Skip to the text

Enarratio in evangelium

HOMO QUIDAM ERAT DIVES, QUI INDUEBATUR PURPURA ET BYSSO. Luc. XVI, 19-31.

HODIERNO in evangelio ponit Salvator terribile exemplum contra eos qui gulæ ac avaritiæ sunt subjecti, et opera misericordiæ non exercent. Et idem exemplum est consolatorium valde pro pauperibus et infirmis in hoc mundo despectis, qui in tribulationibus suis patientiam habent. Ait itaque Christus: Homo quidam erat dives in terrenis et exterioribus rebus, pauper in anima, quia virtutibus carens, imo pauperrimus, quoniam vitiis fuit plenus. Non ait Evangelista, quod istud sit parabola: ideo dicunt expositores, quod vere sit res gesta. Qui induebatur purpura: quæ est regia vestis, qua utebatur pro gloria vana; et bysso. Byssus est vestis candidissimi atque mollissimi lini, in Ægypto dumtaxat nascentis. Bysso itaque induebatur ad carnem, propter byssi mollitiem. Et epulabatur quotidie splendide, id est crapulose et delicate, excedendo in ciborum ac potuum multiplici varietate, exquisita præparatione, consumptione pretiosa, in vasorum quoque pretiositate atque decore. Hunc divitem epulonem sequuntur nunc homines molles, carnales, voluptatis amatores magis quam Dei. Quibus dicit Jacobus: Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra.1 Quibus timendum est illud Apostoli: Si secundum carnem vixeritis, moriemini, morte utique damnationis æternæ.2 O quam multi enormiter excedunt in istis! quorum quum satisfactum fuerit naturæ, unius cibi aut duorum acceptione, jam tertium ferculum apportatur, sicque appetitus de novo ad gulam et voracitatem infeliciter provocatur. Tales divina illuminatione se reddunt indignos, propriam vitam abbreviant, sanitate se privant. Natura quippe paucis contenta est, et superfluitate obruitur atque gravatur. Ideo princeps Apostolorum: Obsecro (inquit) vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.3

Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Non divitis epulonis, sed egeni et ulcerosi proprium nomen Christus expressit: quoniam pauperem istum per approbationem cognovit, et nomen ejus in libro vitæ seu prædestinationis æternæ habuit scriptum; divitem vero nescivit, id est, per approbationem non novit, quemadmodum Christus de reprobis loquens affirmat: Tunc confitebor illis, Quia nescio vos.4 Hinc Moysi viro electo ait Dominus: Te ipsum novi ex nomine. Ecce quomodo alia sunt judicia Dei, alia mundi, et quomodo sapientia sæculi hujus stultitia est apud Deum.5 Certe apud hunc mundum immundum, hoc est apud homines carnales, mundanos, magis famosa et nota sunt nomina divitum ac potentium quam infirmorum ac pauperum;6 sed apud Deum est econverso. Hinc Unigenitus Dei testatur: Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Porro, ex hoc quod Christus pauperem istum ex nomine certo designat, conjicitur istud esse res gesta, secundum Ambrosium.7 Itaque, quoniam divites nomina sua in hoc mundo magnificent (juxta illud Psalmistæ: Vocaverunt nomina sua in terris suis), et se ipsos exaltando obliviscuntur Domini Dei sui, ideo Deus delet nomina eorum de libro vitæ, et obliviscitur eos.8 Hæc tamen intelligenda sunt de divitibus qui suis abutuntur divitiis, eas inordinate amando, vel avare servando, aut injuste expendendo, seu indebite ac impie acquirendo.

Qui jacebat ad januam divitis. Ex quo constat, quod infirmus ac debilis fuit; et dives se per ignorantiam excusare nequivit, quoniam intrans et exiens illum adspexit. Ulceribus plenus, tanquam alter Job: ideo miserabilior erat, magisque impium fuit ei non subvenire. Cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Ex quibus patent humilitas et patientia valde magna hujus leprosi, quia minima cupiebat, et eis fuisset contentus. Ex his etiam elicitur verbis, quod non solum hic dives, sed ministri quoque ipsius, duri immisericordissimique fuerunt, qui infirmo, egeno, famelico, tam parva negabant. Crudeles namque et immisericordes domini, habere solent familiam sibi consimilem, juxta illud Ecclesiastici:9 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Salomon quoque fatetur:10 Rex impius omnes ministros habet injustos. Subditi namque facere solent voluntatem superiorum suorum. Sed et canes divitis veniebant, et lingebant ulcera ejus. Sicque canes benigniores fuerunt pauperi huic quam dives et ejus familia. Canes quippe naturali magisterio linguæ suæ, ulceribus pauperis impendebant medelam, quem dives contra naturale jus contempsit. Dives etiam suis canibus beneficentior fuit quam Lazaro. Et heu, quam multi usque hodie tales sunt, qui pauperes adspicere vix dignantur, aut ex eorum adspectu gravantur! Qui illud Jacobi advertant ac paveant: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam.11

