Skip to the text

Sermo 3

DE CERTITUDINE CHRISTIANÆ FIDEI, ET EADEM QUIBUS ADORNANDA SIT OPERIBUS.

NISI quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Joann. III, 3.

In evangelio hodierno ad multas informamur virtutes. Primo enim, exemplo Nicodemi confirmamur in fide. Nam circa exordium publicæ prædicationis Domini nostri Jesu Christi, quum adhuc pauca fecisset miracula, Nicodemus legis doctor, in tantum roboratus fuit in fide, ut diceret Salvatori: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister;1 nemo enim potest facere signa quæ tu facis, nisi secum fuerit Deus. Dupliciter etenim scitur veritas aliqua: primo, per naturalis rationis discursum, ut quod homo est animal, quia est substantia animata sensitiva; secundo, per supernaturalem divinæ potestatis operationem, quam efficit Deus ad protestationem et ostensionem alicujus veritatis, quia quum Deus sit essentialiter verus et veritas, nequaquam est confirmator et testis falsitatis, nec decipit quemquam directe, neque permittit homines supra vires suas tentari:2 et ita sciuntur ea quæ fidei sunt. Sicque Nicodemus sciebat quod Jesus esset a Deo missus et vera docens. Prima probatio, certitudinem evidentiæ; secunda, certitudinem adhærentiæ facit.

Quum ergo Nicodemus, vir tam eruditus, ex paucis Christi miraculis ita exstitit in fide firmatus, multo per omnem modum certior et insuperabilior nostra debet fides exsistere, quam Christus tantis postmodum confirmavit miraculis, mortuos suscitando, leprosos et claudos atque a nativitate cæcos curando, alia quoque innumerabilia faciendo prodigia; et post resurrectionem suam discipulis apparendo, coramque eis in cœlos scandendo; deinde Spiritum Sanctum mittendo, et omnium linguarum ac Scripturarum notitiam Apostolis subito conferendo, eorumque corda tam inæstimabili caritate, constantia et omni perfectione implendo; deinceps per sanctos Apostolos aliosque discipulos, martyres, confessores ac utriusque sexus innumerabiles Sanctos, per tam superinnumerabilia et (ut sic loquar) infinita miracula, fidem catholicam roborando, ac per tot centena annorum curricula eam in esse conservando, quæ alias dudum multotiesque perisset. Certissimi ergo et prorsus fortissimi simus in fide, scientes possibilius esse cœlum et terram annihilari, quam minimum verbum Christi et Apostolorum ac Evangelistarum cassari aut falsificari. Sed et fidem nostram sanctis operibus adornemus, ex quo Deus eam tot signis ornavit, et quoniam de futuro Dei judicio ac retributione finali tam certificati consistimus. Nam fides sine operibus mortua judicatur.3

Secundo, exemplo S. Nicodemi docemur esse valde solliciti pro nostra salute, et pro eorum salutari notitia quæ pertinent ad salutem. Quamvis etenim Nicodemus esset princeps doctorque Judæorum, qui pro maxima parte Christo fuerunt increduli, nihilo minus, postposita omni humana verecundia atque formidine prævalente, Christum pro sua informatione accessit. Ita et quilibet Christianus, quantumcumque perversi et intimorati sunt inter quos conversatur, nihilo minus de sua debet salute semper esse sollicitus, atque in dubiis circa quæ conscientia potest periclitari, instructionem a sapientibus quærere, præsertim quum mortaliter peccet qui discrimini se committit, id est periculo culpæ mortalis: ut si quis ambigat an hoc vel illud sit mortale peccatum, et tamen facit hoc, mortaliter peccat, etiam dato quod illud non sit culpa mortalis. Nam valde incaute et contra veram agit prudentiam.4 Ideo dixit Tobias: Consilium semper a sapiente perquire. Moyses quoque: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi;5 majores tuos, et dicent tibi. Et in Ecclesiastico scriptum est:6 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis; itemque, Ante omnem actum, consilium stabile te præcedat.7

