Enarratio in epistolam
VIDI OSTIUM APERTUM. Apoc. IV, 1-10.
QUONIAM hodie in Ecclesia, summæ et supergloriosissimæ Trinitatis solennitas agitur, recte lectio ista ex Apocalypsi sumpta, loco epistolæ legitur, quia in ea adorandæ Trinitatis mysterium tangitur. Ait ergo Joannes apostolus : Vidi, visione imaginaria et intellectuali, quales communiter fuerunt propheticæ visiones. Hæc ergo visio imaginaria fuit, quia per corporalium rerum imaginarias ac materiales formas seu species, in interiori sensu angelico ministerio formatas, fiebat. Fuit et intellectualis, quia per illuminationem angelicam intellexit Joannes quid illæ similitudines designarent : alias non fuisset propheta, quia ut in Daniele scribitur, Intelligentia est opus, id est principale, in visione.1 Itaque vidi ostium apertum in cœlo. Per ostium expositores communiter intelligunt Christum, qui ait :2 Ego sum ostium ovium; per me si quis introierit, salvabitur. Quod apertum asseritur, quoniam Christus notitiam sui aperuit mundo, et suo ore aperto docuit per se ipsum homines. In passione quoque unus militum lancea latus ejus aperuit.3 Insuper, Christus omnibus ad se venientibus gremium offert clementiæ, et misericordiæ suæ aperit januam, secundum quod ait :4 Venite ad me, omnes qui laboratis; et rursus, Eum qui venit ad me, non ejiciam foras.5 Hoc ostium apertum est in cœlo, id est in militanti Ecclesia, quam Christus in Evangelio frequenter regnum cœlorum appellat, dicendo : Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti;6 et item, Simile est regnum cœlorum decem virginibus, quarum quinque stultæ fuerunt.7
Aliqui vero dicunt, quod Joannes in isto loco describit majestatem Dei. Et primo describit majestatem ipsius quantum ad eminentiam throni seu loci quo residet. Sicque per verba hæc, « vidi ostium apertum », datur intelligi, quod Joanni in visione imaginaria apparebat quod janua quædam aperiretur in cœlo, ut sibi omnipotentis Dei ostenderetur majestas sub corporalium similitudinibus rerum, atque ad innuendum quod desuper sibi revelaretur status militantis Ecclesiæ. Juxta quem modum in Ezechiele habetur :8 Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei. Et in eodem capitulo describitur thronus supra firmamentum, et super similitudinem throni similitudo quasi adspectus hominis desuper.9 Per quod Deus altissimus omnibus præsidens designatur, sicut ibidem plenius scripsi.
Et vox prima quam audivi, tanquam tubæ loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri cito post hæc. Per vocem istam tubalem, quæ prima fuit in visione hac, quidam intelligunt vetus Testamentum seu doctrinam propheticam, quam per illuminationem supernam audivit interiori auditu Joannes, quæ admonuit eum ascendere huc, id est ad Christum spiritualemque intellectum. Hæc autem expositio nimis spiritualis videtur, præsertim quia in die Pentecostes, veniente super Apostolos Spiritu Sancto, infusa fuit Joanni excellens notitia legis ac Prophetarum.10 Alii ergo per vocem istam intelligunt inspirationem divinam. Sed quoniam Deus ista non docuit Joannem immediate per se ipsum, imo nec immediate per Christum, sed per angelum in Christi persona apparentem (quemadmodum in Apocalypsi ait Joannes :11 Vidi quasi similem filio hominis; et iterum, Ego Jesus misi angelum meum testificari hæc in Ecclesia), hinc potius arbitror, quod per vocem hanc intelligenda sit angelica allocutio, seu ipsemet angelus Joannem interius alloquens.12 Cujus vox quasi vox tubæ vocatur, ad insinuandum virtutem et efficaciam angelicæ allocutionis. De hac voce dixit Joannes in eodem Apocalypsis libro, Conversus sum ut viderem vocem quæ loquebatur mecum :13 intelligendo per vocem, vocis prolatorem. Denique divino Dionysio contestante, propheticæ revelationes per angelos factæ sunt.
Itaque ait : « vox prima » : quasi dicat, Eadem quam jam ante audivi. Nam quod præcessit, primum vocamus. Verumtamen Berengandus per primam vocem intelligit Joannem Baptistam, qui loquitur de se ipso : Ego vox clamantis in deserto. « Ascende huc », id est, ad contemplationem te erige : de spirituali quippe ascensu, non de corporali, hoc dictum est. « Et ostendam tibi quæ oportet fieri cito post hæc », id est statum, processum ac tribulationes militantis Ecclesiæ, quæ ex hoc tempore usque ad finem mundi decurrent.