Factum est autem ut moreretur mendicus, id est, non casualiter, sed Deo sic disponente, contigit pauperem istum mori, ut liberaretur a miseriis vitæ præsentis. Deus enim unicuique præfixit certum tempus vivendi, quemadmodum Job dicit Deo:12 Constituisti terminos ejus qui præteriri non poterunt. Et portaretur ab angelis, id est, anima ejus ab angelis sanctis honore duceretur, in sinum Abrahæ, id est ad secretam illam quietem Sanctorum in limbo patrum, quæ per sinum Abrahæ designatur. Per sinum namque quies exprimitur: qui dicitur Abrahæ sinus, non quod ipsius fuerit tantum, aut quod ipse primus in limbum illum descendit, sed quoniam ipse specialiter pater credentium multarumque gentium appellatur, secundum illud ad Galatas: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. Laudatur etenim Abraham specialiter de magnitudine fidei suæ. Propter quod dicit Apostolus, quod contra spem in spem credidit, et quod non est infirmatus in fide, sed plenissime credidit. Hinc ait Augustinus: Sinum Abrahæ intelligo remotam sedem quietis atque secretam, ubi exstitit Abraham: quæ ipsius dicta est, non quod ipsius sit solum, sed quoniam ipse ibi multarum gentium pater est positus, quibus est ad imitandum fidei principatum præpositus. Verumtamen, secundum Petrum Ravennensem, dicitur sinus Abrahæ, propter hospitalitatis officium, in quo Abraham fuit excellens, ita quod et nunc se beatum quasi non crederet, si a suo cessaret hospitalitatis officio. Præterea, quoniam Abraham nunc de limbo inferni ad cœleste translatus est regnum, nunc per sinum Abrahæ significatur quies Sanctorum in patria. Unde

S. Martinus dixit: Abrahæ me sinus suscipiet.13 Ecce quam salubre est in sæculo isto egere, infirmari, contemni, dummodo propter Deum patienter quis ferat.14 Patientia equidem opus perfectum habet. Et utique ad deportationem animæ Lazari unus suffecerat angelus, sed ut ait Chrysostomus, multi angeli advenerunt, ut chorum lætitiæ facerent, et pauperis animam abundantius consolarentur ac honorarent. Merito quippe huic egeno angelica exhibebantur obsequia, cui negata erant humana.

Mortuus est autem et dives, morte naturæ, qua anima separatur a corpore, et morte culpæ, qua separatur a Creatore, morte quoque infernalis miseriæ, qua separatur anima a superna felicitate; et sepultus est in inferno: id est, anima ejus in profundo infernalium collocata est tormentorum, et infra terram quasi in tumulo clausa, sicut in Ezechiele propheta sepulcra regum Ægypti et Assur ac aliorum dicuntur in inferno consistere in gyro eorum.15 Ibi sepeliuntur parochiani diaboli.

Quemadmodum autem parochianus Dei vocatur, qui ejus Baptismo intinctus est, eique primitias solvit ac decimas, et Horas ejus ac Missas audit libenter, propter quod moriens dignus est in ipsius cœmeterio sepeliri, videlicet in terra consecrata, quantum ad corpus, atque in cœlo constitui quantum ad animam; sic parochianus fertur diaboli, qui aquis concupiscentiarum intingitur, et primitias seu exordia operum suorum offert diabolo, agens quæ ei sunt placita, bonaque temporalia vitiose consumit, et cantilenis mundanis, verbis scurrilibus, detractoriis et iniquis quasi diaboli Horis intendit: ideo moriens sepelitur in cœmeterio infernali, sepultura asini, hoc est sine honore.16 Merito ergo ait Psalmista: Mors peccatorum pessima;17 et iterum: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.18

