Sermo 2
DE INFINITA FELICITATE ET GLORIA SUPERDIGNISSIMÆ TRINITATIS, ET DE FIDELI AC HUMILI CONTEMPLATIONE IPSIUS.
OMNIPOTENS Dominus stabilis est in gloria sua. Eccli. XLII, 17.
Summus et adorandus Deus, non frustra, sed ad sui ipsius claram ac beatificam contemplationem nos condidit, sicut Filius Dei loquitur Patri æterno: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum. Et Propheta alloquens Deum:1 Memorare (inquit) quæ mea substantia:2 numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?34 Imo Deus, cujus sapientiæ non est numerus, nil inaniter aut fortuito egit, sed propter certum finem cuncta creavit, quemadmodum in Job habetur: Universorum finem ipse considerat. Finis ergo nostræ creationis, hæc est beatitudo ad quam conditi sumus, clare et fruitive intueri vitam, felicitatem et gloriam Domini Dei nostri. Et quamvis non solum Christiani, sed et Judæi ac Sarraceni fatentur et sciunt esse unum solum summum et verum Deum, omnium creatorem; soli tamen Christiani fide cognoscunt fideliterque fatentur, hunc Deum non tantum esse in essentia unum ac simplicem, sed in personis etiam trinum. Quum ergo beatitudo nostra completa, quam certissime credimus electis dandam in patria, sit supergloriosæ Trinitatis intuitio clara, tanto in hac vita perfectiores consistimus, quanto plus ad illam beatitudinem modo appropinquamus. Ergo et perfectio nostra in hac vita præsenti consistit in hoc, ut superdignissimam Trinitatem nunc, quantum huic statui est possibile, sinceriter, amorose atque stabiliter contemplemur. Expedit ergo et prorsus utilissimum est jam scire, prout in vita hac sciri potest, quæ sit vita, beatitudo et gloria Domini Dei nostri, qui est unus ac trinus, seu superfelicissimæ Trinitatis. Verum, quoniam ista, ut frequenter testatus sum, pro communi et simplici populo conscribuntur, idcirco de ista materia nunc non nisi plane et simpliciter, et velut superficialiter loquar.
Id ergo in primis sciendum, quod quum Deus sit ens in se ipso infinite perfectum, nulla indiget creatura, sed sibi in se et per se omnino sufficiens est. Ideo ait Psalmista: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.5 In libro Job quoque asseritur: Si peccaveris, quid Deo nocebis? Porro si bene egeris, quid donabis ei?6 Hinc beatitudo, sanctitas et perfectio Dei, est se ipsum clarissime æternaliterque inspicere, atque se ipsum ardentissime incessabiliterque diligere. Et hoc etiam philosophi cognoverunt. Sed quoniam Deus est trinus secundum inviolabilem christianæ sapientiæ veritatem, beatitudo, vita et gloria summæ et supersanctissimæ Trinitatis, est quod unaquæque divina et increata persona non solum se ipsam, sed et aliam quamlibet clarissime inspicit infiniteque diligit. Itaque Pater æternus intuetur unigenitum Filium suum cum infinita claritate et jucunditate, et diligit eum superardentissimo ac infinito amore; habet etiam Pater superdulcissimam complacentiam in unigenito Filio suo, imo complacentiam penitus infinitam. Sed et Filius Patris æterni, tam clare et hilariter inspicit, atque tam fervide diligit Patrem, ut Pater ipsum; infinitæ quoque suavitatis complacentiam habet in Patre. Denique Pater et Filius non minus diligunt Spiritum Sanctum quam se ipsos, complacentiamque immensam habent in ipso, quemadmodum in se invicem et in semetipsis: ideo Pater et Filius cum infinito gaudio intuentur et superferventissime diligunt Spiritum Sanctum, ac deliciosissimam complacentiam habent in ipso. Nec dubium quin Spiritus Sanctus clarissime intueatur, jucundissime ac superardentissime diligat Patrem et Filium, infinitam etiam complacentiam habeat in eisdem.
Itaque, hanc superaltissimæ Trinitatis mutuam et æternam, clarissimam, ferventissimam et superdelectabilissimam intuitionem, dilectionem et complacentiam, fideliter, sincere, affectuose ac fixe, quantum jam fieri potest, contemplari, est futuræ felicitatis inchoatio, prælibatio seu prægustatio quædam, atque perfectio vitæ præsentis. Præterea, istud etiam ab idiotis et simplicibus dulciter, affectuose et humiliter potest jam contemplari: sic tamen, ut super omnia sensibilia ac materialia ac circumscriptibilia seu finita se elevent; et sicut Deum in essentia unum apprehendunt tanquam ens simplex, purum, perfectum, immateriale et infinitum, vel, ut paucioribus verbis utar, tanquam ens infinite perfectum, sic quamlibet divinam apprehendant personam tanquam ens vere simpliciter perfectum et infinitum.
