Sermo 2
CONTRA PROSPERITATEM MUNDANAM, ET DE CONTEMPTU HUJUS MUNDI.
VÆ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Luc. vi, 24.
Hæc est veritas et doctrina sapientiæ christianæ, quod propter primorum parentum primordiale peccatum tota eorum posteritas paradiso terrestri expulsa est, cœlestis quoque paradisi felicitate et gloria fuit privata, sed per Christi passionem redempta est. Quoniam itaque peregrini sumus in sæculo isto, videlicet a terrestri paradiso ejecti, et ad cœlestem paradisum pergentes, oportet ut instar peregrinorum et exsulum nos habeamus, si ad cœlestis paradisi patriam pertingemus.1 Porro peregrini et exsules non diu in uno loco quiescunt; et gravia onera ferre devitant; ad patriam suam suspirant; de recta via inquirunt; ne spolientur aut capiantur, vel a latronibus trucidentur, solliciti sunt; bonam et expeditam societatem libenter habent; ita se vestiunt, alunt, repausant, et de expensis sic provident, ut ad itinerandum sint expediti. Omnes has proprietates habere debet quilibet Christianus, quum sit viator ad patriam tendens cœlestem.
Primo igitur, sicut peregrinus non diu in uno quiescit loco, sed solum tamdiu ut corporis sui necessitas aut alia rationabilis exigit causa; sic quilibet Christianus non diu in una et eadem mentis dispositione debet persistere, sed omni hora in exercitiis virtutum proficere, in caritate Dei et proximorum magis ac magis fervere, in omni gratia crescere, ut quotidie humilior, mitior, patientior devotiorque consistat, quemadmodum scribit Apostolus: Caritas vestra magis ac magis abundet, ut probetis potiora, et sitis sinceri et sine offensione.2 Sicut enim homo non diu potest subsistere in una corporis dispositione, sed in mutatione et alteratione exstat continua, juxta illud Job, Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet;3 ita nec in una mentis dispositione diu subsistere valet, sed aut spiritualiter proficit, atque cœlesti patriæ proficiendo propinquat, aut spiritualiter deficit, retrocedit et cadit, et deficiendo propinquat inferno. Unde, secundum sanctos Patres, in via Dei, hoc est in divino obsequio exercitiisque virtutum et caritatis fervore, non proficere, est deficere. Hinc necessaria est homini grandis ac timorata cordis custodia, et circumspectio jugis in omnibus, ut semper coram Deo sollicitus sit ne eum offendat, vitamque suam prudenter consideret, examinet et gubernet.4 Ideo sanctus Job dixit: Verebar omnia opera mea, sciens, o Domine, quod non parceres delinquenti.56 Et in Ecclesiastico scriptum est: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est virtutum structura exsistens in te.78 Merito itaque ait Scriptura: Sapiens in omnibus metuit.9
Secundo, instar peregrini debet quilibet Christianus abjicere onera quæ eum a processu virtutum et ab appropinquatione ad cœlestem impediunt patriam. Hæc autem onera, sunt sollicitudines sæculares, terrenæ affectiones, et ipsæ res temporales, nisi quis eis valde ordinate utatur: quod prorsus difficile est, et vix uni de mille videtur competere. Non ergo sit Christianus pro temporalibus immoderate sollicitus, sed confidat in Domino; et prima ac maxima cura sua sit, ut fiat dives in anima per opera virtuosa, et ne ab æternæ beatitudinis adeptione per quæcumque temporalia impediatur, nec ad terrena et sensibilia inordinate afficiatur, sed dumtaxat in tantum quantum sibi utilia aut necessaria sunt ad virtuose vivendum. Hinc hortatur Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus;10 et rursus: Deponentes (inquit) omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, id est ad pugnam contra aciem vitiorum ac dæmonum, adspicientes in auctorem fidei Jesum;11 qui ut suis fidelibus daret plenum exemplum contemnendi carnalia et terrena, præsertim quoad superfluitatem eorum, tantam elegit, assumpsit ac tenuit paupertatem, quod non habuit ubi caput reclinaret. Non ergo digni sunt a Christo vocari Christiani, sed potius pagani censendi sunt, qui terrenis et temporalibus toto inhiant corde, et de veris spiritualibusque divitiis animarum, videlicet de gratia, caritate, virtutibus donisque Spiritus Sancti, aut parum aut nihil solliciti sunt ut eas habeant aut conservent.