Porro infernus quatuor modis accipitur, secundum quod quatuor erant loca inferni. Primo, pro loco damnatorum, qui est infimus locus inferorum: de quo ait Propheta, In inferno autem quis confitebitur tibi?19 Secundo, pro loco purgatorii: sicque orat Ecclesia, Domine Jesu Christe, libera animas fidelium defunctorum de pœnis inferni. Tertio, pro limbo puerorum, id est infantium ab originali peccato non mundatorum. Quarto, pro limbo patrum, qui fuit superior locus inferni: ad quem limbum Christus descendit; ad quem etiam limbum descenderant animæ puerorum ab originali peccato purgatorum; animæ quoque satis punitæ ingrediebantur limbum illum usque ad tempus dominicæ resurrectionis.

Elevans autem oculos suos interiores, id est, altiora considerans: nempe quum sola divitis anima fuerit ibi, corporales oculos nec habuit nec levavit; quum esset in tormentis damni et sensus, videlicet in carentia beatificæ visionis Dei, atque in sensibilibus suppliciis tartari. Est enim in illis æternaliter condemnatis valde multiplex dolor, ex horribili dæmonum visione, ex certa gravioris pœnæ futuræ exspectatione, quia post generalem resurrectionem punientur in anima et corpore, ex verme conscientiæ, ex certa cognitione irrecuperabilis suæ damnationis, et desperatione omnis salutis. Nec tantum torquentur ab igne tartareo, quantum puniuntur in mente, eo quod sciunt nunquam se liberandos, ut scribit Albertus. Vidit Abraham a longe, id est, consideravit eum esse in loco alte super se posito: quia non solum dissimilitudine, sed et locali distantia inter se distabant loca præfata, videlicet limbus patrum, infernusque damnatorum. Itaque huic diviti condemnato intellectum dedit vexatio.20 Propter quod ait Gregorius: Oculos quos clausit hic culpa, ibi aperuit pœna. In hac etenim vita pravis delectationibus mente cæcatus, non consideravit supplicia impiorum ac gaudia Beatorum. Et Lazarum in sinu ejus, id est, in præfata quiete et certa exspectatione felicitatis æternæ, in qua Abraham fuit.

Quocirca scribit Gregorius, quod damnati usque ad diem judicii Sanctos super se attendunt et vident in gloria, non autem post diem judicii. Quod qualiter intelligendum sit, Lyra majorum judicio se committere perhibet; et addit, quod ex hoc loco non habetur sufficiens argumentum quod damnati videant gloriam Beatorum usque ad diem judicii, ut sonare videntur verba Gregorii, quia Salvator narrat hic rem gestam ante suam passionem, quando Abraham nondum fuit in gloria. Sed Nicolaus de Gorra aliquo modo elucidat verba Gregorii, dicens: Videre requiem seu gloriam Beatorum contingit dupliciter: primo in generali, ita ut damnati cogitent Sanctos esse in quiete et gloria, sed in quali non vident; secundo in particulari, ita quod videant qualis sit gloria electorum. Primo modo reprobi usque ad diem judicii vident gloriam Beatorum, non autem secundo modo. Nec tamen de hujusmodi visione lætantur, sed contristantur, tam ex alienæ felicitatis invidia, quam ex illius quietis carentia. Post diem vero judicii, ita ad proprias pœnas eorum consideratio reflectetur, quod de gloria Sanctorum non cogitabunt.

Sed contra hæc objici posset, quia in reprobis etiam post diem judicii in æternum permansura est pœna damni, quæ ex consideratione est felicitatis amissæ: ergo et post judicium cogitabunt iniqui de felicitate cœlesti, quam scient se amisisse et electos obtinuisse. Præterea, quidquid ad augmentum cumulumque miseriæ pertinet, post diem judicii in reprobis permanebit, potiusque augebitur quam minuetur: si ergo prætacta visio gloriæ electorum auget miseriam damnatorum, deberet præsertim post diem judicii in eis manere. Insuper Thomas super quartum Sententiarum affirmat, quod consideratio eorum quæ miseriam possunt augere, permanet in damnatis, nec vehementia pœnæ illorum considerationem illam absorbet: si itaque consideratio beatitudinis electorum auget tristitiam reproborum, manebit in æternum in eis, nec per vehementiam pœnæ tolletur. Postremo multorum damnatorum pœna major est nunc, quam quorumdam damnatorum pœna post diem judicii erit. Si ergo horum pœna non impedit eos ante judicium a visione gloriæ electorum, ergo pœna illorum post diem judicii, minus impediet eos post horam judicii a visione hujusmodi. Posset etiam addi, quod multi reprobi in hac vita agnoscunt gloriam Beatorum consistere in clara per speciem visione divinæ essentiæ: ergo et post mortem positi in inferno poterunt hoc cogitare, et qualis sit gloria Beatorum in speciali pensare, præsertim quum cogitatio talis esset in eis calamitatis augmentum. Multa similia possent hic introduci, quæ potius pertranseunda opinor, ne incerta pro certis conscribam.

