. X, 2. ↩
-
Zach. XIII, 1. ↩
-
Ezech. XLVII. ↩
-
Joann. II, 19, 21. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Joann. xiv, 3. ↩
-
Joann. xvii, 24. ↩
-
Joann. x, 7-9. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Judæ 5. ↩
-
Num. XXI, 4-8. ↩
Chapter 36 of 243