Et statim fui in spiritu, id est alienatus ab exteriorum sensuum usu et actu, atque in ecstasi mentis, per diligentissimam considerationem eorum quæ mihi ostendebantur.1415 Et ecce sedes posita erat in cœlo. Si per cœlum intelligamus militantem Ecclesiam, sedes in ea posita, est congregatio quævis devota, seu corda fidelium Dei amore succensa, in quibus Deus regnat, residet et quiescit, dicente Apostolo : Templum Dei sanctum est, quod estis vos.16 Nam anima justi, sedes est sapientiæ. Unde Scriptura fatetur, Justitia et judicium præparatio sedis tuæ :17 quia videlicet per justitiæ exsecutionem et judicii discretionem, disponitur anima ut Deus residere dignetur in ea. Si vero per cœlum intelligatur patria Beatorum, seu triumphans Ecclesia, per sedem in ea positam intelliguntur angelicæ potestates, omnesque mentes Deo beatifice perfruentes, quibus Deus sublimiter præsidens, interius cuncta disponit. Rursus, per sedem hanc, auctoritas et potestas Dei Ecclesiam gubernantis exprimitur. Deus etenim nullibi verius quam in se ipso esse et quiescere perhibetur. Postremo, quia et ipsa Ecclesia sedes est Dei, sedes in cœlo est posita, quia Ecclesia militans, quamvis adhuc in carne versetur, mente tamen cœlum inhabitat, dicente Apostolo : Nostra conversatio in cœlis est.18
De Cœlest. hier. c. 14 et 15.
Et supra sedem sedens, scilicet Deus unus et trinus omnibus dominans, de quo fertur in Psalmo : Dominus in cœlo sedes ejus ; et, Dominus sedet super sedem sanctam suam.19 Porro immensus et incircumscriptibilis Deus, in divinitatis natura nequaquam corporaliter sedet nec clauditur loco, sed illocalis, intemporalis immaterialisque invariabiliter permanet. Sed quoniam visio ista imaginaria fuit, Deus in forma visibili, situaliter residenti, monstrabatur Joanni. Juxta quem modum loquitur Isaias :20 Vidi (inquiens) Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Daniel quoque propheta :21 Adspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit, utpote Pater æternus. Sicque in imaginaria visione apparebat Joanni similitudo sedis corporalis, in qua Deus residens videbatur. Quidam autem per sedentem, specialiter intelligunt Christum, Deum et hominem, de quo scriptum est : Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei.22
Et qui sedebat, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardii. Per adspectum jaspidis et sardii, color eorum exprimitur. Jaspis autem viridis est coloris : qui color visum oblectat atque confortat. Sardius vero rubeum habet colorem. Hinc Berengandus et Haymo, per jaspidis viriditatem intelligunt Christi divinitatem, quæ interiorem visum summe oblectat, dulcissime reficit, insuperabiliter roborat; per sardii vero rubedinem, intelligunt ejus humanitatem pro nobis sanguine sacro perfusam, secundum illud Isaiæ :23 Quare rubrum est indumentum tuum? Insuper, quoniam jaspis apparentiam aquæ habet, sardius vero ignis, hinc Christus omnium judex, secundum Bedam, per hæc designatur :24 quia jam judicium per aquam exercuit, diluvio mundum submergens, aliud in fine sæculi per ignem exercebit. Albertus Magnus, per jaspidis virorem intelligit immarcescibilem felicitatis coronam, quam Christus præstat electis; per sardii ruborem, æterni ignis incendium, quod reprobis irrogat. Alii, qui per sedentem intelligunt Deum unum ac trinum, dicunt quod imaginariæ illæ visiones propheticæ fiunt secundum congruentiam ad id quod per imagines designatur ac revelatur. Deus autem in visione ista apparuit ut militantis Ecclesiæ gubernator, ad quam se habet ut pius consolator et ut caritatis inflammator : quorum primum designat viriditas jaspidis ; secundum, sardii rubor.
Præterea in visione Ezechielis, Deus sedens in throno, visus est in similitudine electri velut adspectus ignis.25 Et ibi per splendorem electri, quod aurei igneique coloris est, Dei providentia ac sapientia designatur. Hinc quoque hoc loco per sardii igniformem ruborem, divina sapientia; per jaspidis autem virorem, pulchritudo, dignitas et incommutabilitas divinæ naturæ, quæ æternaliter ejusdem vigoris est, vel decor assumptæ humanitatis Christi, quæ in resurrectione refloruit, intelligi potest.