Tertio, debet quilibet Christianus instar peregrini ad cœlestem patriam adspirare, æternam beatitudinem totis præcordiis affectare, societatem civium supernorum, videlicet angelorum sanctorum et omnium Beatorum, præ cunctis bonis sæculi hujus incomparabiliter desiderare, ut cum sancto Psalmographo dicere possit: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus; sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?12 Consideremus ergo brevitatem, incertitudinem, fallacias, pericula, vitia atque miserias vitæ præsentis; contemplemur etiam æternitatem, securitatem, sanctitatem ineffabilemque lætitiam supernæ felicitatis: et ita vilipendemus vitam hanc labilem, ærumnosam; beatitudinem quoque cœlestem, perpetuam, inæstimabiliter gaudiosam, amorosis cupiemus suspiriis, et pro ea orationes lacrimosas fundemus, cum Propheta dicentes: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, id est, habitatio mea in valle hac lacrimarum, a cœlesti habitatione felici longe est distans sive dilata.13 Ex tali affectu dixit Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?14 Unde, secundum Gregorium, cœlestem illam beatitudinem nullus condigne desiderat, nisi qui pro ea quotidie cum lacrimis orat. Sed, proh dolor! aliqui fide nuda et nomine solo Christiani, ita carnali excæcantur amore, ut dicant se velle libenter beatitudine carere cœlesti, et Deo relinquere regnum suum cœleste, si possent in hac vita perpetuo permanere et temporali prosperitate gaudere. Hi tales miseri sunt et corde obtenebrati, atque in statu damnationis exsistunt, quia eorum mens plus afficitur ad creata, mundana, carnalia, quam ad Creatorem et ad bona spiritualia, perpetua ac superna. Unde verificatur de eis illud Apostoli ad
Romanos: Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum;15 illud quoque Psalmistæ: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.16
Quarto, debet quilibet Christianus instar peregrinorum, de recta via ad cœlestem patriam perducente diligenter a peritis inquirere, ut regia via incedat, id est per opera veraciter virtuosa, quæ sale ac luce discretionis sunt rectificata atque condita, et neque ad dexteram nec ad sinistram, ut nec medium rationis excedat, neque ab eo deficiat, sed juxta doctrinam17
Apostoli, rationabile sit obsequium suum. Denique duæ sunt viæ ducentes ad Deum patriamque cœlestem. Una est via præceptorum, id est divinorum et ecclesiasticorum observatio mandatorum: de qua ait Salvator, Si vis intrare ad vitam, serva mandata.18 Hæc via est omnibus necessaria ad salutem. Alia est via seu observatio evangelicorum Christi consiliorum: et ista via perfectior est atque salubrior. Itaque simpliciores et minus eruditi ac minus experti in vita spirituali tentationibusque diaboli, informationem quærere debent a spiritualibus, sapientibus et exercitatis, præsertim in dubiis et tempore tentationis. Hinc in Ecclesiastico habetur: Fili, a juventute accipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam; in medio presbyterorum sapientium sta, et ex corde sapientiæ illorum conjungere.19 Sed Jeremias dicit: Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea;20 et invenietis requiem animabus vestris.
Quinto, quilibet Christifidelis instar peregrinorum debet valde ac incessanter esse sollicitus ne ab infernalibus latronibus, id est dæmonibus, seu pravis hominibus, seu propriis concupiscentiis, spolietur virtutibus spiritualiterque necetur, hoc est, ne ab aliquo horum ad peccandum mortaliter inducatur. Idcirco, jugiter invocandum est Dei auxilium, et Dei præcepta ac documenta semper in mente habenda sunt, ne ab illis homo divertat. In medio equidem laqueorum, in medio invisibilium hostium ambulamus: idcirco oportet nos undique esse armatos prudentia et virtutibus, et omni custodia cordis, juxta illud Habacuc, Super custodiam meam stabo.2122 Unde et Aggæus jubet: Ponite corda vestra super vias vestras, id est, considerate prudenter opera vestra, an vere Deo sint placita. Quædam enim habent apparentiam boni, et tamen sunt vitiosa, quemadmodum Salomon contestatur : Est via quæ videtur homini bona, et novissima ejus ducunt ad mortem.23 Propterea scribit Apostolus : Comfortamini in Domino, et induite armaturam Dei, id est virtutes, ut possitis stare adversus insidias diaboli.24
Sexto, debemus instar peregrinorum quærere, et libenter habere, stabiliterque tenere bonam societatem, hoc est, homines virtuosos habere consortes in via salutis, et talibus nos associare, quorum verbis et actibus ædificemur, quorum et precibus adjuvemur, et quorum societate sanctificari possimus, juxta quod scriptum est :25 Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris. Multum enim valet bona et virtuosa societas, quia ut Salomon loquitur : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas est munita.26 In Ecclesiastico quoque habetur : Quum videris sensatum, statim evigila ad illum. Et quantum prodest virtuosa societas, tantum nociva est societas prava, quum scriptum sit :27 Cum perverso perverteris. Et Salomon ait :28 Amicus stultorum similis illis erit. Hinc dicit Apostolus : Subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Non ergo pigris, sed fervidis in via virtutum nos applicemus, quorum exhortationibus atque exemplis quotidie accendamur.
