Sermo 1
DE COMMENDATIONE ET PERFECTIONE CARITATIS, QUA DEUS PROXIMUSQUE DILIGITUR.
DILIGAMUS Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. I Joann. IV, 19.
In præsenti epistola S. Joannes apostolus caritatem multipliciter nobis commendat. Primo, quoniam caritas inest et competit Deo : imo ipsemet Deus est caritas. Et quum tres theologicæ sint virtutes, fides, spes, caritas, sola tamen inter has caritas prædicatur de Deo : non univoce, nec essentialiter illa caritas quæ est theologica virtus, quum illa sit accidens. Tamen ex hoc ipso quod Deus appellatur caritas, elicitur caritatis perfectio supra fidem et spem. Ex eodem quoque concluditur, quod caritas dicit perfectionem simpliciter, nec in sua ratione imperfectionem includit, quemadmodum fides, quæ obscuram importat notitiam, et spes, quæ boni optati includit absentiam. Propter quod fides et spes proprie sumptæ, videlicet prout theologicæ sunt virtutes, nunquam fuerunt in Christo, nec in Beatis qui Deo fruuntur in patria, inveniuntur. Unde, ut ait Anselmus, quidquid absolute loquendo melius est inesse seu habere quam non inesse seu non habere, hoc competit Deo et prædicatur de eo, ut sapientia, justitia, caritas, bonitas, pietas, pax, etc. Si vero objiciatur prædictis, quod etiam in Scripturis Deus spes dicitur, juxta illud Psalmistæ, Domine, spes mea a juventute mea;1 dicendum, quod spes sumitur ibi pro bono sperato, puta pro suo objecto.
Secundo commendatur caritas, quia præ ceteris cunctis virtutibus perfectius conjungit nos Deo, ita quod facit hominem habitare in Deo et Deum in homine, juxta verbum Joannis dicentis: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.2 Ecce quanta est dignitas caritatis, et quantum caritas ipsa dignificat hominem quem informat; quam ineffabilis dignitas est hominis habitare in Deo, et Deum habere habitantem in se. Hinc dicit S. Thomas in secunda secundæ: Caritas mentem perfectissime Deo conjungit, et Deum, qui est actuum humanorum summa regula ac mensura, directe secundum quod in se est, immediate attingit. Idcirco est summa virtus: id enim quod est per se, est dignius illo quod est per aliud. Fides autem et spes nos non uniunt Deo, nec ipsum attingunt, nisi secundum quod ab ipso provenit nobis aliquid in hac vita, videlicet cognitio veri et adeptio boni. Sed his objici potest, quia etiam ratione fidei et spei dicitur Deus habitare in nobis, dicente Apostolo: Deus det vobis secundum divitias gloriæ suæ, habitare Christum per fidem in cordibus vestris;34 et Psalmista, Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. Sed nullus beatus est, nisi quem Deus inhabitat. Et respondendum, quod nec fidei nec spei competit istud nisi per caritatem, et non per se: ideo auctoritates prætactæ atque consimiles, intelligendæ sunt de fide formata et spe formata, non de informibus fide et spe.
Tertio caritas commendatur a suo effectu, quoniam aufert horrorem futuri judicii, et facit cum securitate et familiari fiducia præstolari diem tam particularis et proprii quam universalis et extremi judicii, imo et cum desiderio adspirare ad illud, quemadmodum scriptum est: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;5 quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Unde Apostolus, Cupio (inquit) dissolvi :6 quod nullus rationabiliter cupit, qui trepidat judicari. Hinc sanctus dixit Martinus diabolo: Nihil in me, funeste, invenies; Abrahæ me sinus suscipiet.