Et iris erat in circuitu sedis. In Genesi legitur Deus dixisse ad Noe : Arcum meum ponam in nubibus cœli, et erit signum fœderis inter me et terram.26 Itaque per arcum seu iridem, clementia fœdusque amicitiæ Dei ad Ecclesiam insinuatur : sic enim dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret ei et pro eo.27 Itaque « iris erat in circuitu sedis », id est Ecclesiæ, quoniam misericordia Dei et pactum amicitiæ ejus circumdat, tuetur ac munit Ecclesiam. Unde Christus promisit Ecclesiæ : Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Similis visioni smaragdinæ. Smaragdus est lapis majoris ac clarioris viriditatis quam jaspis. Est equidem nimiæ atque gratissimæ viriditatis, in tantum ut intuentium animos in admirationem convertat. Quod ergo iris, in qua tripartitus color apparet, visioni seu colori smaragdi assimilatur, designat quod caritas, misericordia et gratia Dei ad Ecclesiam, sit electis valde miranda, summe accepta, clarissime cognita, consolatoria et confortativa eorum. Rursus, per iridem designatur quod Deus omnibus elementis, eorumque impressionibus ac alterationibus dominetur.
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super thronos, id est supra viginti quatuor sedilia ista, erant viginti quatuor seniores sedentes. Quidam per viginti quatuor sedilia, intelligunt viginti quatuor libros veteris Testamenti; et per totidem seniores, intelligunt patres legis antiquæ, qui in præfatorum librorum lectione ac meditatione, quasi in sedibus, a curis atque laboribus sæculi quiescebant. Alii per seniores viginti quatuor, intelligunt sanctos patres novi ac veteris Testamenti, propter duodecim Apostolos ac duodecim Patriarchas, quibus omnibus judiciaria potestas aliquo modo communicatur. Aliqui vero per viginti quatuor sedes, intelligunt universas evangelicæ legis cathedrales ecclesias, et per totidem seniores, earum episcopos : et hoc, propter concordantiam novi Testamenti cum veteri, in quo, sicut primo Paralipomenon legitur, sanctus rex
David cultum cupiens augere divinum, constituit viginti quatuor sacerdotes, successive in templo suis hebdomadibus ministrantes. Sed quia ii viginti quatuor sacerdotes instituti a David, non fuerunt pontifices, imo subjecti uni suo pontifici: videtur quod per eos congruentius designetur universitas sacerdotum evangelicæ legis; per sedes autem, eorum potestas, virtus et gratia, ac merita eis collata, in quibus velut in sedibus spiritualiter conquiescunt. Dicuntur demum ista sedilia et eorum sessores esse in circuitu sedis, id est Ecclesiæ, quoniam sacerdotum et prælatorum est alios ab hoste antiquo tueri, illosque roborare ac custodire. Unde in ultima Ezechielis visione, templum, quo designatur Ecclesia, legitur triplici muro circumdatum.28 Per quod triplex Ecclesiæ significatur custodia: nam custoditur a Christo, ab angelis sanctis, et a prælatis.
Circumamicti stolis albis, id est puritate et honestate undique adornati, et virtutibus decorati. Unde in Apocalypsi loquitur Christus: Qui vicerit, vestietur vestimentis albis.29 De iis albis stolis ait Ecclesia per Isaiam: Gaudens gaudebo in Domino, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.30 Et in capitibus eorum coronæ aureæ. Per quod designatur quod sunt aliorum rectores, et æterna felicitate coronandi a Deo, juxta illud in Psalmo: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.31 Denique in Scripturis, per caput mens, per aurum sapientia exprimi solet. Aureas ergo habent in capitibus suis coronas, quoniam mentes eorum dono sapientiæ decorantur.
