Sermo 5
DE SALUBRI CORPORIS AFFLICTIONE, TRIPLICIQUE VIA SALUTIS, NEMPE PURGATIVA, ILLUMINATIVA ET PERFECTIVA.
DIVES induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Luc. XVI, 19.
Omni Christiano necessaria est vita pœnitentialis, castigatio corporis, sobrietas vera. Genus namque humanum, propter inordinatam concupiscentiam, illicitam voluptatem et cibi immoderantiam a paradiso ejectum, non nisi per concupiscentiarum refrenationem, carnalium delectationum aspernationem, cibi et potus parsimoniam ad cœlestem potest paradisum reduci. Hinc Christus in Evangelio: Væ (inquit) vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.1 Quocirca ait Hieronymus: Impossibile est replere hic ventrem, et in futuro mentem.
Præterea pro quotidianis peccatis ignoscendis et pro futuris cavendis, jejunium, abstinentia, afflictio carnis sunt necessaria. Hinc, secundum Christi doctrinam, non solum delicatiora alimenta, sed et molliora indumenta, parique ratione et mollior lectus reprobantur : quod etenim carnem fovet, spiritum necat. Multo magis ergo vitanda sunt ista religiosis; amplectique debent corporis castigationem, quemadmodum Christus ea quæ duriora sunt corpori, in cunctis elegit. Hinc ait Bernardus : Quod sua macula necat ac polluit crapula, abstinentia mundet. Ergo interdum abstineo, sed abstinentia mea satisfactio est pro peccatis. Abstinebo a vino, quia in vino luxuria est;2 aut si infirmus sum, modico vino utar. Abstinebo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, nutriant simul et vitia carnis; panem cum mensura curabo accipere, ne onerato ventre stare tædeat ad orandum; nec simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio ventris ad titillationem pertingat libidinis.
Utinam ista attenderent qui se quotidie instar sæcularium replent : qui si non fuerint saturati, indignabuntur et detrahent præsidenti. Heu, quid dicam quia in generatione hac tepida, cibi et potus religiosorum, delicatiores, pretiosiores, abundantiores sunt escis ac poculis plurium mundanorum ? Ecce ad tantam ruinam sancta devenit religio, quod ea quæ sancti Patres instituerunt in alimoniis observanda, commemorari vix patiamur. Idcirco experientia docet quam gloriose proficiamus, imo quam lamentabiliter deficiamus, quamvis hoc ipsum advertere non velimus. Statim pro una festuca, passionum tumultus generatur in nobis; confratribus et superioribus occasione facile indignamur. Nullus vult vilior reputari; sed et fabulari, ridere, jocari, hinc inde discurrere, curiose hæc et illa inspicere plus delectat quam orationibus immorari, quam psallere, quam compunctioni et meditationi insistere, quam in abscondito vultus Dei, summæ majestatis contemplationi vacare, et eum cujus essentia, bonitas pura est, intra nos amorose amplecti, atque custodiæ cordis invigilare. In illis omne tempus breve videtur, et avelli vix possumus; in istis tempus videtur longissimum, et pigritia, somnolentia tædioque afficimur. Distractionis autem et irreverentiæ coram Altissimo non est finis.
Denique ad tantam carnalitatem, excæcationem, obdurationem sumus delapsi, ut jam nequaquam nobis sufficiat cibo repleri, sed ea quæ magis delectant exquirimus, et sensualitatem, quæ per se et in se satis et plus quam satis corrupta et ad vitia sua proclivis est, excitamus, actuamus, succendimus, fiuntque duo contra unum, et periclitatur sobrietas; non pensantes quod rursus ait Bernardus : Vinum et simila, mulsum et pinguia, carni, non spiritui, militant; frixuris non anima saginatur, sed caro; gingiber, piper, cuminum, salvia, et hujusmodi mille species salsamentorum, palatum quidem delectant, sed libidinem etiam turpiter accendunt. Prudenter ac sobrie conversanti, satis ad omne condimentum est sal cum fame : qua non exspectata, necesse est alias atque alias succis extraneis confici permixtiones, quæ palatum reparent, gulam provocent, excitent appetitum. Sed hæc religiosis prorsus illicita sunt, quorum est carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, tollere crucem suam quotidie et assequi Salvatorem, dicente Apostolo, Si compatimur, et conglorificabimur :345 quatenus sicut Christus sanguinem suum semel fudit pro nobis, ita et nos pro ipso sanguinem nostrum suo modo quotidie effundamus. Unde iterum beatissimus pater noster ait Bernardus : Est enim martyrii genus et effusio quædam sanguinis in quotidiana corporis afflictione : illo nimirum quo membra cæduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Sic quippe infirmis et pusillis corde, necesse est ut quem semel pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, tamen diuturniori martyrio sanguinem fundant.