Et ipse clamans: juxta illud Isaiæ, Clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.21 Verumtamen iste clamor spiritualis fuit atque interior, utpote affectio vehemens. Dixit: Pater Abraham. Patrem vocat, cujus virtutes imitari neglexit: idcirco indignus fuit eum vocare patrem, quamvis carnalem ab eo sumpsit originem. Unde Christus ait Judæis:22 Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite; vos ex patre diabolo estis. Itaque si dives iste in pauperes pius, liberalis ac hospitalis fuisset, Abraham merito patrem vocasset. Miserere mei. Quum damnati sint in vitiis obstinati, nec unquam vere pœniteant, quomodo sibi optant ac postulant misereri? Dicendum, quod de peccatis suis non pœnitent in quantum sunt offensiva Dei et deformitatem habentia, sed in quantum sunt eis causa tanti supplicii. Sed et dives iste petiit sibi misereri quantum ad pœnæ mitigationem, non quantum ad culpæ ablationem. Nam addidit:

Et mitte Lazarum, id est, dirige eum ad me, ut intingat extremum digiti sui in aquam, id est, ut saltem modicum quid subventionis seu relevaminis mihi impendat. Christus autem hoc loco, spiritualia per corporalia metaphorice exprimit, ut communitas plebis intelligat, quæ spiritualia in sua simplicitate non capit. Et refrigeret linguam meam: in qua quoniam magis peccavit, tam per delectationes gustus in cibis ac potibus, quam per verba inania, quæ abundant in crapula, ideo magis petivit relevamen suæ pœnæ in lingua. Per quæ enim quis gravius peccat, per hæc et in his magis punitur.23 Quia crucior in hac flamma. Qualiter incorporei spiritus ab igne corporeo affligantur, Gregorius in Dialogo, Augustinus super Genesim, et doctores scholastici super quartum Sententiarum describunt. Communis vero responsio est, quod ignis ille, in quantum divinæ instrumentum justitiæ spiritus torquet damnatos, quemadmodum aqua Baptismi agit in animam ut divinæ misericordiæ instrumentum.

Et dixit illi Abraham. Secundum Augustinum, quod in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus agit ordo. Idcirco locutio animarum et angelorum ad invicem, intelligenda est fieri per conversionem eorum ad invicem spiritualem. Fili, carnis propagatione, non virtutum imitatione, recordare quia recepisti bona temporalia, divitias, delicias et honores, in vita tua super terram transacta: in qua si aliquid de genere operum bonorum egisti, mercedem tuam ultra condignum sortitus es. Nullum enim bonum pius justusque Deus irremuneratum relinquit. Et Lazarus in vita sua recepit similiter mala pœnalia, utpote paupertatem, infirmitates, famem, sitim, opprobria et contemptum, per quæ culpæ ejus quotidianæ quasi per ignem purgatæ sunt. Pauperes ergo, et si defectuosi appareant, non tamen spernendi sunt, quia fortassis pro culpis suis in hac vita castigantur et purgantur a Deo per eam quam sustinent paupertatem. Porro divitibus, etiam si boni sint, omnino timendum est ne forsan pro bonis quæ agunt, in præsenti a Deo remunerationem accipiant. Hinc Gregorius Boetiusque testantur, quod quamvis occulta sint Dei judicia, dum reprobis prospera, et electis adversa in præsenti eveniunt vita, secretiora tamen sunt, dum electis prospera, ac reprobis nunc contingunt adversa. Magis itaque in adversis quam prosperis est gaudendum. Propter quod Jacobus ait: Omne gaudium existimate, fratres, quum in varias tentationes incideritis.24