Et de throno, id est de militanti Ecclesia, quæ sedes est Dei, procedebant fulgura, id est miracula: quæ instar fulguris divina virtute velociter fiunt, clare illuminant ac perterrent videntes, juxta illud Psalmi, Timebunt, qui habitant terminos, a signis tuis.32 Et in Evangelio sæpius scriptum est, quemadmodum turbæ visis Christi miraculis timuerunt. Fulgura quoque sunt comminationes divini judicii atque pœnarum inferni. Et voces, id est prædicatio mediocris ac simplex: quemadmodum ad Corinthios ait Apostolus, Tanquam parvulis in Christo lac dedi, non solidum cibum.33 Unicuique enim proponendum est verbum Dei prout capere potest. Et tonitrua, id est prædicatio sublimis et magna: secundum illud Apostoli, Sapientiam loquimur inter perfectos.34 Unde Christus in Evangelio quosdam Apostolorum filios appellavit tonitrui.35 Et in libro Job habetur: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum Dei;36 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Tonitrua sunt verba Joannis: In principio erat Verbum;37 et Verbum caro factum est. Et quod loquitur Paulus: Audivi arcana verba quæ non licet homini loqui.38
Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid autem per lampades designetur, subjungitur: qui sunt septem spiritus Dei, id est septem dona Spiritus Sancti, quibus mens velut lampadibus illustratur ac inflammatur. Hæ lampades sunt ante thronum, hoc est in conspectu Ecclesiæ, imo in corde fidelium. Vel septem spiritus Dei, intelligendi sunt omnes angeli sancti, quorum ministerio corda illuminantur et accenduntur fidelium.39 Unde in Apocalypsi habetur: septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Septenario quippe universitas designatur, quoniam septem diebus omne tempus evolvitur. Hinc in libro Tobiæ legitur: Dixit Raphael angelus, Ego sum Raphael, unus ex septem qui adstamus ante Deum.40
Et in conspectu sedis, hoc est Ecclesiæ militantis, in qua per gratiam residet Deus, est tanquam mare vitreum, id est Baptismatis unda et sacramentum: in quo submergitur acies vitiorum, sicut in mari Rubro mersus fuit exercitus Ægyptiorum. Quod sacramentum instar vitri pellucidum est, animasque clarificat; per quod, tanquam per vitrum, splendor Solis justitiæ mentem subintrat. Simile crystallo ratione sui effectus, quia ab omni culpa et pœna absolvit, virtutum et donorum decorem inducit, ita ut evolet qui ipsum suscepit, nisi de novo peccet. Rursus crystallo, quod ex nimia congelatione non fluit neque resolvitur, assimilatur Baptismus ob sui effectus soliditatem. Nam indelebilem characterem imprimit: idcirco nec iteratur. — Quidam per mare vitreum intelligunt Pœnitentiæ sacramentum, in quo esse debet fons lacrimarum.
Et in medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc, ut asserit Berengandus, secundum historiam stare non potest: neque enim tam parvus numerus ambitum sedis et medietatem ejus potuit obtinere. Sed spiritualiter intelligenda sunt hæc. Quatuor ergo animalia, non solum quatuor Evangelistas, sed et universos doctores Ecclesiæ signant. Et huic assertioni etiam Beda et Albertus concordant. Ait equidem Beda, per quatuor animalia, in hoc libro, non semper quatuor Evangelistas intelligi, sed quandoque Ecclesias. Atque, ut dicit Albertus, per quatuor animalia, omnes prædicatores, et præcipue quatuor Evangelistæ, signati sunt. Dicuntur autem prædicatores quatuor animalia, quia de quatuor Evangeliis eorum prædicatio sumitur. — Itaque sensus est: « Et in medio sedis », puta Ecclesiæ, id est inter fideles, « et in circuitu sedis », id est in gyro eorum, ad protegendum et custodiendum fideles, sunt « quatuor animalia », id est universi doctores et prædicatores, quorum est populum Dei ab adversariis suæ salutis protegere: qui pleni sunt « oculis ante et retro », id est Scripturarum doctrinis, et considerationibus pertinentium ad salutem, ac undique circumspecti, quia tam præterita quam futura attendunt.
Verumtamen, quoniam teste B. Gregorio super Ezechielem, et secundum plurimorum doctorum consonam assertionem, per quatuor animalia quatuor Evangelistæ signantur; dicendum, quod ipsi suis prædicationibus et doctrinis seu evangelicis libris usque ad præsens Ecclesiam muniunt, custodiunt ac defendunt. Sicque spiritualiter ambiunt eam.
Sed huic expositioni difficultatem facit quod subditur: Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. Qui enim animalia ista Evangelistas interpretantur, per faciem hominis Matthæum accipiunt, qui primus est in ordine Evangelistarum, et primus Evangelium scripsit, secundum Hieronymum. Quum ergo hoc loco animal habens faciem quasi hominis, tertio loco ponatur, non videtur per ipsum significari Matthæus.
