Skip to the text

Sermo 5

DE SUPERGLORIOSISSIMÆ TRINITATIS VITA, FELICITATE ET GLORIA PENITUS INFINITA.

BEATUS et solus potens Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest; cui honor et imperium. I Tim. vi, 15, 16.

Sicut Aristoteles ait, desiderabilius ac nobilius est de rebus sublimibus et divinis modicum quid cognoscere, quam multa de inferioribus. Ideo idem asserit se de materialibus rebus determinasse propter separatarum cognitionem substantiarum. Quanto magis desiderabilissimum ac nobilissimum exstat, aliquid de superessentiali, incircumscriptibili et æterna Trinitate cognoscere, atque ad ejus notitiam finaliter referendum est omne studium, omnisque inferiorum notitia? Rursus, quum Dei Filio protestante, hæc sit vita æterna, summa felicitas, consummata beatitudo, clare cognoscere Patrem et Filium (haud dubium quin et Spiritum Sanctum), certum est, quod quanto in vita præsenti ad sinceriorem et affectuosiorem adorandæ et superbenedictissimæ Trinitatis contemplationem pertingimus, eo futuram beatitudinem plenius prælibamus, ad plenam felicitatem amplius propinquamus, ad veram perfectionem propinquius pervenimus.1 Ideo verissime disseruit Augustinus: Nullibi periculosius erratur, nec laboriosius aliquid quæritur, nec quidpiam fructuosius invenitur, quam ubi summæ Trinitatis unitas investigatur. Et rursus:

Qui Trinitatis mysterium vel ex parte et per speculum in ænigmate videt, gaudeat et gratias agat;2 qui vero non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per cæcitatem ad calumniandum.

Sed agnoscendum, quod non in qualicumque superdignissimæ Trinitatis cognitione consistit noster profectus, nostra perfectio et futuræ prælibatio felicitatis, quum multi inanes et scioli de Trinitate scholastice disputent, scribant, et multa cognoscant quæ etiam devotissimos latent viros; sed in cognitione amorosa, formata, sincera, quæ actus est sapientiæ et ex fide progreditur illuminata, consistit perfectio et futuræ beatitudinis dulcis prægustatio quædam. De qua cognitione loquitur Augustinus: Mentis humanæ invalida acies in tam sublime lumen non figitur, nisi per fidei justitiam expurgetur. Et denuo asserit, quod Trinitas adoranda non nisi purissimis mentibus cernitur. Qui ergo ad superaltissimæ Trinitatis contemplationem cupit assurgere et in tam supersplendidissimum lumen oculum cordis defigere, primo satagat emundari, illuminari, roborari, tantæque puritatis effici capax: quia si bestia tetigerit montem, lapidabitur.3

Præterea ad contemplationem hanc cum omni humilitate, reverentia et casto timore est accedendum, et ab immoderata inquisitione cavendum, præsertim quum (ut in themate tactum est) Deus « lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, neque videre potest ». Quod intelligendum est de visione comprehensionis perfectæ, qua quid tam clare et plene cognoscitur sicut ex sua natura cognoscibile exstat. Sic enim a se solo videtur et comprehenditur Deus : nam sua actualitate ac plenitudine infinita, omnium intellectuum creatorum capacitatem in infinitum excedit. Potest quoque intelligi, quod nullus in hac vita potest Deum per speciem videre, vivendo vita sensitiva humana; et item, quod corporalibus oculis videri non valeat. Sed, quamvis Deum comprehendere non valemus, possumus tamen assidue in ejus contemplatione proficere : idcirco quærendus est, ut inventus magis quæratur, clariusque inventus, adhuc avidius requiratur; nec huic inquisitioni in via hujus exsilii terminus imponatur. Propter quod dicit Psalmista : Lætetur cor quærentium Dominum;4 quærite Dominum et confirmamini; quærite faciem ejus semper.

Insuper ad habendam superpræstantissimæ Trinitatis aliqualem ac fidelem cognitionem, primo de emanatione unius personæ ab alia aliquid est tangendum. Quocirca sciendum, quod quum Deus sit ens primum, simplicissimum, infinitum, perfectum, naturaliter bonum, ipse est una actualissima vita et supersapientissima mens, atque purissimus, invariabilis, incircumscriptibilis spiritus. Hinc Dei fecunditas, exuberantia, munificentia est omnifarie infinita. Emanatio quoque illa ad intra quæ in Deo est, non nisi simplicissima, immaterialissima, incommutabilis, intellectualis et æterna consistit : talis est ergo generatio Filii Dei, atque processio Spiritus Sancti.