Tertio, informamur Nicodemi exemplo non nisi idoneum consiliarium, id est prudentem et virtuosum, requirere et amplecti. Grande quippe periculum est, cordis sui secreta arduaque negotia inexperto, indiscreto, intimorato exponere; graviusque videtur talium uti consiliis. Propter quod in Ecclesiastico habetur:8 Multi pacifici sint tibi, consiliarius sit tibi unus de mille; itemque, Non omni homini cor tuum reveles.9 Deinceps ad bonum consiliarium requiritur primo prudentia, ut sit circumspectus et multa considerans; secundo, ut sit justus, ne quærat propria commoda, neque sub specie boni suggerat mala, nec ex invidia malum alicui machinetur; tertio, ut sit mansuetus, non præceps nimisque calidus: ira enim impedit considerationem acutam ac maturam, in consulendo pernecessariam. Unde, secundum Philosophum, oportet tarde consiliari, quoniam consulentem oportet multa pensare; consiliata vero sunt celeriter exsequenda tempore suo. Talem habere consiliarium indicibiliter expedit, tam ad jucunde ac prospere vivendum in sæculo isto, quam ad proficiendum in omni virtute et gratia. Nam et diabolica tentamenta per hoc potissimum superantur, quod homini bono ac sapienti panduntur.

Siquidem princeps tenebrarum et ejus satellites odiunt lucem, sicut asserit Christus: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.10 Hinc in Ecclesiastico dicitur: Cum viro sancto assiduus esto, et quemcumque cognoveris observantem timorem Domini;11 cujus anima est secundum animam tuam.

Quarto, docemur per Nicodemum nequaquam a via justitiæ, ab itinere veritatis discedere, sed usque in finem constanter in bonis perseverare: quia ut ait Salvator, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.12 Quum enim Nicodemus videret quotidie Christum a Judæis, Pharisæis, Scribis, sacerdotibus et eorum principibus irrideri, diffamari, tandemque comprehensum morti cerneret adjudicari, inseparabiliter tamen Christo adhæsit, et fine quievit beato. Hinc in Ecclesiastico habetur: Non te ventiles in omnem ventum; esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui, et prosequatur te verbum verax.13

Postremo instar Nicodemi simus patientes ac dociles, non pertinaces et iracundi. Siquidem Nicodemus a Christo modeste reprehensus, æquanimiter tulit, et Christi documentis humiliter acquievit ac paruit. Insuper, simul cum Nicodemo instruamur a Christo, et solerter pensemus quod ait Salvator: « Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei ».14 Quotiescumque enim quis peccat mortaliter, spiritualiter moritur; et nisi per Dei misericordiam renascatur, id est, de suo peccato pœniteat, et de non esse spirituali ad esse spirituale resurgat, hoc est de morte culpæ ad vitam gratiæ, salvari non potest. Idcirco quotidie de nostris peccatis cordialiter doleamus, veniam flagitemus, confessionem facere apto tempore proponamus, et vitam emendemus in omnibus.

Postremo attendamus quod Christus disseruit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.15 Quemadmodum enim filii Israel ob suam transgressionem ab ignitis morsi serpentibus, intuendo æneum serpentem a Moyse pro signo levatum, a suis curabantur vulneribus; sic fideles a dæmonibus impugnati, tentati et læsi, passionem Christi diligenter inspiciendo, et Dominum crucifixum sinceriter contemplando, a suis tentationibus et peccatis curantur. Si enim diligenter pensemus quam nudus Christus in cruce pependit, avaritiæ vitium superamus. Si intueamur quam mansuete et patienter in tota passione se habuit, ab ira et impatientia mentes nostras purgare studemus. Si consideremus quam caritative, quam humiliter et constanter universa sustinuit, quam amorose pro crucifixoribus exoravit, quam humillime coram pontificibus, coram Pilato, coram Herode, et sceleratissimis atque vilissimis illis a quibus nudabatur, flagellabatur, et spinis coronabatur, clavisque perforabatur, ac vehementissime spernebatur ac irridebatur, stetit et tacuit, omnino maledictæ tumorem superbiæ aspernamur. Omnia itaque ista nostris cordibus inscribamus; et qualiter

A Filius Dei propter nos alba veste ac purpureo indumento illusus est perpendentes, vanitates, pompas curiositatesque vestium, et superfluitates earum ceterarumque rerum vitemus. Christus equidem passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.16 Ideo qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit ac toleravit, et ipse ambulare et tolerare, dicente Apostolo:1718 Qui sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.