Nunc autem hic consolatur in certa exspectatione felicitatis æternæ, tu vero cruciaris cruciatu perpetuo. Quemadmodum autem omnis delectatio vitæ præsentis momentanea est comparatione beatitudinis sempiternæ, ita et omnis afflictio in hac vita momentanea est, si ad retributionem comparetur futuram. Potius ergo eligamus cum Lazaro nunc adversitatibus exerceri, et per eas purgari, ut post vitam hanc a Deo misericordiam consequamur, quam cum divite prosperari, ne æternaliter condemnemur: quemadmodum ad Hebræos Apostolus scribit de beatissimo Moyse, quod magis elegit cum populo Dei affligi, quam temporalis peccati habere jucunditatem;25 adspexit enim in remunerationem.

Et in his omnibus, id est inter ea quæ pertinent ad hujus rei de qua profamur materiam, inter vos et nos chaos magnum, id est grandis distantia meritorum ac statuum tenebrosique loci, firmatum est, id est irremovibiliter constitutum rigore divinæ justitiæ, quæ post vitam præsentem non dat pœnitentiæ locum, secundum legem communem; ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, hoc est, vobis auxiliari non valeant. Sancti quippe post vitam hanc ita sunt divinæ conformati justitiæ, quod damnatis subvenire nec possunt nec volunt, loquendo de voluntate deliberativa et practica: quamvis voluntate naturalis cujusdam pietatis, eis, præsertim propinquis et benefactoribus ac olim carissimis, succurrere vellent, si esset possibile. Istud vero non posse, eorum beatitudini non repugnat; sicut et non posse peccare, eorum potestati et libertati non derogat. — Quæritur, an Beati possint in infernum descendere, et an poterunt hoc corporibus reassumptis et glorificatis. Et videtur quod imo, quoniam Augustino atque Anselmo testantibus, quocumque esse voluerit spiritus, obediet protinus corpus per dotem agilitatis; nec corporum spissitudo obstabit, neque distantia ulla impediet. Et respondendum, quod possunt et poterunt quandocumque voluerint. Nec obstat quod dicitur hic, « inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut qui volunt hinc transire ad vos, non possint », quia hoc intelligendum censetur de transitu ad subveniendum. Hoc etiam dictum fuit antequam Sancti in limbo detenti felicitatem adepti sunt.

Neque inde huc transmeare, hoc est, damnati ad locum et societatem Sanctorum non queunt ascendere, quia non pœnitent; sed inconvertibiliter in illa manent aversione et prava affectione, in qua recesserunt a corpore, juxta illud Ecclesiastæ: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.26 Hinc, secundum Damascenum, quod angelis est ruina, hoc hominibus est mors. Dicit autem Gregorius, dubium nullum esse quin damnati vellent ad locum atque consortium Beatorum ascendere, si esset possibile.

Sed contra hoc argui potest, quia secundum hoc, damnati non manerent in aversione sua a Deo, neque in prava affectione qua se ad carnalia et caduca finaliter converterunt. Præterea, tam vehementissime odiunt Deum, quod non cupiunt ei uniri, nec esse cum ipso. Thomas quoque allegat Augustinum dicentem, quod damnati non cupiunt veram felicitatem, sed detestantur omne bonum honestum, quum sint obstinati in malo. Insuper, S. Brigitta in Revelationibus suis scribit, quod anima quædam perversa, tribunali Christi oblata, dixit ad eum: Quamvis possem salvari, tamen non vellem, ne tu consolationem aut gaudium habeas de me. Cui alludens qui adstabat diabolus: Talis (inquit) etiam mea voluntas est. — Ad hæc breviter respondetur, quod sicut damnati maluerunt in hac vita frui bonis creatis, caducis et vanis, quam summo et incommutabili bono; ita æternaliter post hanc vitam manet in eis hæc perversa voluntas, mallentque turpiter delectari, quam Deum sinceriter contemplari. Nihilo minus tanta eorum est afflictio, quod mallent cum Beatis esse in cœlo, quam cruciari taliter in inferno, in quantum per hoc suas evaderent pœnas, et proprium commodum consequerentur, non in quantum hoc esset ad honorem et gloriam Dei. Sicque per hæc facile est quæ allegata sunt concordare.

