Skip to the text

Sermo 6

DE IMPIORUM MISERIIS PERICULOSISSIMAQUE PROSPERITATE EORUM, ET DE BEATITUDINE ELECTORUM.

FACTUM est ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ; mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Luc. XVI, 22.

Quid intersit inter electos et reprobos, inter justos ac impios, inter eos qui in vita hac prosperantur, super quos non est virga Dei, et inter eos qui multis tribulationibus exercentur et affliguntur in sæculo isto, pandit finis et præmiatio utrorumque.1 Ecce etenim brevis est vita præsens;2 transitque mundus et concupiscentia ejus; et dies nostri sunt quasi umbra super terram, nec ulla est mora.34 Quod si vita hæc alicui longa appareat, futuræ æternitati comparet eam, et videbit quod quasi momentum sit. Longa quidem forsan videtur ei præsertim qui in doloribus atque laboribus vivit; verumtamen quum venerit finis ejus, patebit quam brevis exstiterit. Ponamus quod aliquis ab exordio mundi usque nunc vixerit, et hodie moriatur: nonne quasi nihilum apparebit quidquid effluxit atque præteriit, potissimum quum hodie introeat sæculum in quo sine fine mansurus est? Finiti et infiniti nulla (ut fertur) est comparatio: idcirco etsi hic millies mille annis possemus subsistere, adhuc respectu perpetuitatis futuri sæculi nihil esset.

Ponamus quod hodie duo homines moriantur, uterque centum aut mille annorum, quorum unus ab infantia usque ad ultimum vitæ suæ instans in omni prosperitate vixerit temporali, in omni voluptate, opulentia et honore, alter vero in omni adversitate et afflictione; et tamen ille sit reprobus, iste electus: quid hodie proderit reprobo illi universa sua (quæ præteriit et desiit) fallax prosperitas, quum jam in sempiterna sit detrudendus tormenta? Et quid huic electo nunc oberit cuncta quam passus est adversitas et ærumna, quum modo æterna adepturus sit gaudia? Imo, certe reprobo illi sua quam habuit mala prosperitas inæstimabiliter nocet; et quo fuit prosperior, eo fuit miserior, quum hodie adimpleatur in eo quod ait Scriptura: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.5 Huic autem electo sua tribulatio ineffabiliter prodest, quum pro ea hodie æternaliter permansura sortiturus sit gaudia. Sic et de divite epulone et paupere Lazaro contemplemur. Ecce quid nunc uterque recepit. Ecce quam paucis annis in sæculo vixerunt, et tamen quam multis annis fuit jam ille in intolerabilibus pœnis, et iste in incomprehensilibus gaudiis. Et nihilo minus ille adhuc æternaliter punietur, nec aliud quam suæ mœstissimæ calamitatis præstolatur dirum augmentum, quia in die judicii et deinceps absque fine inconsolabiliter præ solito affligetur, et duplici, imo prorsus multiplici calamitate vexabitur, atque in corpore tartareis torquebitur non finiendis suppliciis. Lazarus vero æterna gaudet securitate, et suæ beatitudinis incrementum certus exspectat, dum resuscitatus glorificabitur etiam corpore. O quanta est excæcatio et stultitia, imo furor et insania iniquorum! Quam insipientes mercatores sunt, qui carnalem delectationem, temporales divitias, mundanos honores, et ea quæ illicite appetunt, tam pretiose mercantur, dum pro talibus tempore brevi durantibus, damnationem quæ nunquam terminabitur, nummo iniquitatis conquirunt, emunt, merentur !

Hæc ideo tango, primum ut indicibilem magnitudinem misericordiæ et gratiæ nobis desuper condonatæ per hoc quod Creator piissimus de sæculo nos retraxit, et ad sacram religionem perduxit, consideremus, et nequaquam retro respiciamus; Num. xxi, 5. nec cum ingratissimis filiis Israel cœleste manna fastidientes, revertamur cordibus in Ægyptum, sed neque ad aliquid sæculi hujus afficiamur. Insuper, amatoribus hujus mundi, et cunctis mundanis, carnalibus, intimoratis hominibus, latam viam pergentibus, ex intimo corde compatiamur, atque pro ipsis incessabiliter deprecemur. Omnis eorum prosperitas nobis in nausea convertatur; quo amplius prosperantur, eo a nobis infeliciores existimentur. Verumtamen in particulari a temerario caveamus judicio, neque inaniter gloriemur, aut de propriis viribus præsumamus, quasi ipsi jam certi simus, aut cuncta evaserimus quæ circumstant pericula. 1 Cor. x, 12. Luc. xii, 48. et cui plus datum est, qui ad altiora se obligavit, qui Deo promisit magna, prorsus sollicitus sit ne inveniatur negligens aut ingratus, eo quod plus requiretur Eccle. v, 3. ab eo, et Deo displiceat infidelis promissio. Imo sciamus quod sicut pravorum damnatio Christianorum, damnationem excedit incredulorum atque supplicia paganorum; sic negligentibus, carnalibus, irreformatis religiosis intolerabilior instat calamitas infernalis, quam sæcularibus Christianis iniquis. Porro iniqui et periculose prosperitatibus mundi pollentes, in quantum hujusmodi, sunt a viro justo spernendi, juxta illud Psalmistæ: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Verumtamen sapiens, de incertis, occultis et dubiis definitivam non profert sententiam, nec temerarie audet quempiam judicare: quis enim scit quid agatur in homine? Præterea, absit a nobis aliquid cum hoc mundo habere commune, ne cujuspiam mentem subintret ambitio aut quævis carnalis affectio, ut malit præesse quam subesse, et apparere in sæculo quam abscondi in cœnobio. Nulli nisi in Deo et secundum Deum cupiamus placere.

