Enarratio in epistolam
DEUS CARITAS EST. I Joann. IV, 16-21.
QUIA adhuc non longe a sacratissima solennitate Pentecostes, in qua de Spiritu Sancto, qui caritas appellatur, festivitas agitur, recessimus, recte epistola ista in qua de caritate fit mentio, in dominica legitur hodierna. Ait ergo S. Joannes :
Deus caritas est. Deus utique amat se ipsum, sed et ea quæ condidit, secundum id quod ab ipso sortita sunt, quemadmodum in libro Sapientiæ dicitur Deo :1 Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Porro in simplicissimo Deo realiter idem sunt amans et amor, quemadmodum sapiens et sapientia : ideo vere dicitur Deus amor seu caritas. Denique multiplex est distinctio caritatis. Est namque caritas creata, quæ est virtus theologica, et caritas increata, videlicet Deus. Caritas quoque increata distinguitur : quia est caritas increata absolute dicta, quæ est ipsum diligere Dei, quia in Deo sunt idem esse, posse et agere. Est quoque caritas increata spirata, relative accepta : et ista est ipsemet Spiritus Sanctus. Sed caritas increata absolute sumpta, communis est toti superdignissimæ Trinitati, et cuilibet competit divinæ et increatæ Personæ. Nihilo minus, sicut sapientia Filio, sic caritas ista appropriatur Spiritui Sancto, quia Spiritus Sanctus procedit per modum amoris, estque emanatio voluntatis.
Et qui manet in caritate, in Deo manet. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo sic : « Qui manet in caritate », scilicet increata, id est, qui ei inhæret, « in Deo manet », id est, spiritualiter finaliterque quiescit. Quum enim caritas ista sit Deus, consequens est ut qui manet in ea, in Deo sit manens. Juxta quem modum ait Christus :2 Creditis in Deum, et in me credite. Quum enim Christus sit verus Deus, consequens est ut qui credit in Deum, credat in Christum, sicut ibidem Augustinus exponit. Secundo sic : « Qui manet in caritate » creata, id est, caritatem, quæ virtus theologica est, in se tenet, « in Deo manet » tanquam in ultimo fine, et ei summe adhæret, quoniam mentem creatam Deo finaliter copulare, et eam in ipso firmare, opus est caritatis infusæ. Itaque qui manet in caritate, manet in Deo, sicut contentum in continente, et sicut participans in participato, quoniam caritas infusa est quædam similitudo et participatio caritatis increatæ. Et Deus manet, id est, gratiose habitat, in eo, sicut participatum in participante et continens in contento. Unde et Beda hic ait : Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur. Habitat in te Deus, sed ut contineat te ne cadas; habitas quoque in Deo, ut continearis in eo.
In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, id est, diem judicii non formidemus, sed fiducialiter præstolemur, cupientes dissolvi et esse cum Christo.3 Unde et Christus in Evangelio, de die loquens judicii suis fidelibus :4 His (inquit) fieri incipientibus, levate capita vestra, id est, corda exhilarate, quoniam appropinquat redemptio vestra. Beda quoque hic scribit : Quid est fiduciam habere in die judicii? Non timere ne veniat dies judicii. Quum enim primo quis ad pœnitendum se dederit, incipit formidare diem judicii, ne Judice apparente damnetur; processu vero bonæ conversationis animatus, discit non timere quod ante timebat, sed potius desiderare ut veniat Judex, confidens merito bonæ conversationis salvari. In hoc ergo perfecta est caritas Dei nobiscum, id est, perfectio caritatis nostræ ad Deum consistit in hoc, ut fiduciam habeamus in die judicii, juxta intellectum inductum.