Præterea, quum triplici via ad Dominum gradatim tendatur ac perveniatur, utpote purgativa, illuminativa et perfectiva, via purgativa fundamentum est atque exordium spiritualis conversationis, interioris reformationis et vitæ monasticæ. Quæ via consistit in sensualitatis domatione, in passionum refrenatione, in resistentia et abstinentia vitiorum, et in emundatione hominis a culpis quotidianis et a præteritarum culparum reliquiis, scilicet pronitate ad mala, debilitate contra peccata. Et præsertim consistit hæc via in evitatione carnalium vitiorum, ut ab omni gula atque venereis se reprimat homo. Idcirco, qui in via hac purgativa se ipsum negligit exercere, qui ab immoderantia cibi et potus omniumque exteriorum sensuum inordinata voluptate non se nititur cohibere, nondum ad spiritualis vitæ atque interioris profectus ascendit infimum gradum. Necesse ergo est ut omnes actus nostros ponamus sub ordine divini amoris, id est, taliter eos circumstantionemus et circumcidamus, ut Deo complaceant, et per eos in Dei amore crescamus. Hinc loquitur Cassianus: Quibuslibet cibis repletus venter seminaria parit luxuriæ; nec prævalet mens discretionum gubernacula moderari, ciborum pondere prægravata. Non sola crapula vini mentem inebriare consuevit, sed cunctarum escarum nimietas vacillantem eam nutabundamque reddit, et omni integritatis ac puritatis contemplatione despoliat. Audi Dominum per Prophetam Jerusalem increpantem: Quid peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitatis abundantia comedebat?6 Et quia per saturitatem panis inexstinguibili carnis fuerant ardore succensi, judicio Dei cœlitus igne et sulfure concremabantur. Quod si illos sola nimietas panis ad tam præru-
Aptum flagitiorum præcipitium vitio satietatis impegit, quid sentiendum de his qui vegetato corpore, perceptionem carnium ac vini immoderata libertate capere præsumunt, non quantum imbecillitas expetit, sed quantum animi libido suggerit? Hinc quoque Chrysostomus: Simplicior (inquit) victus et mensa mediocris plurimum habet jucunditatis; econtrario mensæ divitum exsecrabiles sunt et horridæ, animi ac membrorum contaminationibus plenæ.
Postremo, quanta sit sobrietatis virtus, utilitas, fructuositas ac dignitas, pandit Augustinus dicendo: Sobrietatis perseverantia, inæstimabilis est animi fortitudo; eam omnes virtutes et omnes laudum tituli jugiter concupiscunt, quoniam sine ea ornari et complacere non queunt. Sobrietas est mentis et sensus membrorumque omnium cautela, pudicitiæ ac castitatis munimen, pudori proxima, pacis et amicitiæ serva, honestati semper conjuncta, criminum vitiorumque omnium profuga. Itaque, sicut in Ecclesiastico scriptum est, Sanitas animæ et corporis est sobrius potus;7 nec dubium quin et sobrius cibus, qui et vitam efficit longiorem. Atque ut Climacus loquitur, Sicut somnus, ita potatio paulatim consuetudine superatur.
Non ergo cum divite epulone splendide epulemur, sed cum sanctis Patribus temperantiæ studeamus; Deumque affectuosissime deprecemur ut gratiam discretionis nobis præstare dignetur, qua in cibo, potu, somno ac aliis moderamen servemus. Sic per corporis castigationem exteriorumque sensuum refrenationem, ad cordis tendamus custodiam, ut in viæ illuminativæ exercitiis concrescamus, atque per ea ad perfectivæ viæ exercitia pertingere mereamur.
Footnotes
Chapter 48 of 243