Skip to the text

Sermo 3

CONTRA TRIA PRINCIPALIA VITIA, SUPERBIAM, AVARITIAM ET LUXURIAM, DE QUIBUS IN EVANGELIO HODIERNO FIT MENTIO.

OMNE quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. I Joann. II, 16.

Quemadmodum Augustinus testatur: Amor sui crescens usque ad contemptum Dei, est origo et causa et radix omnium vitiorum; amor vero Dei crescens usque ad contemptum sui, est origo et fons omnis operis boni. Nunc ergo considerandum est, quid sit iste amor sui crescens usque ad contemptum Dei, quid item sit amor Dei crescens usque ad contemptum sui. Itaque amor sui crescens usque ad contemptum Dei, est amor quo quis amat se in se, volendo et appetendo sibi aliqua convenientia sibi sive placentia suæ propriæ voluntati, per respectum ad semetipsum. Ideo iste amor vocatur amor privatus, improbus et ad se reflexus. Dicitur enim amor privatus, quum sit amor sui ipsius seu singularis personæ ac proprii commodi: ideo etiam dicitur amor ad se reflexus, et non ad Deum finemque ultimum ordinatus. Dicitur quoque improbus, quia rationi ac justitiæ est contrarius. Quum enim homo sit a Deo creatus ob aliquem certum finem et ad sui Creatoris honorem et gloriam (propter quod Psalmista loquitur Deo:1 Numquid vane constituisti omnes filios hominum?), ideo homo non debet se ipsum diligere nisi per comparationem et secundum exigentiam ultimi finis propter quem conditus est, atque ad gloriam et honorem proprii Creatoris, hoc est per ordinationem sui ipsius actuumque suorum ad veram beatitudinem, quæ est finis creationis humani generis, et ad Dei gloriam et honorem, videlicet: ita vivendo prout expedit sibi ad perveniendum ad veram salutem, et ea agendo quæ Deo placent et suæ majestatis honorativa exsistunt; similiter illa bona volendo appetendoque sibi ipsi quæ sibi utilia aut necessaria sunt ad complacendum Domino Deo, et item ad obtinendum felicitatem æternam. Sic se amare, est se vere et virtuose, ac ordinate spiritualiterque diligere.

Præterea ex amore privato ac improbo sui oriuntur in primis principaliter tria peccata, secundum quod triplex est bonum creatum ad quod homines inclinantur. Est enim bonum delectabile, bonum utile, et bonum honestum. Bonum delectabile est, quod directe et immediate propter voluptatem appetitur, vel in quo magis consistit voluptas, ut sunt objecta gustus et tactus, utpote cibus, potus, femina, atque similia. Bonum utile est, quod ordinatur et accommodum est ad aliud, sicut divitiæ. Bonum honestum dicitur, quod propter se appetitur: et tale bonum dicitur virtus, præsertim felicitas; tale etiam bonum reputatur quodammodo dignitas, honor, excellentia, prælatio. Ad hæc triplicia bona afficitur homo ex improbo sui ipsius amore, volendo et appetendo ea, non secundum quod sibi expediunt per ordinationem sui ad veram salutem, sed prout placent et congruunt propriæ naturæ, et sensualitati ac voluntati ad se reflexæ. In quantum igitur ex amore sui movetur homo ad appetendum bonum delectabile, sic ex isto privato amore oriuntur gula, luxuria, et plurimæ vanitates, ut ludi, joci, risus, choreæ, amplexus, tactus et oscula carnalitatis. Denique, in quantum ex improbo sui amore movetur homo ad appetendum bona utilia, sic ex isto amore nascuntur avaritia, dolus, fraudulentia, furta, rapinæ, et alia innumerabilia mala. In quantum vero ex amore hoc inordinato movetur homo ad bona honesta, videlicet ad excellentiam et honores, ita ex eo causantur superbia, ambitio, vana gloria, vani ornatus et curiositates, jactantia, ostentatio, præsumptio, atque hujusmodi.

Itaque amor iste privatus recte dicitur crescere usque ad Dei contemptum, quia inducit hominem ad appetendum quæ tacta sunt, contra Dei præcepta, et quod præponit se ipsum Deo. Qui enim sic amat se in se, facit se ipsum finem sui ipsius, quia non ordinat se et actus suos ad Dei honorem et gloriam, neque ad veram salutem, quæ in Dei fruitione consistit; sed fruitur semetipso et utitur Deo ac donis ipsius, quia ad deliciandum ac prosperandum, atque ad habendum honores et excellentias, secundum propriam voluntatem et sensualem inordinatamque inclinationem ordinat proprios actus et studia, ut scilicet abundet carnalibus deliciis, temporalibus divitiis, mundanis transitoriisque honoribus. Ecce tales sunt filii sæculi hujus, filii plane diaboli, utpote omnes qui sunt in peccato mortali: quoniam omnis qui in mortali est culpa, propriam voluntatem præfert voluntati divinæ, contra cujus præceptum agit quod sibi placet; et ita se ipsum præponit proprio Creatori, magis inhærens et acquiescens desideriis propriis, quam omnipotentis Dei mandatis. Et hic error rationis, ista perversitas voluntatis, hæcque inordinatio totius hominis sunt infinita, hoc est infinitæ irrationabilitatis et enormitatis: idcirco peccato mortali debetur pœna æterna.