Sed iis obviare videtur, quod etiam viri heroici et perfecti, judicium Dei usque ad mortem suam formidasse leguntur, quemadmodum supra de beatissimis patribus Arsenio et Elia eremitis narratum est.5 Sanctus quoque Hieronymus protestatur : Quum diem illum cogito, totus expavesco. Et rursus : Sive comedo, sive bibo, sive aliud aliquid ago, semper mihi videtur tuba illa meis auribus insonare : Surgite, mortui, venite ad judicium. Ad istud arbitror respondendum, quod viri sancti diversimode tanguntur a Spiritu Sancto; et quamvis frequenter Spiritus Sanctus perhibeat testimonium menti eorum quod filii Dei sint, interdum tamen permittit eos insistere considerationi infirmitatis imperfectionisque propriæ :6 et ita verentur timore filiali, videlicet, ne separentur a Deo. Et sicut doctores fatentur exponendo quod scriptum est, Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi, unus Sanctorum magis abundat in ista virtute, alter in alia.7
Insuper, unde fiduciam istam nostræ salvationis habere valeamus, subjungitur. Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo : id est, quemadmodum Deus in cœlo est totus pius et bonus, non justos tantum sed injustos etiam diligens, vel secundum prædestinationem æternam, vel secundum id quod sunt per creationem a Deo, et omnibus beneficia sua liberaliter exhibet, conservando eos in esse et necessaria præbens vitæ; ita et nos sumus in hoc mundo, id est, nos Christiani Deo in hoc assimilamur, quod etiam inimicos diligimus et bona eis impendimus. Hinc jubet Salvator : Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus8 vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Unde alio loco scriptum est :9 Eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Itaque, quod ait Joannes, « sicut ille est, et nos sumus », de similitudine aliquali et parvula est sumendum : siquidem a divina perfectione deficimus prorsus in infinitum. Et juxta hanc similitudinem imperfectam loquitur Christus : Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.10 Et Dominus per Moysen :11 Sancti (inquit) estote sicut et ego sanctus sum.
Deinceps docet S. Joannes qualis sit caritas. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet. Sex assignantur timores, videlicet : timor servilis, timor mundanus, timor carnalis, timor naturalis, timor initialis, et timor filialis. Timor servilis est, quo vitatur peccatum seu alicujus offensa, non zelo justitiæ nec boni amore, sed solum formidine pœnæ. Timor mundanus est, quo malum vitatur ne res exterior amittatur, puta substantia, lucrum, honor, utilitas. Timor carnalis est, quo malum vitatur ne aliquid adversitatis patiatur homo in corpore suo, vel ne carnali voluptate privetur. Timor naturalis est, quo vitatur malum ne aliquid naturali desiderio contrarium accidat. Timor initialis, quo malum vitatur partim amore boni, partim formidine pœnæ. Timor filialis, quo malum vitatur solum ne offendatur dilectus, vel ne quis separetur ab illo. Horum timorum tres primi sunt vituperabiles, et pœnam habent, quia pœnam merentur: idcirco a caritate totaliter expelluntur, nec simul cum illa stare possunt quoad suum esse completum, sicut nec cetera peccata ex genere suo mortalia; sed quantum ad primos motus incompletumque esse, simul cum caritate, præsertim proficientium, stare queunt. Porro timor pure naturalis, nec laudabilis nec vituperabilis est in se: idcirco nec caritati repugnat, nam et in Christo fuit. Ratione tamen regendus est, ne immoderatus reddatur. Timor autem initialis ac filialis sunt idem realiter, nec differunt nisi penes diversum perfectionis gradum in eadem specie, sicut majus album et minus album. Ideo, sicut timor filialis inseparabiliter conjunctus est caritati, ita et initialis absque caritate non est; sed quanto in aliquo caritas magis perficitur, tanto timor initialis in eo magis decrescit quoad id quod habet de servilitate. Itaque timor servilis, carnalis, mundanus, non est in caritate; timor quoque initialis non est in caritate perfecta, quantum ad id quod habet de servilitate. Ideo dicitur: Perfecta caritas foras mittit, id est, totaliter ejicit, timorem hujusmodi, quoniam timor inordinatus pœnam habet, id est meretur, præsertim in quantum servilis et inordinatus: quod tamen de timore initiali accipiendum non est, quoniam principaliter agit amore boni.
Qui autem timet Deum timore servili aut etiam initiali, non est perfectus in caritate, quæ (ut dictum est) servilitatem timoris prorsus excludit, loquendo de caritate perfecta formaliter, utpote secundum quod talis est. Nihilo minus in viris perfectis inveniuntur primi motus, non in quantum sunt viri perfecti, sed in quantum nondum confirmati in bono, atque humanæ fragilitati subjecti.