Septimo, debemus nos instar peregrinorum ita vestire ac enutrire, et nobis taliter providere, ut expediti simus ad progrediendum in via salutis, id est ad proficiendum in omni virtute, ad orandum devote, ad contemplandum sincere, ad diligendum ferventer Deum præ omnibus, deinde et proximos. Porro, taliter se enutrire atque vestire, est sobrie vivere et simplici esse vestitu contentum, quemadmodum sacratissimus Christi præcursor edocuit : Qui habet duas tunicas, id est unam superfluam, det non habenti.29 Qui autem quotidie ditior fieri cupit, insipienter se gravat, et ab itineratione salubri variis se impedit modis, dicente Apostolo : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli, et desideria multa nociva, quæ mergunt hominem in perditionem.30
Ecce juxta has proprietates peregrinorum et exsulum ambulare et conversari nos oportet, et mundana despicere, atque in veris animarum divitiis abundare, non in temporalibus prosperitatem appetere, sed necessariis et utilibus contentari, non in superfluis gloriari.
Postremo aliqui opinantur quod dives de quo in præsenti evangelio sermo est, fuit Nabal, de quo primo Regum habetur :31 quod prorsus incertum est, quamvis ex aliquibus quæ ibidem de Nabal scribuntur, apparentiam possit habere. Hinc de Nabal illo jam aliquid tangam. Fuit itaque Nabal locuples valde, immisericors et crudelis. Quumque quadam die tonderentur oves ipsius, et ipse præparasset sibi et suis convivium quasi convivium regis, sanctus David, qui tunc cum multis sibi adhærentibus fugiebat a facie Saul regis ipsum injustissime persequentis, misit aliquos ex servis suis ad Nabal, modeste atque humiliter petens sibi ac suis aliquid ciborum destinari a Nabal. Qui statim servis David superbissime insipientissimeque respondit, dicendo : Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. Hac responsione audita, David cum adjutoribus suis perrexit ut percuteret impium Nabal. Quo cognito, uxor Nabal, femina pulchra, eloquens, bona valdeque prudens, properavit in occursum David, deferens ei necessaria vitæ satis abunde ; et verbis sensatis, humilibus et benignis flexit placavitque eum. Deinde post octo circiter dies Deus percussit Nabal propter suas perversitates, et obiit.
Vitemus itaque vitia divitis de quo in evangelio isto loquitur Christus, ejus videlicet carnalitatem, gulam, curiositatem, immisericordiam, cupiditatem, ne simul cum eo æternaliter pereamus.
Footnotes
-
1 Par. xxix, 15. ↩
-
Philipp. 1, 9, 10. ↩
-
Job xiv, 1, 2. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Matth. xviii, 20; ↩
-
Job ix, 28. ↩
-
Luc. ix, 58. ↩
-
Eccli. xxvii, 4. ↩
-
Eccli. xviii, 27. ↩
-
1 Tim. vi, 8. ↩
-
Hebr. xii, 1, 2. ↩
-
Ps. xli, 2, 3. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Ibid. 1, 21. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Eccli. vi, 18, 35. ↩
-
Jer. vi, 16. ↩
-
Agg. i, 5. ↩
-
Habac. ii, 1. ↩
-
Prov. xvi, 25. ↩
-
Ephes. vi, 10, 11. ↩
-
Ps. xvii, 26. ↩
-
Prov. xviii, 19. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Prov. xiii, 20. ↩
-
Luc. iii, 11. ↩
-
1 Tim. vi, 9. ↩
-
1 Reg. xxv, 2 et seq. ↩
Chapter 45 of 243