D Præterea præinductis objici posset, quod quidam Sanctorum leguntur quosdam in mortalibus peccatis defunctos ab inferis liberasse, sicut et S. Martinus quemdam suscitavit a mortuis, qui laqueo se suspendit; damnati quoque frequenter leguntur vivis apparuisse. Et respondendum, quod nullus per sententiam definitivam damnatus, liberari potest aut egredi de inferno tanquam non reversurus in illum; veruntamen per dispensationem divinam potest ad tempus exire ac apparere: imo in die judicii omnes exibunt, mox infelicius ruituri in pristinum lacum.

Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum, scilicet Lazarum, in domum patris mei: habeo enim quinque fratres; ut testetur, id est, firmiter dicat, illis ac prædicet pertinentia ad salutem et quid mihi acciderit; ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum, scilicet in infernum, qui ut sanctus Job ait, est terra tenebrosa, et operta mortis caligine, terra miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.27 Cœlum autem locus est gaudiorum, et mundus iste locus est meritorum ac demeritorum, tristitiarum ac consolationum. Denique dives damnatus ista petivit nequaquam ex caritate, sed ex servili timore, ne sua augeretur afflictio ex fratrum suorum damnatione, quorum socius fuit in vitiis, quibus et vitiosæ vitæ reliquit exempla, materiamque peccandi. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et Prophetas, hoc est libros Moysis et Prophetarum, in quibus de credendis et agendis ac vitandis docentur; audiant illos auribus cordis, id est, obediant eis.

At ille dixit: Non, pater Abraham, id est, Moysen et Prophetas non audiunt. Ista dives iste damnatus agnovit ex recenti sensatorum memoria, seu conjectura, ex consideratione sui judicando de aliis. Porro, ex eo quod Abraham de fratribus divitis dixit, «Habent Moysen et Prophetas», elicitur quod dives iste ac fratres ipsius Israeliticæ stirpis fuerunt. Sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pænitentiam agent, quia ex inconsueta apparitione et exhortatione ipsis specialiter facta, fortius movebuntur. Sed frequenter contingit oppositum: nam et hujusmodi apparitiones sæpe judicantur phantasticæ; et quamvis ad horam aliquos moveant, multoties tamen tempore procedente, parum fructificant.

Hinc subditur: Et ait illi Abraham: Si Moysen et Prophetas, qui tantæ sanctitatis et auctoritatis fuerunt, non audiunt, obediendo eorum documentis ac jussis, neque si quis ex mortuis resurrexerit, et ad eos transierit, credent ei, præsertim credulitate procedente in actus virtutum usque in finem. Unde Judæi, tempore Christi, Lazaro fratri Mariæ et Marthæ suscitato non solum non crediderunt, sed eum insuper occidere decreverunt, prout apud Joannem legitur.28 Mortuis quoque, qui resurrexerunt cum Christo, et multis in sancta civitate Jerusalem apparuerunt, Christum resurrexisse testantibus, non crediderunt obstinatissimi illi Judæi, sed nec Christo tot miraculis coruscanti.29

Footnotes

  1. Jacob. v, 5. ↩

  2. Rom. VIII, 13. ↩

  3. 1 Petr. II, 11. ↩

  4. Matth. VII, 23. ↩

  5. 1 Cor. III, 19. ↩

  6. Exod. XXXIII, 17. ↩

  7. Luc. XVI, 15. ↩

  8. Ps. XLVIII, 12. ↩

  9. Eccli. X, 2. ↩

  10. Prov. XXIX, 12. ↩

  11. Jacob. II, 13. ↩

  12. Job XIV, 5. ↩

  13. Cf. p. 129 D. ↩

  14. Jacob. 1, 4. ↩

  15. Ezech. xxxii, 18 et seq. ↩

  16. Jer. xxii, 19. ↩

  17. Ps. xxxiii, 22. ↩

  18. Ps. xlviii, 15. ↩

  19. Ps. vi, 6. ↩

  20. Is. xxviii, 19. ↩

  21. Is. LXV, 14. ↩

  22. Joann. viii, 39, 44. ↩

  23. Sap. xi, 17. ↩

  24. Jacob. 1, 2. ↩

  25. Hebr. xi, 25, 26. ↩

  26. Eccle. XI, 3. ↩

  27. Job x, 21, 22. ↩

  28. Joann. xii, 10. ↩

  29. Matth. xxvii, 52, 53. ↩

Chapter 44 of 243