Postremo, quia periculosius nihil est quam temporaliter prosperari, et juxta propria desideria conversari, nec tamen a Deo adversitatibus castigari; nil quoque securius quam in præsenti pro peccatis propriis corripi, a Deo paterne increpari, a propriis desideriis cohiberi, adversitatibus et persecutionibus exerceri: hinc potius eligamus in vita hac pro nostris defectibus et peccatis quotidie reprehendi, disciplinari, et sub obedientia sancta stare, quam impunite peccare, palpari, dissimulari et propriis affectionibus derelinqui. O quanta pericula, quanta supplicia brevi et levi purgatorio isto evadimus! Quantum gratiæ incrementum, quantum gloriæ cumulum per hoc ipsum meremur! Non amemus nos ipsos amore maligno, stolido et privato, sed puro, spirituali, divino, ut nobismetipsis mortui, in omni increpatione, aspernatione, humiliatione, disciplinatione, quasi in cunctis divitiis gloriemur; et vigilantissime consideremus quantum omni hora possumus in virtute, dono et gratia crescere aut firmari, quam ineffabiliter in æternæ beatitudinis præmio ampliari, et tantæ felicitatis promereri augmentum. Certe omnis ad Deum caritativa affectio, omnis actio ex caritate procedens, æternæ gloriæ meritoria est. Idcirco non torpeamus, non fatigemur, sed quidquid potest manus nostra instantissime operemur;6 quotidie in sancto caritatis fervore et diligentiæ studio, atque in omni mentis custodia perficiamur. Non cessemus suspirare, ferri, ascendere, elevari ad Deum, sed uberrime, et quantum fieri valet, indesinenter uniamus actualiter mentem nostram cum ipso, meditando, orando, suspirando, psallendo, studendo, seu aliis modis, quatenus carnalia cuncta oblectamenta et vana solatia nobis desipiant et in tædium convertantur, nec minus solliciti, avidi, indefessi simus ad proficiendum in spiritualibus virtutum divitiis, in pretiosissimis gratiarum muneribus, quam negotiatores et amatores mundi consistunt ad conquirenda transitoria bona.

Recordemur quod quidam senior dixit Fratri cui in cella residere erat molestum: Si inferni ponderares tormenta, quamvis tua cella esset usque ad collum vermibus plena, tu tamen patienter sederes in ea. Refert Climacus se in sancto fuisse grandi cœnobio, in quo fuit frater nomine Abbacyrus, qui ab omnibus præcipue exercebatur, et quasi injuriis affici videbatur. Nam et sæpe a ministris expellebatur a mensa: erat enim a natura aliqualiter incontinens circa linguam. Quem, quum quindecim annis fuisset in cœnobio, Climacus interrogavit: Frater Abbacyre, quare te quotidie a mensa repulsum video, et frequenter sine refectione dormientem? Respondit: Crede mihi, Pater, quia probant me Patres mei si vere monachus fio. Idcirco intentionem eorum et Patris nostri intentionem ego cognoscens, sine gravamine universa sustineo: et juste, o pater Joannes, absque probatione enim non perficitur aurum. Qui frater Abbacyrus morti jam proximus dixit ad Fratres: Gratias ago Domino Jesu Christo, et vobis, Patres, propter id quod me tentastis ad salutem; ecce decem et septem annis permansi a dæmoniis non tentatus. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, etc.

Footnotes

  1. Job xxi, 9. ↩

  2. Job xiv, 1, 5. ↩

  3. 1 Par. xxix, 15; Job viii, 9. ↩

  4. 1 Joann. II, 17. ↩

  5. Apoc. xviii, 7. ↩

  6. Eccle. ix, 10. ↩

Chapter 49 of 243