Ex præinductis jam patet, quod si quis velit universa peccata vitare ac superare, in omni quoque virtute proficere, hoc solo indiget, ut improbum sui amorem evellat de corde suo, et diligat se in Deo. Nempe se in Deo diligere, est ea velle et appetere quæ sibi expediunt ad complacendum Domino Deo, ad honorandum eum in omnibus, ad obtinendum beatitudinem sempiternam. Hæc autem sunt virtutes et actus earum, puta: humilitas, patientia, mansuetudo, pietas, abstinentia, devotio, oratio, se ipsum humiliare, alios honorare, adversa æquanimiter sustinere, opera misericordiæ exercere, iram reprimere, Deum super omnia præamare et alios cunctos in Deo diligere, ad Dei obsequia ferventem ac alacrem esse, se ipsum pro propriis peccatis quotidie castigare, aliorum quoque peccata deflere, præcepta Ecclesiæ in jejunando ac festivando implere, correptiones atque correctiones fraternas ac paternas caritative, gratanter ac pie suscipere, seque in omnibus exemplarem præbere. Ista et consimilia sunt opera amoris sui in Deo.

Præterea, amor Dei crescens usque ad contemptum sui, est caritas spiritualis infusa, per quam volumus Deo quod ipse est, utpote sui ipsius immensam perfectionem, felicitatem et excellentiam, et suæ felicitati ac gloriæ cordialiter congratulamur, eum quoque pro viribus honoramus atque ab universis honorari optamus, obediendo suis præceptis, aut etiam acquiescendo Christi consiliis. Iste amor Dei dicitur crescere usque ad contemptum sui, utpote ejus qui hunc habet amorem : quia qui taliter diligit Deum, despicit semetipsum ; nec in aliquo sibimet acquiescit contra Dei præceptum, sed Deo se subjicit, seque comparatione Dei nil reputat, et ex consideratione propriæ defectuositatis, ignorantiæ et iniquitatis vehementer se aspernatur.

Amplius, sicut Salvator in hodierno evangelio docet, per tria peccata mortalia homines potissimum a sua impediuntur salute, æternaliterque damnantur :2 quæ sunt superbia, avaritia, luxuria, de quibus jam modicum est tangendum. Itaque superbia est inordinatus propriæ excellentiæ appetitus, affectus proprii honoris, aspernatio aliorum, excellentia, tumor et elevatio sui ipsius. Ex hoc mortali peccato cetera mortalia oriuntur peccata. Hanc vitiosam detestabilemque superbiam vitare, odire et abhorrere debemus :

Primo, quia ex magno errore et falsitate procedit. Qui enim superbit, ita se effert ac magni pendit quasi aliquid sit vel habeat a se ipso ; si enim attenderet omne quod est et habet a Deo se recepisse, non superbiret, sed Deo se subderet et gratias ei referret. Semper ergo profunde pensemus illud Apostoli : Quid habes quod non accepisti ?3 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Secundo, quia nil boni a nobis ipsis habemus, sed omnium defectuositatem, pronitatem ad omne malum atque multiplicem culpam. Tertio, quia per superbiam efficitur homo specialiter imitator, servus filiusque diaboli, qui (ut in libro Job scribitur) est rex super universos filios superbiæ.4 Quarto, quia per superbiam efficitur homo odibilis Deo ac proximis, juxta illud Ecclesiastici : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia.5

Quinto, quoniam per superbiam homo præcipue elongatur a Deo, et gratiæ ejus incapax efficitur, fitque Creatori suo adversarius ac rebellis. Idcirco scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ;6 et alibi :78 Non te extollas in cogitatione tua velut taurus ; et, Noli te extollere in faciendo opere tuo, sed humilia valde spiritum tuum. Sexto, quoniam ex superbia oriuntur peccata multa et magna nimis. Qui enim superbus est, facile indignatur, cito irascitur, parvam injuriam sibi factam reputat magnam, sicque in ulciscendo excedit. Et quia superbia tam singulariter displicet Deo, idcirco superbos merito suæ superbiæ permittit in diversa atque enormia labi peccata. Hinc virtuosus ille Tobias dixit filio suo carissimo : Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas ;9 in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Septimo, quia tam graviter ac frequenter peccavimus, quod non possumus nos satis ac condigne humiliare : imo sola superbia nostra facit nos coram Deo tam viles, quod indigni sumus a terra portari. Aliæ possent variæ causæ vitandi et abhorrendi superbiam assignari, videlicet : quia in tot periculis positi sumus, et ignoramus an digni simus amore Dei an odio, et utrum finaliter condemnabimur an non ;10 et quoniam immunditiis ac fœtoribus, atque miseriis ac indigentiis pleni sumus in corpore et anima. Consideremus ergo hæc omnia, et humiliemus nos jugiter coram Deo ;11 potiusque optemus subesse quam præesse, obedire quam imperare.12

