Sermo 3
CONTRA IMITATORES DIVITIS EPULONIS, ET CONTRA VITIA EJUS.
VÆ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Luc. vi, 25.
Secundum quod Christus Filius Dei in Evangelio docet, arcta est via quæ ducit ad vitam.1 Et hæc arcta via, est conversatio pœnitentialis ac virtuosa, ut scilicet pro peccatis nostris quotidie nos affligamus et corpora castigemus, sicque per pœnitentiæ opera Deo pro illatis sibi injuriis satisfacere pro posse conemur. Ideo sobrie, non crapulose, vivere obligamur, quemadmodum rursus ait Salvator:2 Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate.
Nunc ergo pensemus propter quæ peccata fuerit dives iste damnatus. Et dicendum, quod primo notatur ac reprehenditur de avaritia. Non enim displicuit Deo quoniam dives fuit, quum et Deus summe dives exsistat. Unde, quemadmodum in Job asseritur, Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens;3 sic dicere possumus, Deus divites non abjicit, quum et ipse sit dives. Atque ut libro de Civitate Dei asserit Augustinus, Deus est dives non pecunia, sed omnipotentia. Verum idcirco displicuit dives hic Deo, quia divitias suas excessive amavit, avare tenuit, immoderanter ac voluptuose consumpsit, indigentibus non communicavit. Non ergo divitiæ sunt in culpa, sed inordinatus amor et abusus earum. Propter quod ait Ambrosius: Non in facultatibus crimen est, sed in his qui eis male utuntur. Nam divitiæ, sicut impedimenta sunt improbis, ita bonis adjutorium sunt virtutis. Hinc ait Propheta: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.4 Super quæ verba loquitur Augustinus: Qui non habet divitias, non cupiat eas; qui habet, non superbiat. Et non dicit
A Propheta, Nolite habere divitias, sed, Nolite cor apponere: non enim damnat divitias, quibus promereri possumus regnum cœlorum, sed cor appositum, quod divitias non bene expendit, sed avare recondit.
Sed tunc diligenter quærendum est, cur Christus verbis et exemplo tam specialiter ac frequenter docuit divitiarum contemptum, paupertatemque commendavit. Et respondendum quod ideo, quia valde difficile est ac rarum divitiis bene uti, et per eas a Deo ac virtutum profectu non impediri. Nam et ipse Salvator in Evangelio protestatur:5 Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!6 Augustinus quoque: Difficile (inquit) est ut non sit superbus qui dives est. Imo Chrysostomus loquitur: Divitiarum sequela, est luxuria, ira intemperata, arrogantia, gula, et omnis irrationabilis motus. Sed et Valerius scribit: Dives in superfluitatem resolvitur, jactantia effrenatur, currit ad libitum, et corruit ad illicitum; fiuntque ei instrumenta pœnarum, quæ fuerunt oblectamenta culparum. Qui ergo divitias amat, congregat aut reservat, maximis se involvit periculis. Denique, quum ad præfata peccata proni sint divites, congruentissime scribit Apostolus Timotheo: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, id est non superbire nec de se ipsis magna sentire;7 nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo; divites fieri in operibus bonis, facile tribuere.
Secundo reprehenditur dives iste de superfluitate, curiositate, pompa atque mollitie in vestibus: nam extra purpuram tulit, et ad corpus nudum, tenuissimum ac subtilissimum induit byssum, puta camisiam hujusmodi lineam. Qualiter autem homo multipliciter possit excedere in vestitu, et qualis esse debeat Christianorum vestitus, supra expressum est in sermone quarto circa evangelium secundæ dominicæ Adventus :8 idcirco de hoc require ibidem, ut hic vitetur prolixitas.
Tertio reprehenditur dives iste de gula, quia quotidie voluptuose et crapulose epulabatur. Vitium autem gulæ omni Christiano est vehementer vitandum, quoniam cor facit obtusum, corpus male dispositum, animum ad virtuosa opera tardum, ad loquacitatem, ludos, jocos, cachinnos, atque ad somnolentiam pronum. Hinc ait Gregorius : Dominante gulæ vitio, omne quod homines fortiter egerunt, perdunt; et dum venter non restringitur, cunctæ simul virtutes obruuntur. Iterum dicit : Pene semper epulas concomitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Ex gula demum generatur luxuria. Et quidquid nunc contra excessum in cibo profertur, etiam contra superfluitatem et excessum in potu intelligi debet. Insuper, quam detestanda sit gula, constat ex eo quod de gulosis ait Apostolus, Quorum deus venter est :9 magis etenim colunt proprium ventrem, quam Deum universa regentem. Unde et Judas apostolus in sua Canonica contra istos terribiliter loquitur : Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, fluctus feri maris despumantes suas confusiones, quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.10 Denique in cibo et potu contingit multipliciter excedere et peccare : primo, superflue accipiendo; secundo, in cibo et potu voluptatem carnalem quærendo; tertio, nimis pretiosa quærendo seu præparando; quarto, nimis sæpe manducando et bibendo; quinto, valde diu in mensa sedendo; sexto, ante tempus congruum cibum et potum sumendo; septimo, nimis diversa ac multa genera ferculorum ac poculorum accipiendo.