Nos ergo diligamus Deum, non solum dilectione naturali, sed etiam, imo et principaliter dilectione infusa et spirituali ac supernaturali, quoniam ipse prior dilexit nos. Dilectio equidem Dei ad homines, ad quamcumque creaturam, æterna est, nec aliquid novi potest esse in incommutabili Deo. Prædestinatos tamen Deus, specialiter simpliciterque loquendo, ab æterno dilexit; reprobos vero secundum quid. Quum enim diligere sit alicui bonum velle, quidquid boni in creaturis consistit, ex Dei dilectione ad eas profluxit. Verum electis præparavit Deus dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro: et hoc, pura atque omnino gratuita ad eos dilectione, omne meritum præveniente. Denique hoc ipsum quod est Deum diligere, est præcipuum donum Dei. Ideo nec id haberemus, nisi Deus nos prior amasset, et ex suo increato amore amorem creatum, infusum, qui caritas appellatur, nobis dedisset. Nam amor est primum donum, in quo omnia dona donantur. Hinc asserit Christus: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.12 Sed objici potest, quod idem paulo post affirmat: Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis.13 Et respondendum, quod conjunctio, Quia, dicit ibi causam a posteriori, quæ signum vocatur.
Si quis dixerit quoniam, id est quod, diligo Deum caritate supernaturali infusa, quæ cum mortali stare non valet culpa, et fratrem suum, id est quemcumque hominem viatorem, virum seu feminam, fidelem seu infidelem, oderit, odiendo personam, non vitia tantum, mendax est: quoniam odium est mortale peccatum, ideo simul cum dilectione Dei esse non potest; secundo, quoniam dilectio proximi includitur in dilectione Dei, præsupponitque eam; tertio, quia qui quemcumque odit hominem, præceptum Dei transgreditur, ideo Deum non diligit; quarto, quoniam eadem est caritas habitualis qua Deus proximusque diligitur, eo quod Deus sit ratio diligendi proximum: sicut eadem est fides qua creduntur tam pertinentia ad Christi divinitatem totamque superpræstantissimam Trinitatem, quam pertinentia ad Christi humanitatem et ad alia quædam creata, quoniam veritas increata est ratio credendi in omnibus.
Verumtamen S. Joannes tangit specialem sui dogmatis rationem, subdendo : Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, id est proximum visibiliter sibi notum, Deum quem non videt oculo corporali, nec per essentiam in vita præsenti, nec plene comprehendere potest in patria, quum Deus altissimus omnis creatæ mentis capacitatem in infinitum excedat (est namque infinitæ cognoscibilitatis, sicut et infinitæ actualitatis), quomodo potest diligere? Quocirca pensandum, quod duplex ponitur causa dilectionis secundum quod sufficit pro præsenti, videlicet : bonitas et cognitio. Bonitas est causa dilectionis, tanquam objectum ipsius : nil enim diligitur nisi sub ratione boni, aut veri aut apparentis. Cognitio autem est causa dilectionis, tanquam via ad eam, utputa ad actualem dilectionem : quia quod prorsus incognitum est, nequit amari. Quum ergo proximum clarius videamus quam Deum, quantum ad hoc, dilectio proximi habet quamdam facilitatem præ dilectione Dei, ita ut quoad hoc, facilius videatur diligere proximum, quamvis absolute loquendo, incomparabiliter majores et etiam plures sint rationes diligendi Deum quam proximum.
Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum. Unde interrogatus Salvator quod est mandatum magnum in lege, respondit :14 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Hoc est primum et maximum mandatum. Secundum autem est simile huic : Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Et alio quoque loco ait Salvator: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.15 Homo quippe ad Dei imaginem similitudinemque creatus est : idcirco est diligendus, in quantum Dei imagine insignitur, et capax est sui Creatoris per cognitionem atque amorem.
Footnotes
-
Sap. XI, 25. ↩
-
Joann. XIV, 1. ↩
-
Philipp. 1, 23. ↩
-
Luc. xxi, 28. ↩
-
Cf. t.XXIX, p. 19 B, 25 C', 33 A'. ↩
-
Rom. viii, 16. ↩
-
Eccl. xliv, 20. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Luc. vi, 35. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Lev. xi, 44. ↩
-
Joann. xv, 16. ↩
-
Joann. xvi, 27. ↩
-
* fratrem Matth. xxii, 36-39; Marc. xii, 28, 30, 31. ↩
-
Joann. xv, 12. ↩
Chapter 42 of 243