Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE DIVISIONIBUS, HABITIBUS EFFECTIBUSQUE CARITATIS, QUIBUSVE OPERIBUS DECLARARI DEBEAT.

DEUS caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. I Joann. IV, 16.

Discipulus quem diligebat Jesus, visceribus caritatis redundans, caritatem in præsentis dominicæ epistola multipliciter laudat, et ad eam habendam diversis ex causis nos exhortatur.1 Itaque in primis hoc cognoscendum, quod sicut Scriptura loquitur de sapientia increata et sapientia creata, sic et de increata et creata loquitur caritate. Unde, quod in ista epistola dicitur, Deus caritas est, de increata caritate asseritur. Et sicut sapientia increata distinguitur, quod est sapientia increata absolute accepta, quæ toti Trinitati et unicuique competit divinæ Personæ, nihilo minus tamen Filio appropriatur; [et sapientia increata genita, videlicet Verbum:] sic caritas increata alia est absolute dicta, toti Trinitati conveniens, nihilo minus Spiritui Sancto appropriata; alia est caritas increata spirata, videlicet Spiritus Sanctus, qui a caritate increata absolute sumpta nequaquam realiter est distinctus, sicut nec ab essentia. Quod ergo ait apostolus S. Joannes, « Qui manet in caritate, in Deo manet », dupliciter potest intelligi. Primo sic: « qui manet in caritate », id est, qui increatæ caritati adhæret, « in Deo manet », quia spiritualiter atque finaliter in ipso quiescit: quia quum caritas ista sit Deus, consequens est ut qui manet in caritate, maneat in Deo. Secundo sic: « qui manet in caritate » creata, id est, qui habet habitum caritatis quæ est theologica virtus, « in Deo manet », quoniam Deo unit hæc caritas.

Deinde tangit S. Joannes varias rationes propter quas ad caritatem habendam et conservandam debemus esse solliciti: et præsertim hortatur nos ad mutuam dilectionem spiritualem semper habendam. Primo, quoniam caritas est ex Deo, non solum communi modo quo omnia bona ex Deo fluxerunt, sed et singulari modo, tanquam virtus infusa, et summa increatæ caritatis similitudo atque expressio plena. Porro habitus caritatis, videlicet ipsa caritas habitualis qua Deum proximosque diligimus, est unus et idem, sicut et fides qua increata veritas et creata creduntur, est eadem. Deus namque est ratio proximos diligendi.

Secundo, ad mutuam caritatem nos admonet, quoniam omnis qui diligit fratrem, id est proximos suos, ex Deo natus est, et cognoscit Deum, id est, ex Deo spiritualiter est renatus, utpote a non esse spirituali ad esse spirituale perductus, et per caritatem, quæ vita est animæ, spiritualiter vivificatus, atque a morte culpæ ad vitam gratiæ suscitatus, cognoscitque Deum cognitione formata, cujus intuitu vivit secundum præcepta ipsius. Verumtamen non omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est secundum prædestinationem æternam, quum aliqui reprobi sint ad tempus in caritate; sed omnis qui diligit, ex Deo natus est ad minus secundum præsentem justitiam.2

Tertio, quoniam Deus ipse dilexit nos, nec qualitercumque, sed valde incomprehensibiliter atque sublimiter, et diligendo prævenit nos, quoniam prior dilexit nos, et amavit nos gratis secundum prædestinationem æternam, ex sua propria bonitate, quam nobis voluit ac decrevit communicare:3 ita et nos debemus invicem nos amare gratis propter Deum, quanquam et propter merita, dona ac beneficia unus alium diligere possit ac debeat. Itaque imitatione et exemplo Dei diligamus nos invicem, et unus alium præveniat in amore: servi enim et milites regem suum sequi consueverunt, præsertim filii patrem. Idcirco et Paulus: Imitatores (inquit) Dei estote sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos.4 De hoc sic in hodierna epistola ait Joannes: In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per ipsum;5 in hoc est caritas (id est, dilectio Dei gratuita atque piissima ad nos, in hoc evidenter apparuit), quod ipse prior dilexit nos: carissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Ecce omnia verba hæc vere affectuosissima, devotissima atque dulcissima sunt, et piæ mentis vehementer inflammativa, non solum ad proximorum amorem, sed et maxime ad rediligendum Dominum Deum. Infinitæ namque ingratitudinis, perversitatis, duritiæ atque malitiæ est amantem non amare, et præamantem non redamare, maxime talem ac tantum amatorem ut est Deus, qui et suum amorem ad nos per tot et tanta beneficia nobis ostendit.