Quarto reprehenditur dives iste de immisericordia valde magna, quod Lazaro tam egeno et ægro non condoluit nec subvenit : quod fuit contra legem naturalem atque divinam. Ista crudelitas summe abhorrenda ac fugienda est Christianis, quum Christus testetur : Qua mensura mensi fueritis, remetietur et vobis;1112 itemque, Estote misericordes sicut et Pater vester cœlestis misericors est;13 et rursus : Beati (inquit) misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Universa ergo misericordiæ opera quilibet Christianus exercere secundum proprias debet vires; et quod non valet effectu, agat affectu; sitque caritativus, liberalis, affabilis, pius in pauperes propter Christum.
Præterea, nunc dicendum est paululum de imitatoribus et filiis hujus divitis epulonis. Ejus namque imitatores et filii, sunt omnes avari, gulosi, pomposi in vestibus, et immisericordes pauperibus. Verumtamen aliqui sunt avari, non tamen evidenter gulosi, quia tam vitiose sua recondunt, ut vix ad sufficientiam eis audeant uti; parceque vivunt, non amore justitiæ, sed avaritiæ tenacitate : qui et præsentibus atque carnalibus, futuris quoque ac spiritualibus consolationibus privant se ipsos. Quibus potest illud applicari Psalmistæ : Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.14 Itaque hujus divitis condemnati infelices sunt filii, qui quotidie splendide epulantur, atque diversis ciborum ac potuum utuntur generibus, et diu in suis sedent conviviis, fabulis, jocis, ludis risibusque vacantes, et de suis reliquiis aut nihil aut parum pauperibus largientes; qui et curiosas ac superfluas habent vestes, et in mollibus dormiunt stratis. Isti potius sunt discipuli Epicuri quam Christi; et sicut nunc conformantur diviti epuloni in vitiis, sic paulo post conformabuntur et associabuntur ei in suppliciis.
Postremo, ex evangelio isto edocemur in multis. Primo, quam occulta, justa ac metuenda sunt Dei judicia, qui in vita præsenti electos suos tot adversitatibus tribulationibusque exercet, purgat, et per dona gratiæ taliter perficit eos, quatenus protinus post hanc vitam consolationem eis impendat æternam; tantoque gloriosius eos post hanc vitam coronat, quanto nunc districtius eos castigat. Reprobos vero permittit hic prosperari, deliciari, vitiis quoque impleri, et post hanc vitam perpetuis ac condignis eos affligit tormentis.
Secundo, instruimur ex evangelio hodierno, quam inexcogitabiliter gravis et intolerabilis sit eorum damnatio qui absque timore et refrenatione legem transgrediuntur Altissimi, non tantum in vitiis jam prætactis, sed et in aliis multis ac gravioribus. Ecce enim dives iste tam graviter condemnatus, non legitur eo condemnatus quia aliena abstulerit, sed quia propria non communicavit; nec quia luxuriosus fuerit aut adulter, sed quia in cibis, potibus vestibusque excessit. Quid ergo infernalis supplicii imminet eis qui post gulas suas, quas et festivis exercent diebus, fornicationibus, adulteriis, similibusque intendunt sceleribus? De quibus fertur in Psalmo: In labore hominum non sunt: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis, cogitaverunt et locuti sunt nequitiam.15
Tertio, ex evangelio isto docemur, quam subtilissima sint Dei judicia, quia in omnibus pœna correspondet culpæ. Unde dives qui minima negavit egeno in sæculo isto, usque ad minima petenda delapsus est in inferno: nempe qui hic rogatus micam non dedit, ibi guttam aquæ petiit nec accepit; et pauperem quem hic in miseriis vidit ac sprevit, ibi in consolatione conspexit ac invocavit. Ita continget præfatis imitatoribus divitis hujus.
Quarto, ex evangelio isto instruimur considerare quanta post vitam hanc sint impiorum tormenta justorumque gaudia, quatenus si vitia evitare et virtutibus inhærere ex Dei amore et zelo æquitatis non volumus, saltem timore æternæ damnationis desiderioque perpetuæ beatitudinis id agamus. Indesinenter ergo pensemus quanta jam sit, et æternaliter erit, hujus divitis omniumque reproborum afflictio, quanta item sit Beatorum lætitia. Quam intolerabile nobis esset una hora jacere in fornace ardenti: quid ergo est in gehennalis ignis incendio æternaliter cruciari?
Legitur in libro de miraculis S. Hieronymi, quod erat quidam nomine Andreas presbyter cardinalis, qui post mortem suam divino præsentatus judicio, fuit infernalibus deputandus suppliciis, ob hoc quod in vita hac in cibis et potibus ac vestibus nimium fuerat sumptuosus atque superfluus, nisi B. Hieronymus intercessisset pro eo, quia in S. Hieronymo specialem habuerat devotionem in sæculo isto. Et præfato excessu in vestimentis, cibis potibusque excepto, fuit ille Andreas vir satis bonus. Unde precibus ac meritis S. Hieronymi fuit ad vitam istam reductus et corpori restitutus, ut pœnitentiam ageret dignam, sicut et fecit. Qua peracta, rursus defunctus est, et salvatus.
Attendamus ergo quod sanctus ait Basilius: Quantum possumus, delicias mundi et ciborum opulentiam fugiamus, ne quando cruciati in flammis inferni, guttam aquæ quæramus, et nullum refrigerium consequamur.
Footnotes
Chapter 46 of 243