B Itaque æneus ille serpens fuit figura Christi, ob causam nunc tactam: quoniam sicut Judæi a serpentibus vulnerati, æneum intuendo serpentem sanabantur in corpore; sic fideles, Christi passionem pensando, curantur in anima, caritatem, humilitatem, patientiam ceterasque discunt virtutes, et ejus sequuntur vestigia, prout ad Hebræos hortatur Apostolus: Deponentes omne peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.19 Secundo, quia ænei serpentis erectio præfiguravit elevationem Christi in crucis ligno. Tertio, quoniam sicut æneus serpens habuit similitudinem, non veritatem serpentis ac venenati; sic Christus habuit similitudinem carnis peccati, non ipsum peccatum.

C Denique passio Christi, exaltatio appellatur: primo, quia alte in ligno suspensus est; secundo, quoniam sua passione exaltavit genus humanum, promerendo ei regnum cœlorum; tertio, quoniam sua passione præcipue honoravit Patrem æternum, obediendo ei usque ad mortem; quarto, quoniam sua passione meruit sibimetipsi accidentale præmium, scilicet corporis sui glorificationem, gloriosam ascensionem, judiciariam potestatem, atque totius creaturæ prælationem, juxta illud ad Hebræos: Videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum;20 et alibi: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen quod est super omne nomen.21

Itaque Christi caritatem, pietatem, humilitatem cum ceteris assequamur virtutibus. Præsertim enim vitanda est omni Christiano crudelitas. Et sicut crudeles suis proximis faciunt, sic justo Dei judicio accidit eis etiam sæpe in vita præsenti, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur;22 atque in Psalmo: Lacum aperuit, et effodit eum;23 et incidit in foveam quam fecit.

Legitur de quodam tyranno, quod crudelis exstitit valde, et multis innocentibus durissimas intulit mortes. Quidam autem artifex volens tyranno illi placere, fecit æneum bovem, in cujus latere fecit fenestram per quam ingrederentur necandi et comburendi; quumque caloris vehementiam sentientes clamarent, non hominis, sed bovis vocem emittere viderentur: qua audita, tyrannus ille amplius accenderetur ad torquendum inclusos. Itaque tyrannus, viso æneo bove, artificium commendavit. Nihilo minus factum exsecrans, dixit artifici: Tu primus experieris tormentum operis hujus, quod mihi crudeli tu crudelior obtulisti; sicque cognoscam qualiter per os bovis istius clamabis. Et factum est ita.

Footnotes

  1. Joann. III, 2. ↩

  2. 1 Cor. x, 13. ↩

  3. Jacob. II, 26. ↩

  4. Tob. IV, 19. ↩

  5. Deut. XXXII, 7. ↩

  6. Eccli. XXXII, 24. ↩

  7. Eccli. XXXVII, 20. ↩

  8. Eccli. VI, 6. ↩

  9. Eccli. VIII, 22. ↩

  10. Joann. III, 20. ↩

  11. Eccli. XXXVII, 15, 16. ↩

  12. Matth. XXIV, 13. ↩

  13. Eccli. V, 11, 12. ↩

  14. Joann. III, 3. ↩

  15. Ibid. 14. ↩

  16. I Petr. II, 21. ↩

  17. I Joann. II, 6. ↩

  18. Galat. V, 24. ↩

  19. Hebr. XII, 1, 2. ↩

  20. Hebr. II, 9. ↩

  21. Philipp. II, 8, 9. ↩

  22. Eccli. xxvii, 30. ↩

  23. Ps. vii, 16. ↩

Chapter 38 of 243