Quarto, hortatur nos ad mutuam caritatem, quoniam proximos diligendo meremur amari et inhabitari a Deo. Unde sic ait: Si diligamus invicem, Deus manet in nobis.6 Quod si amiserimus caritatem, statim diabolus cor nostrum per mortale peccatum inhabitabit. Ecce quanta res est, quam desiderabile et præclarum, quam salubre et magnum, Deum habere amatorem et proprii cordis habitatorem. Si autem non dilexerimus omnem proximum, quantumlibet adversarium, nec Deum vere atque nos ipsos spiritualiter sinceriterque diligimus, quum simus in culpa mortali tanquam divini transgressores præcepti quo et inimicos jubemur diligere.7

Quinto, ad spiritualem amorem nos admonet, quoniam tanta est perfectio caritatis, quod ipsemet Deus caritas appellatur.8 Diligit namque se ipsum et cuncta quæ condidit, quantum ad id quod ab ipso sortita sunt, quemadmodum Sapiens dicit ei: Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.9 Quemadmodum namque in Deo consistit voluntas, ita et caritas; et sicut Deus est sua voluntas, ita et caritas. Rursus, sicut in Deo sunt idem sapiens et sapientia, ita amans et amor. Ex hoc autem quod caritas proprie Deo adscribitur, patet quod caritas dicit perfectionem simpliciter, quemadmodum sapientia, absque imperfectionis inclusione. Quum ergo tanta sit caritatis nobilitas, debemus eam semper toto corde amplecti, conservare ac prosequi, faciendo quod ipsa requirit. Operatur equidem magna, si est; quod si renuat operari, non vere habetur.

Sexto, quoniam in caritate manendo, manemus in Deo; et recedendo ab ea, a Deo recedimus.

Deinde ponit Joannes apostolus quosdam caritatis effectus, per quos cognoscere probabiliter possumus an simus in caritate divina perfecti. Primus est, quoniam perfecta caritas facit hominem diem judicii fiducialiter præstolari, quoniam facit hominem filialem confidentiam habere ad Deum tanquam ad optimum ac benignissimum patrem; et bonam conscientiam parit, quia inducit hominem ad purum, fervidum ac perfectum Dei obsequium. De hoc sic ait Joannes: In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii.10 Imo caritas perfecta facit hominem desiderare dissolvi ut sit cum Christo.11 Secundus effectus est, quoniam caritas perfecta potissimum assimilat et conformat nos Deo: quia per eam efficimur omnibus benevoli, et inimicis ac persecutoribus amorosi atque benefici, quemadmodum Deus pius, clemens et beneficus est non solum bonis et justis, sed et impiis et ingratis. Unde ait in Evangelio Christus: Diligite inimicos vestros, etc., ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.12 De hoc sic ait Joannes in præsenti epistola: Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.13

Tertius effectus est, quia perfecta caritas foras mittit, id est, omnino a se expellit, timorem pure servilem, qui habet pœnam, id est, pœnam meretur in quantum servilis est.14 Caritas namque perfecta convertit totum hominis cor ad Deum, ita quod solo Dei intuitu ac puro ejus affectu, non ex formidine pœnæ, sed ut Deo complaceat ac uniatur, et ne eum offendat aut elongetur ab ipso, facit bona et vitat mala. Timor autem servilis movet ad bona retrahitque a malis, non amore justitiæ, nec bonitatis affectu aut Dei amore, sed pœnarum formidine, ne patiatur incommodum. Idcirco, sic timens caritate non informatur, sed in mortali sordet pecato: nam talis timor ex privato causatur amore et fide informi. Timor vero filialis et castus, quo Dei offensa formidatur, ex caritate procedit et ei connectitur. Timor autem initialis bonus est, sed imperfectus; et quanto magis perficitur, tanto minus de servilitate habet adjunctum. Denique de hac re S. Benedictus ait in Regula, quod monachus quum per duodecim gradus humilitatis ad Deum ascenderit, mox ad illam Dei caritatem perveniet, quæ foras mittit timorem. Per quam universa quæ prius non sine formidine observabat, jam absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, non timore gehennæ, sed Christi amore, et ipsa consuetudine bona ac delectatione virtutum.

Itaque, tot rationibus ab Apostolo sancto in præsenti epistola tactis, curemus semper totis viribus caritatem amplecti, in ea manere, proficere, perfici, et proximos absque amaricatione, dulciter apprehendere et benigne. Et quoniam caritas sancta patiens est et benigna, non reddens malum pro malo, nec intumescens, idcirco per patientiam, benignitatem, remissionem injuriæ, humilitatem, alacritatem, fervorem, constantiam, ostendamus nos esse in caritate.15 Nemo nostrum sit querulosus, vindicativus, indignabundus, amarus aut durus; sed pii, quieti, devoti, suaves et stabiles semper simus seu esse conemur in Domino.

Footnotes

  1. Joann. XIII, 23. ↩

  2. I Joann. IV, 7. ↩

  3. 1 Joann. IV, 10, 19. ↩

  4. Ephes. v, 1, 2. ↩

  5. 1 Joann. IV, 9-11. ↩

  6. Ibid. 12. ↩

  7. Matth. v, 44. ↩

  8. 1 Joann. IV, 16. ↩

  9. Sap. XI, 25. ↩

  10. 1 Joann. IV, 17. ↩

  11. Philipp. I, 23. ↩

  12. Matth. v, 44, 45. ↩

  13. 1 Joann. iv, 17. ↩

  14. Ibid. 18. ↩

  15. 1 Cor. xiii, 4. ↩

Chapter 47 of 243