Ista objectio, quam aliqui ponderant, non videtur mihi alicujus momenti. Primo, quoniam contestantibus Hieronymo, Gregorio, et aliis multis sanctis doctoribus, quemadmodum apud Ezechielem, ita et hoc loco per hæc quatuor animalia quatuor designantur Evangelistæ.41 Ezechiel autem faciem hominis ponit primo loco, et ibi per eam significatur Matthæus; similiter hic. Nec obstat variatio ordinis: quia diversis respectibus idem alicui præponitur atque postponitur. Hinc, ut Haymo ait, Ezechiel primo ponit hominem, secundo leonem, tertio vitulum, quarto aquilam, servans historiæ ordinem: quoniam primo, natus est Christus ut homo; secundo, prædicans vocem emisit terribilem quasi leo; tertio, in passione oblatus est tanquam vitulus; postremo, ascendit in cœlum ut aquila. Porro Joannes primo ponit leonem, quia jam Christus surrexit a mortuis, cujus resurrectioni fides præsertim innititur: idcirco Joannes tanquam testis resurrectionis, primo ponit leonem.
Quamvis interea prætacta expositio S. Gregorii, qua per hominem Matthæus, per vitulum Lucas accipitur, etc., sit communis et bona; aliqui tamen Sanctorum aliam habuerunt considerationem. Nam, sicut hic recitat Beda, B. Augustinus per leonem intellexit Matthæum, quoniam regiam Christi prosapiam in exordio evangelii sui descripsit; per vitulum vero Lucam, quia sacerdotalem Christi describit originem, secundum Hilarium; per hominem Marcum, quoniam his omissis, humanos Christi describit actus; per aquilam vero omnes Joannem intelligunt, propter sublimitatem sententiarum evangelii ejus. Insuper, ut recitat Berengandus, quidam per leonem, ut dictum est, Matthæum; per vitulum vero, Marcum, propter eloquii simplicitatem; per hominem intellexerunt Lucam, quia humanam Christi generationem est plenius prosecutus: videlicet, qualiter angelo nuntiante conceptus sit, quomodo natus et in præsepio collocatus, circumcisus et in templo oblatus sit.
Aliqui demum per quatuor animalia ista, quatuor patriarchales Ecclesias volunt intelligi: primam, videlicet Jerosolymitanam, per leonem, propter constantiam Apostolorum et aliorum qui in ea fuerunt; secundam, utpote Antiochenam, per vitulum, propter obedientiam qua primi illius Ecclesiæ filii parati fuerunt obedire Apostolis; tertiam, scilicet Alexandrinam, per hominem, quia in ea a principio fuerunt doctissimi viri; quartam, hoc est Constantinopolitanam, per aquilam, quia in ea fuerunt viri sublimiter contemplativi. Sed hoc Jerosolymitanæ Ecclesiæ multo præclarius competit, quia in ea fuerunt Apostoli et primi discipuli Christi, qui in contemplationis gratia omnibus præfulserunt.
Hinc, per quatuor animalia, quatuor Evangelistas arbitror designatos, quanquam per ea etiam Christus ejusque membra, viri scilicet christiani, queant intelligi. Fuit enim Christus homo in nativitate et conversatione, vitulus in obeditione ac passione, leo in prædicatione ac resurrectione, aquila in contemplatione et ascensione. Sic et quilibet Christifidelis, homo est rationem sequendo; vitulus, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo; leo, a peccatis surgendo et hostibus suæ salutis victorialiter reluctando; aquila, divinorum contemplationibus insistendo, orationi, devotioni et laudibus Dei vacando.
Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas. Alæ Sanctorum sunt virtutes, quibus ad superna se erigunt. Quoniam ergo senarius numerus est perfectus, et per ipsum frequenter perfectio designatur, ideo quodlibet animal sex alas habere describitur: quoniam in cujuslibet Evangelistæ libro omnium virtutum docetur perfectio, et novæ legis doctrina perfectionaliter continetur. Insuper, sex alæ Sanctorum sunt lex naturalis, lex Moysis, doctrina prophetica, lex evangelica, apostolica documenta, et catholicorum Patrum doctrina. His alis homines virtuosi per contemplationem et amorem ascendunt, atque ad proximorum ædificationem descendunt. Volant quoque ad dexteram, gratias agendo seque humiliter habendo in prosperis; et ad sinistram, per patientiam in adversis. Præterea, sicut in Isaia habetur, Seraphim quæ Isaiæ apparuerunt, sex alas habebant.42 Hinc et animalia ista sex alis alata fuerunt, quoniam per Evangelistarum doctrinam ad angelicam perfectionem beatitudinemque pertingitur. Iterum, per sex alas, sex species contemplationis (secundum quod quidam eas assignant) intelligi possunt. — Quæritur, cur hoc loco animalia sancta sex alas habere scribantur, quum apud Ezechielem quatuor pennas habere dicantur.43 Ad quod respondere reor difficile, nisi forte quis dicat mysterium animalium horum evidentius atque sublimius revelatum esse Joanni quam Ezechieli.