A Quarto caritas commendatur, quia præ ceteris virtutibus Deo perfectius nos conformat. Nam ut divinus Dionysius scribit, sol iste corporalis visibilis est evidens Dei imago: quoniam sicut sol iste absque prævia ratiocinatione et deliberatione, ex plenitudine suæ lucis universis suæ illuminationis capacibus radios suæ claritatis infundit, et unumquodque juxta suam capacitatem illustrat, replet et ornat; sic sol invisibilis, Deus omnipotens, ex suæ bonitatis immensitate omni creaturæ bonitatem suam juxta illius capacitatem seu dignitatem communicat, et multa beneficia cunctis impendit, tam ingratis, perversis ac reprobis, imo et infidelibus, quam gratis, bonis ac electis. Hanc Dei bonitatem, liberalitatem et pietatem facit caritas infusa perfecta homines sequi, ita quod omnes caritate ista succensi, omnibus quod habent et sunt communicare parati exsistunt, omnium cordialissime optant salutem, et orant pro universis, omniumque deplorant peccata, ad inimicos et persecutores ac irrisores amorose, benigne ac dulciter afficiuntur; et quanto majorem ab illis patiuntur injuriam, tanto plus condollent eis, et miserantur eorum insaniam, atque pro eis precantur. Ita caritas perfecta transformat cor in bonitatis affectum et in viscera pietatis ac suavitatis.
Quinto caritas commendatur ex delectatione spirituali sibi in actibus suis annexa. Nulla etenim virtus, nulla forma, tam prompte ac delectabiliter operatur ut caritas: ideo servilem timorem excludit. Nam timor ille pœnam habet etiam in hac vita annexam, quia cum labore et afflictione ac tædio abstinet ac retrahit a peccatis, eo quod solum serviliter timens diligat vitia, a quibus solo pœnarum terrore se abstrahit. Porro caritas amore dilecti inclinat et trahit ad bene agendum, detestaturque vitia et odit peccata, atque ad omne bonum honestum inducit. Ideo prompte ac dulciter operatur, et jugum Dei facit suave, onusque leve;7 imo et in adversis facit gaudere et gratias agere, ac fateri
De Divin. nom. c. IV. illud Apostoli:8 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.
Sexto caritas commendatur, quia ad omnium observantiam præceptorum inducit. Qui enim veraciter diligit Deum, cupit ejus honorem, ideo ejus implet præcepta.
Quum ergo tam multipliciter commendabilis sit caritas sancta, eam totis viribus diligamus, quæramus, custodire, nutrire, perficere eam in nobis non negligamus; et juxta apostolica documenta, diligamus Deum, quoniam prior dilexit nos. Quemadmodum etenim magnæ bonitatis et perfectionis est, inimicos et adversantes sincere et absque renisu diligere; sic grandis duritiæ et detestandæ malitiæ est, diligentem et benefacientem non redamare. Et ecce quanta est iniquorum perversitas, ingratitudo, duritia, qui quum indesinenter beneficiis Dei utantur ac sustententur, imo et Dei omnipotentia conserventur in esse et tolerentur, nihilo minus ingratissimi exstant Domino Deo, nec prævia ejus dilectione ad redamandum emolliuntur.
Sed quæri hic potest, quid sit Deum diligere. Et respondendum, quod quum diligere sit alicui bonum velle, et summum bonum sit ipsemet Deus, idcirco Deum diligere, est Deo velle quod ipse est, volendo ei suam omnino immensam bonitatem, perfectionem, felicitatem, sapientiam, omnipotentiam, pulchritudinem, majestatem. Et quoniam Deo debetur a suis creaturis maximus honor ac congruus cultus, idcirco Deum diligere, est etiam velle et satagere ut ipse ab omnibus hominibus debite honoretur, jugiter et colatur. Propter quod asserit Augustinus, quod ille in Dei amore est major sive perfectior, qui plures trahit ad ipsius amorem. Sic itaque Deum fervide diligamus, et intima congratulatione ac complacentia velimus ei quod ipse est, et quod habet, atque quod ei debetur. Quod non facit nisi qui in primis personaliter Deum honorat, ei in omnibus obediendo, deinde verbis, orationibus, scriptis vel exemplis, ac virtuosis operibus, alios ad idem trahendo secundum quod potest et status suus permittit aut exigit.