Insuper fugiamus avaritiam, quæ (juxta Apostolum) est servitus idolorum, et ex qua fraudes, rapinæ, mendacia, perjuria, falsa testimonia, dissensiones, lites, inimicitiæ et alia diversa vitia oriuntur.13 De temporalibus rebus nil amplius debet appetere Christianus quam expedit sibi ad bene vivendum, ad spiritualiter proficiendum, ad adipiscendum salutem æternam. Imo quanto futura vita longior erit quam præsens, tanto plus providere sibi debent Christifideles, ut sufficientiam in illa vita habeant magis quam in ista. Mira et magna est excæcatio cordis humani, quod tantum veretur hujus brevissimæ vitæ inopiam, et futuræ vitæ perpetuæ æternam non formidat penuriam et ærumnam. Et, proh dolor! multi sunt qui quamvis satis et plus quam satis habeant pro sustentatione vitæ præsentis, nil aut modicum pro bona consistentia in vita futura, tamen non cessant temporalia sibi augere et necessaria ad salutem negligere.

Postremo, luxuriam, quæ est bestiale peccatum, et rationem omnino absorbens, prorsus vitet quilibet Christianus: quia mirabiliter excæcat hominem hoc peccatum, facitque eum acediosum, vanum, instabilem, dissolutum; nec permittit eum facile per pœnitentiam veram resurgere, sed reddit eum suæ salutis immemorem. Maxima quoque turpitudo in hoc est peccato. Nec solum vitanda est ipsa luxuria, sed et concupiscentia mala, cogitatio immunda, imaginatio turpis, incautus et libidinosus adspectus, amplexus, tactus et oscula. Vitemus itaque omne peccatum mortale, quo a cœlestis cœnæ impedimur adeptione; venialia quoque peccata pro posse, quoniam ad mortalia peccata disponunt.

At vero quanta mala ex superbia et ambitione nascuntur, copiose docet sacra Scriptura. Unde in libro Judicum legitur, quod Gedeon, vir justus et judex filiorum

A Israel, habuit septuaginta filios ex legitimo toro; habuit quoque unum filium ex concubina. Mortuo itaque Gedeone, filius iste ex concubina, nomine Abimelech, quum esset ambitiosus, blandis persuasionibus obtinuit principatum; factusque princeps, conduxit sibi viros vagos ac inopes. Quibus assumptis, intravit improvise domum fratrum suorum, et interfecit septuaginta viros fratres suos super lapidem unum, ne per eos ejiceretur a principatu. Nec passus est Deus justissimus tantum scelus esse inultum. Nam antequam tribus annis regnasset, permisit Deus maximam oriri dissensionem inter præfatum Abimelech ejusque populum, qui cœpit eum vehementissime detestari, præsertim ob occisionem fratrum suorum. Quumque Abimelech obsideret turrim quamdam in qua erant multi de populo suo, mulier quædam stans super turrim in loco plano (quia turris planitiem quamdam habuit), fragmen molæ desuper jaciens, tetigit vitiosissimum illum Abimelech inter cervicem et scapulas, confregitque cerebrum ejus. Qui statim dixit armigero suo: Evagina gladium tuum, et interface me, ne dicatur quod a muliere occisus sim. Qui armiger jussa complens, interfecit eum. Et obiit pessima morte, æternaliterque damnatus est. Ecce ad quantam malitiam delapsus est ille infelix Abimelech ex sua ambitione, et quam cito ac terribiliter Deus sanctissimus ultus est scelera ejus. Omni ergo superbia procul pulsa, in vera semper humilitate perseveremus, ad gloriam Omnipotentis.

Judic. VIII, 30, 31.

Ibid. IX, 1 et seq.

Footnotes

  1. Ps. LXXXVIII, 48. ↩

  2. Luc. xiv, 18-20. ↩

  3. 1 Cor. iv, 7. ↩

  4. Job xli, 25. ↩

  5. Eccli. x, 7. ↩

  6. Jacob. iv, 6; ↩

  7. Eccli. vi, 2. ↩

  8. 1 Petr. v, 5. ↩

  9. Tob. iv, 14. ↩

  10. Eccle. ix, 1. ↩

  11. 1 Petr. v, 6. ↩

  12. vii, 19. ↩

  13. Ephes. v, 5. ↩

Chapter 54 of 243