Quo cognito, considerandum est, quod quanto rationalis creatura Deum sincerius per donum sapientiæ contemplatur, tanto ferventius diligit eum; quanto etiam ferventius amat eum, tanto majorem complacentiam ac delectationem habet in eo. Quum itaque quælibet divina et increata persona cum infinita limpiditate et perfectione cognoscat quamlibet aliam divinam personam, videlicet Pater Filium, et Filius Patrem, Pater quoque et Filius Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus Patrem ac Filium: constat quod Pater infinita dilectione diligat Filium, complacentiamque immensam habeat in eodem, et econtra; similiter Pater et Filius infinite diligunt Spiritum Sanctum, et complacentiam seu delectationem infinitam habent in illo. Insuper, quum quælibet divina persona sit infinitæ pulchritudinis, perfectionis et bonitatis, constat quod unaquæque diligat aliam cum infinita claritate, immenso caritatis ardore, interminatoque gaudio. Amplius, si rationalis creatura fervide diligit Deum propter beneficia ejus atque promissa, quam infinite ac ferventissime Patrem diligit Filius, et Patrem ac Filium Spiritus Sanctus, quum Pater dederit Filio totam suam divinitatem, felicitatem et gloriam, similiter Pater et Filius Spiritui Sancto? In horum contemplatione habere se debet homo moderate ac sobrie. Porro, hanc summæ Trinitatis vitam, felicitatem et gloriam clare, per speciem seu facie ad faciem intueri, est omnium felicitas electorum. Et quanto nunc puriora et ferventiora in caritate fuerint corda nostra, tanto cum ampliori claritate et exuberantiori jucunditate intuebimur supersublimem et superbenedictam Trinitatem, omnemque prætactam ejus felicitatem et gloriam, mutuam ejus inspectionem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, emanationem et communicationem ipsius ad intra.
Porro, quamvis ea quæ absolute conveniunt Deo, sint toti Trinitati communia, nihilo minus Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas. Cujus appropriationis duplex est ratio: Prima, ad removendum errorem. Videmus namque quod in hominibus solet patribus deesse potentia propter eorum senectutem, filiis sapientia propter juventutem, spiritibus pietas seu bonitas propter eorum animositatem: ideo, ne sic esse credatur in Deo, adscribitur Patri potentia, Filio sapientia, bonitas Spiritui Sancto. Alia ratio est, quoniam Pater a nullo est, et ipse est omnis boni fontale principium, a quo omnis virtus profluxit: idcirco appropriatur ei potentia; Filio autem sapientia, quia ab intellectu Patris emanat, quum sit verbum mentis paternæ; ac Spiritui Sancto bonitas, quoniam a benevolentissima voluntate Patris Filiique procedit.
Porro omne peccatum quod agimus sive incidimus, oritur aut ex infirmitate, id est passione, ut subita ira seu concupiscentia aut timore, etc.; aut ex ignorantia; aut ex certa malitia seu deliberatione, et habitu vitioso. Unde peccata quæ ex infirmitate contingunt, dicuntur specialiter contra Patrem; quæ autem ex ignorantia, contra Filium; quæ ex certa malitia, contra Spiritum Sanctum. Ut ergo omnia hæc vitemus peccata, invocemus fideliter et instanter adjutorium confortationis divinæ contra infirmitatem, illuminationem supernam contra ignorantiam, suavitatem et caritatem Spiritus Sancti contra interiorem malitiam. Siquidem infirmitas nostra est, quod ratio nostra a passionibus animæ, hoc est a sensualitatis motibus et affectionibus, puta ab ira, impatientia, concupiscentia, timore, cupiditate, etc., superatur; ignorantia nostra est, quod ea quæ pertinent ad salutem nescimus; malitia nostra, quod ex habitu vitioso seu consuetudine prava atque scienter peccamus. Ideo indigemus virtutibus moralibus, scilicet mansuetudine, patientia, continentia, fortitudine, liberalitate, contra passiones corroborari; prudentia quoque et illuminatione superna contra ignorantiam edoceri; atque benignitate Spiritus Sancti contra malitiam adjuvari, quatenus taliter reformati, adjuti ac purificati, ad summæ Trinitatis contemplationem præfatam simus dispositi.
Itaque contra passiones et vitia infatigabiliter reluctemur, et sensualitatem nostram rationi subdamus; informationem quoque petamus a Deo, ab angelo sancto, a viris prudentibus, a Scripturis. Tota intentio atque affectio nostra sit ad Dominum Deum, ad gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti, ad bona futura, cœlestia et æterna: sicque desiderio futuræ felicitatis, præsertim amore Dei creatoris et salvatoris nostri, temporalia et carnalia cuncta spernamus, vel saltem ea non magis amemus quam ad spiritualia bona nobis valent proficere.
Legitur de S. Antonio, quod in adolescentia sua, pro Dei amore copiosas reliquit pauperibusque donavit divitias. Hinc successive pervenit ad præclaram ac specialem gratiam contemplationis. Nam circa principium noctis consuevit cor suum cum manibus elevare ad Deum, et tota nocte stetit in contemplatione divina et oratione purissima, cum admirabili caritatis ardore. Quumque de mane lux solis super ipsum descenderet, exclamavit: O sol, cur a summæ veræque lucis contemplatione me impedis? Et tunc manus suas retraxit.
Footnotes
Chapter 37 of 243