Præterea, quoniam sine dilectione proximi non potest haberi dilectio Dei, nequaquam omittamus omnes diligere proximos, quantumcumque perversos, adversarios sive incredulos: primo, quoniam Deus hoc jussit et exigit; secundo, quia proximi omnes ad Dei imaginem et similitudinem sunt creati; tertio, quia pro ipsorum salute occisus est Filius Dei, et adhuc capaces sunt fructus et meriti passionis Christi; quarto, quoniam aliter salvari non possumus; quinto, quia per hoc magnam valde gratiam in vita hac promeremur, copiosam quoque in cælo gloriam sortiemur; sexto, quoniam Christus et Sancti omnes hoc nobis implendum suis ostenderunt exemplis, quia et Christus in cruce pendens pro suis intercessit crucifixoribus crudelissimis nimis.
Postremo quæritur circa prædicta, an caritas in hac vita possit esse perfecta. Et respondendum, quod caritas potest dici perfecta, uno modo, ex parte diligibilis seu objecti, ut quum illud in tantum diligitur sicut diligibile exstat. Deus autem est pura infinitaque bonitas: idcirco est infinitæ amabilitatis. Et hoc modo caritas infusa non est nec esse potest perfecta in quacumque mente creata, nec in hac vita, neque in patria; sed ipse supergloriosissimus Deus infinite amabilior est quam possit a creaturis amari, ipseque solus se ipsum perfecte amat. Secundo, caritas potest dici perfecta ex parte subjecti sive amantis, quando videlicet aliquis secundum totum posse suum diligit Deum. Et hoc tripliciter accidit. Primo, dum aliquis toto corde indesinenter actualiter fertur in Deum. Et ista est perfectio patriæ, quæ in via haberi non potest propter infirmitatem vitæ humanæ, quoniam teste Scriptura, Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.9 Secundo, contingit istud dum aliquis totum studium suum ordinat ad vacandum Deo et spiritualibus rebus, vitando ea quæ unionem mentis cum Deo impediunt, scilicet exteriora et carnalia, voluntatemque propriam. Et ista est perfectio caritatis religiosorum et eorum qui evangelicæ legis servant consilia, perfectorumque hominum. Tertio, istud contingit dum quis totum cor suum habitualiter ponit in Deo, ita quod nihil Deo aut ejus præceptis contrarium velit aut cogitet cum consensu. Et ista caritatis perfectio, quæ tamen improprie appellatur perfectio caritatis, est omni caritatem habenti communis, et specialiter spectat ad eos qui præcepta servare contenti sunt.
Ponitur quoque triplex gradus caritatis, videlicet incipientium, proficientium, perfectorum. Primo enim incumbit homini ut recedat a malo, et concupiscentiis pravis resistat: et hoc ad caritatem incipientium pertinet. Secundo incumbit homini principaliter occupari circa profectum in bonis: quod ad proficientium pertinet caritatem. Tertio spectat ad hominem ultimo fini, utpote Domino Deo, dulciter ac fervide inhærere et in ipso quiescere, ipsoque frui quantum huic statui est possibile: quod ad caritatem pertinet perfectorum.
Legitur in Vitaspatrum, quod quadam vice, sanctus abbas et eremita nomine Ammonius venit et visitavit S. Antonium. Quumque de Deo et spiritualibus rebus atque virtutibus loquerentur, S. Ammonius inter cetera dixit B. Antonio: Cur nomen tuum sic divulgatum est et famosum magis quam nomen meum, quum tamen omnia quæ tu facis faciam etiam ego? Jejuno enim, vigilo, oro, laboro ut tu. Respondit S. Antonius: Quia plus diligo Deum quam tu. Postmodum, moriente S. Ammonio, beatissimus pater Antonius vidit animam ejus ab angelis ferri in cœlum.
Footnotes
Chapter 43 of 243