Itaque Deus Pater se ipsum æternaliter ac plenissime intuendo et intelligendo, hoc quoque in se et de se cognoscit, intelligit, concipit, hoc intra se profert, producit et gignit. Sicque Pater æternus se per intellectum cernendo, sui ipsius conceptum in se parit, et verbum unum internum, mentale, non sonans ac transiens, non vocale et accidens, sed supersubstantiale et immanens, de se profert, et intra se loquitur. Cujus verbi expressio est generatio Filii Dei. Hoc etenim Verbum æternum, quum secundum rationem similitudinis a Patre per intellectum emanet, et de substantia Patris immediate, non per actum intermedium a substantia realiter distinctum, nascatur, propriissime ac verissime Filius Dei Patris appellatur. Et quoniam Pater uno simplicissimo intelligendi actu se ipsum et omnia perfecte intelligit, ideo una prolatione immanente verbum producit, quod est sui perfecta imago, et omnium creaturarum exemplar, ars, species et ratio. Nec aliquid minus potest esse, relucere ac repræsentari in Verbo isto, quam est in Patre æterno : ideo tota Patris essentia continetur in eo. Nec dubium quin eadem numero, quum divina essentia nequeat multiplicari, nec esse valeant plures dii. Hoc itaque Verbum æternum, est mentis paternæ verbum internum, intelligibilis dictio, et sapientiæ ejus plena expressio, splendor gloriæ, character paternæ substantiæ, imago bonitatis paternæ, candor lucis æternæ, speculum superclarissimum et perfectum majestatis incomprehensibilis genitoris.56 Hunc Unigenitum superpulcherrimum, supersapientissimum, superbonum ac supersimillimum sibi, diligit Deus Pater amore superardentissimo, prorsus gratuito et immenso; æternaliter quoque et incessabiliter adspicit eum cum delectatione vere et intensive interminata, et complacentiam habet in eo omnino superdulcissimam et immensam. Sed et Filius Patrem invariabiliter intuetur, comprehensive intelligit, superferventissime infiniteque diligit, superdeliciosissimam complacentiam et immensam prorsus lætitiam habens in suo supercarissimo Patre.

Præterea Pater et Filius sibi tam interminabiliter complacentes, se invicem volendo ac diligendo, simul producunt et spirant unum subsistentem, superessentialem, perfectum et infinitum amorem, qui est Spiritus Sanctus, a Patre et Filio tanquam ab uno fonte æterno, ab uno fontali principio et ab uno spiratore procedens, quoniam Pater et Filius per id et in eo et in quantum producunt Spiritum Sanctum non distinguuntur, sed unum sunt, utpote unius substantiæ et voluntatis, quæ in ambobus numero una est : quemadmodum etiam Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt unus universorum creator, unus fons, unum principium, quia in eo quo creant non distinguuntur. Hic Spiritus Sanctus Patri et Filio consubstantialis, coæternus, coæqualis verissime et supercertissime creditur; estque amor iste amborum spiritus, pax serenissima, tranquillitas infinita, communio plena, sempiterna atque communis lætitia, suavissimum osculum, inseparabilis nexus, dulcissimusque complexus Patris ac Filii.

Denique, quum causæ amandi seu rationes amoris sint bonitas, cognitio, propinquitas, similitudo, beneficentia, communio, constat quod inter has superbenedictas, supervenerabiles, adorandas personas est dilectio mutua omnino perfecta, superardentissima et immensa, quum omnes prætactæ amandi rationes ibi superexcellentissime et superplenissime æternaliterque consistant. Quælibet namque persona infinitæ est bonitatis, sapientiæ, pulchritudinis, perfectionis; et unaquæque comprehensive et superclarissime cognoscit et aliam inspicit. Filius quoque a Patre immediate procedit, et infinitum bonum ab eo suscepit, estque Patri simillimus; Spiritus Sanctus etiam a Patre et Filio immediate spiratur, et infinitum bonum ab ipsis suscepisse se intuetur. Pater vero se totum Filio, Pater item et Filius se plene communicant Spiritui Sancto. Quanto autem inter aliquos est major dilectio, tanto jucundior est eorum mutua intuitio, unio, complexus, usus sive fruitio : ideo unaquæque divina persona cum infinita jucunditate inspicit, amplectitur comprehenditque aliam, et se invicem superdeliciosissime perfruuntur.

Denique, si beneplacitum est Domino in populo suo;7 si Seraphim calidissime, acutissime, penetrantissime, ferventissime et superferventissime, juxta Dionysium, diligunt Deum; si deliciæ Dei sunt esse cum filiis hominum;8 si gaudium Domini est fortitudo nostra : quam beneplacitum est Patri æterno in unigenito Filio suo, et econverso? Quam incomprehensibiliter unaquæque persona complacet alteri? Quam superdeliciosissime simul sunt, imo in se invicem inseparabiliter, inconfusibiliter circumcessibiliterque consistunt? Quam superæstuantissime, supercalidissime, superacutissime, superferventissime se invicem æternaliter et nobis prorsus incomprehensibiliter diligunt dilectione utique superjucunda, et omni creaturæ quoad suam plenitudinem inexperta? Ecce hæc est vita, beatitudo et gloria Domini Dei nostri, ita contemplari, diligere, communicare, producere, delectari et taliter se habere.

Tantam igitur supersublimis et superomnipotentis Trinitatis beatitudinem, excellentiam, perfectionem ac mutuam intuitionem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, communicationem, emanationem et consistentiam devotissime contemplemur, dulciter intueamur, cum omni gratulatione et delectatione ingenti uberrime revolvamus et attendamus. Si enim Dominum Deum nostrum vere ex corde super universa diligimus, debemus utique tam infinitæ suæ felicitati et gloriæ præcordialiter congaudere. Sed ad hanc contemplationem, amorem et congratulationem conemur nos exhibere idoneos, virtuose, fructuose, pure et digne vocatione hac conversando, totoque corde Deo jugiter adhærendo.

Footnotes

  1. Joann. xvii, 3. ↩

  2. I Cor. xiii, 9, 12. ↩

  3. Hebr. xii, 20. ↩

  4. Ps. civ, 3, 4. ↩

  5. Sap. vii, 26. ↩

  6. Hebr. 1, 3. ↩

  7. Ps. CXLIX, 4. ↩

  8. De Cœlest. hier. c. vii. Prov. viii, 31. II Esdr. vii, 10. ↩

Chapter 40 of 243