Sermo 1
DE PRÆCONIO ET CONDITIONIBUS CARITATIS IN DEUM PROXIMUMQUE, ET QUOMODO HÆC FILIOS DEI CONSTITUAT.
OMNIS qui odit fratrem suum, homicida est. I Joann. III, 15.
Sacra Scriptura, potissimum novi Testamenti, caritatem uberrime laudat, atque ad eam habendam ac conservandam copiosissime nos hortatur. Primo, quoniam ipsa est summa ac dignissima virtus, juxta illud Apostoli:1 Major horum est caritas. Unde quoque Aristoteles et Macrobius de justitia conscripserunt, quod ipsa sit præclarissima virtus, et non est lucifer nec hesperus tam admirabilis sicut justitia. Multo excellentius dici potest de caritate. Inter omnes enim virtutes dignissimæ sunt virtutes theologicæ, utpote fides, spes, caritas, quoniam habent Deum pro immediato objecto; et inter has tres præminet caritas, quia per eam perfectius atque propinquius Deo conjungimur, magisque unum cum eo efficimur, dicente Apostolo: Qui adhæret Deo (haud dubium quin per caritatem), unus cum eo fit spiritus.2
Secundo, quoniam sine caritate nulla virtus est viva ac meritoria, sed mortua Deoque inaccepta, quemadmodum plenissime docet Apostolus: Si linguis (inquiens) loquar angelorum et hominum, caritatem autem non habeam, nihil sum. Deinde
1 Cor. xiii, 2, 3. scribit ibidem, quod sine caritate nil prodest fidem3 habere tam magnam ut ejus vigore quis transferat (id est, de loco uno ad alium projiciat) montes, nec omnia bona exteriora pauperibus erogare, nec proprium corpus pro fidei defensione in mortem exponere.4 Caritas namque est forma, vita et decor virtutum; earumque actus fieri imperat, et ipsos in Deum refert seu ordinat. Hinc caritas vita animæ nuncupatur, quia per eam anima spiritualiter vivit, et fonti vitæ, Deo viventi unitur, eique accepta et placita redditur.
Tertio, quoniam caritas est quodammodo omnis virtus, etiam multo plus quam justitia. Unde et aliarum virtutum actus caritati ab Apostolo adscribuntur, quia ut ait, Caritas benigna est, patiens est, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate.5 Hinc rursus ad Romanos scriptum est:6 Plenitudo legis est dilectio. Nam, Non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, in hoc verbo instauratur:7 Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ex quibus concludit Apostolus: Qui diligit proximum, legem implevit.8
Quarto, quoniam caritate præsente, ceteræ adsunt virtutes: nam ad eam tanquam ad dominam ac reginam ceteræ ordinantur virtutes. Idcirco in tantum nos profecisse lætemur, quantum in caritate nos profecisse confidimus; et quidquid caritati et ejus repugnat profectui, hoc tanquam animarum venenum detestemur ac evitemus. Hinc Augustino testante: In caritate, pauper est dives; sine caritate, dives est pauper. Quantumcumque enim quis in exterioribus pauper sit, si caritatem habuerit, spiritualiter dives est corde; et quantumcumque in temporalibus dives sit, si careat caritate, pauper est mente, et dici potest de eo illud Apocalypsis: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es;9 quia dicis quod dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et cæcus et nudus.
Quinto, quia per caritatem Deo in tantum assimilamur, quod anima nostra per caritatem efficitur Dei sponsa et filia, heres atque amica. Caritas etenim ista spiritualis infusa, est quædam supernaturalis impressio et imago increati amoris, utpote Spiritus Sancti.
Quum ergo tanta sit caritatis dignitas, fructuositas, efficacia et excellentia, super omnia caritatem Dei et proximi affectemus, custodiamus, et per opera bona nutriamus ac perficiamus in nobis, præsertim per internas et amorosas affectiones ad Deum ac proximum. Nec solum invidiam, quæ directe caritatem tollit, sed impatientiam quoque, indignationem, iram, cupiditatem, ac cetera vitia quæ auferunt aut debilitant caritatem, semper vitemus, imo et venialia quæque peccata pro posse, quæ caritatis fervori repugnant atque ad caritatis amissionem disponunt, quoniam quanto quis amplius diligit Deum, tanto vigilantius vitat non solum mortales, sed veniales etiam culpas.
Præterea, in exordio hujus epistolæ, magna consolatio datur electis ac fidelibus Dei, contemptoribus hujus mundi, ne pusillanimes fiant aut impatientes vel admirantes, dum se a filiis sæculi hujus sentiunt odio haberi, irrideri, diffamari et infestari. Ex hoc namque confidere possunt quod ad Dei pertineant filios, atque idcirco displiceant impiis, quia eorum vita contraria est vitæ illorum. Unde apud Sapientiam habetur: Dixerunt impii, Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris.10 Sed et Christus ait quibusdam: Non potest mundus odisse vos;11 me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Hinc Ecclesiasticus scribit: Omnis homo simili sibi sociabitur; abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio diviti pauper.12 Si ergo optamus inter Christi membra computari et cum Christo capite coronari, non despiciamus cum Christo odia, subsannationes, persecutiones carnalium impiorumque hominum sustinere, sed in adversis gloriemur et gratias Deo agamus : quia ut ait Salvator, Non est servus major domino suo.13 Et alibi suis prædixit discipulis :14 Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Gregorius quoque fatetur : Hos elegit Deus quos despicit mundus. Timeant itaque vehementer, qui huic complacent mundo.