Et in circuitu, id est per totum corpus suum (sicut et Ezechiel habet):44 unde alia habet translatio, Ante et retro; et intus plena sunt oculis, id est sapientialibus et prudentialibus considerationibus, discretionibus atque scientiis vere salubribus, ubique et in universis habendo se circumspecte.
Et requiem non habebant. Sancti enim in vita hac corporalem repausationem non amant, sed exercitiis virtuosis semper insistunt, bonis laboribus variisque tribulationibus exercentur. Potissimum vero laudibus Dei invigilant, sicut ait Propheta : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.45 Ideo subditur : die ac nocte, id est congruis horis dierum ac noctium, clamantia magno cordis amore magis quam oris sonatione :46 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat ante omnia ab æterno, et qui est invariabiliter in ipso æternitatis instanti, et qui venturus est, id est, æternaliter erit, et in judicio apparebit. Huic cantico consonat illud Isaiæ : Clambant alter ad alterum :47 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum. Itaque Ecclesia militans triumphanti se conformat Ecclesiæ in laudibus Dei, tanquam ventura ad illam, et Deum cum illa sine fine feliciter laudatura. Porro, in eo quod ter « Sanctus » profertur, supersanctissimæ Trinitatis mysterium commendatur; unitas vero divinitatis, per hoc quod singulariter subditur, « Dominus Deus omnipotens ». Denique Deus gloriosus ac adorandus, est essentialiter sanctus, et sanctitas omnifarie infinita, quum ipse sit bonitas pura, veritas increata, puritas interminata, ensque absolute perfectum; in quem culpa cadere nequit, quoniam sibi ipsi est finis, et a nullo dependet. Et quo sanctior est, eo plus peccati turpitudinem detestatur ac odit.
Et quum darent illa quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, id est, quatuor Evangelistis evangelicam legem per totum mundum disseminantibus per scripta sua, et partim per propria verba (quod faciendo exhibuerunt Deo gloriam et honorem et benedictionem seu laudem); procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, id est, universi sacerdotes, prædicatores ac Patres novi Testamenti Deo se humiliter prostraverunt, et adorabant Viventem in sæcula sæculorum, id est Deum verum ac sempiternum, qui in se ipso intellectualiter ac superbeatissime vivit; estque vivens, et simplicissima, purissima ac nobilissima vita, quum sit ipsa veritas et sapientia; et in eo sunt idem vivere et intelligere atque diligere. Unde vita superdignissimi Dei, est suæ æternæ veritatis superdeliciosissima contemplatio, et suæ infinitæ bonitatis sempiterna, ardentissima et superdulcissima dilectio.
Footnotes
-
Dan. x, 1. ↩
-
Joann. x, 9. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Matth. xi, 28. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
Matth. xxv, 1, 2. ↩
-
Ezech. 1, 1. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Act. 11, 1-4. ↩
-
Apoc. 1, 13. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 1, 12. ↩
-
Joann. 1, 23. ↩
-
Berengaudus ↩
-
1 Cor. 11, 17. ↩
-
Ps. 153, 15. ↩
-
Philipp. 3, 20. ↩
-
Ps. 146, 9. ↩
-
Is. 1, 1. ↩
-
Dan. 11, 9. ↩
-
Marc. 11, 19. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Is. lxiii, 2. ↩
-
Ezech. 1, 26, 27. ↩
-
Gen. ix, 13. ↩
-
Joann. iii, 16. ↩
-
Ezech. xl, 5. ↩
-
Apoc. iii, 5. ↩
-
Is. lxi, 10. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
-
Ps. lxiv, 9. ↩
-
I Cor. iii, 1, 2. ↩
-
I Cor. ii, 6. ↩
-
Marc. iii, 17. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Joann. i, 1, 14. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
Apoc. i, 4. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
Ezech. 1, 10. ↩
-
Is. vi, 2. ↩
-
Ezech. 1, 6. ↩
-
Ibid. 18; x, 12. ↩
-
Ps. xxxiii, 2. ↩
-
* dicentia ↩
-
Is. vi, 3. ↩
Chapter 34 of 243