Insuper docemur in præsenti epistola, qualiter probabiliter valeamus agnoscere an vivamus coram Deo per gratiam, et an habeamus virtutes infusas. Hujus etenim signum est, si proximos universos vere spiritualiterque diligimus. Sed quæri potest, quid sit spiritualiter diligere proximos. Et respondendum, quod hoc nil aliud est nisi eorum salutem optare, eisque charismata gratiæ in hac vita appetere, et verbo ac opere eis cooperari ad bona hæc ipsa acquirenda, seu conservanda ac perficienda. Hoc est, juxta doctrinam hujus epistolæ, non verbo et lingua, sed opere ac veritate diligere.15 Si itaque hos caritatis actus experimur in nobis, et neminem scandalizare ac perturbare studemus, probabiliter scire valemus quod simus in statu gratiæ ac salutis.
Præterea, quam grave scelus sit odium proximi, constat ex hoc quod ait Joannes apostolus : « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est ».16 Quocirca commemorandum, quia ut sanctus martyr, Papa ac doctor B. Clemens testatur, beatissimus princeps Apostolorum Petrus dixit esse triplex homicidii genus : unum reale et corporale; secundum dixit esse odium; et tertium, detractionem. Per primum homicidium aufertur vita naturæ; per secundum, vita gratiæ; per tertium, esse laudabile seu bonæ famæ, quod habet quis in cordibus aliorum. Porro aliquis potest esse homicida quatuor modis : primo, aliquem ad iram et impatientiam, et ex consequenti ad homicidium provocando; secundo, mortem corporalem aut spiritualem alicujus optando; tertio, mortem alterius procurando; quarto, aliquem corporaliter occidendo. Omnia itaque hæc homicidii genera evitemus.
Amplius ex præsenti docemur epistola, quam summa et perfectissima fuit caritas Christi ad nos, quoniam se ipsum obtulit pro nostra salute, acerbissimam sustinens mortem ut æternam gloriam consequamur, sicut per Isaiam effatur : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.17 Propter quod ait Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.18 Simus igitur Christo grati corde, verbo et opere, amando, laudando ac honorando eum in omnibus, et obediendo ejus præceptis. Sed et Christi intuitu ac amore parati simus mori pro proximorum salute, dum scilicet casus se offert : ut dum illi periclitarentur in anima, nisi eis pro posse subveniremus, hortando, informando, aut alio modo. Et omnino quilibet Christianus debet sic stare, quod potius mori eligeret, quam cujuscumque proximi animam condemnari.
Postremo docet nos præsens epistola, ut indigentibus succurramus, et viscera pietatis super eos aperiamus, communicando eis de bonis nobis a Deo collatis, sicut ait Salvator :19 Quod superest date eleemosynam, id est, quod vobis superfluit, pauperibus erogate. In extrema necessitate dandum est proximo quod superest necessitati propriæ vitæ; in aliis vero indigentiis minoribus dandum est proximis quod superest necessario victui, consideratis circumstantiis proprii status, non solum quoad tempus præsens, sed etiam quantum ad ea quæ probabiliter possunt occurrere et frequenter occurrunt.
At vero S. Joannes apostolus, ante verba hujus epistolæ mentionem facit de Abel et Cain, et dicit quod ideo Cain occidit fratrem suum Abel, quoniam opera sua fuerunt vitiosa, opera vero Abel fuerunt justa.20 Nam sicut in Genesi legitur, Cain obtulit Deo de frugibus terræ, hoc est de vilioribus rebus suis : et hoc, absque devotione. Abel autem obtulit Deo sacrificium de optimis suis pecoribus : et hoc, devotissima mente. Ideo Deus respexit ad Abel et ad munera ejus, habendo ea accepta : in cujus signum ignis venit de cœlo et consumpsit sacrificium Abel. Porro ad Cain et ad ejus munera Dominus non respexit. Hinc Cain concepit invidiam contra Abel, dixitque ei : Veni, egrediamur in agrum. Quumque essent in agro, pravissimus Cain occidit sanctum et innocentissimum Abel.21
Footnotes
-
I Cor. xiii, 13. ↩
-
I Cor. vi, 17. ↩
-
I Cor. xiii, 1, 2. ↩
-
I Cor. xiii, 2, 3. ↩
-
Ibid. 4-6. ↩
-
Rom. xiii, 10. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Apoc. iii, 1, 17. ↩
-
Sap. ii, 12. ↩
-
Joann. vii, 7. ↩
-
Eccli. xiii, 20, 24. ↩
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
1 Joann. iii, 18. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Is. l, 6. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Luc. xi, 41. ↩
-
1 Joann. iii, 12. ↩
-
Gen. iv, 3-5, 8. ↩
Chapter 51 of 243