Sermo 6
DE MULTIPLICI CŒNA, ET TRIBUS PRINCIPALIBUS VITIIS PER QUÆ HOMINES A DIVINÆ CŒNÆ PARTICIPATIONE PRÆPEDIUNTUR.
HOMO quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. Luc. XIV, 16.
Est cœna corporalis, de qua legitur: Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethaniam, et fecerunt ei cœnam ibi.1 Est etiam cœna spiritualis, de qua in Apocalypsi ait Salvator: Ego sto ante ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.2 Tertia est cœna sacramentalis, quam passione sua instante fecit Christus Apostolis suis, sacramento corporis et sanguinis sui eos reficiens. Quarta est cœna infernalis, quemadmodum scriptum est:3 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Quinta est cœna beatificæ fruitionis, de qua in Apocalypsi fertur: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.4 De qua in evangelio hodierno fit mentio. Ad quam etiam cœnam illi dumtaxat pertingunt in quorum cordibus Deus in vita hac spiritualem peragit cœnam, habitando in eis per fidem caritate formatam, atque in eorum bonis actibus delectando.5
Ab hac spirituali cœna atque a cœna cœlesti, a digna quoque perceptione sacramentalis edulii impeditur homo per mortale peccatum, et præcipue per tria mortalia vitia, quæ sunt: superbia sive ambitio,avaritia sive cupiditas, et luxuria seu carnalis affectus. Ab his igitur vitiis nos specialiter emundari necesse est et cavere: et primo, ab omnium radice ac turbido fonte et male fecunda origine vitiorum, superbia, quæ angelos vertit in dæmones, et homines dæmonum facit imitatores, ac primi illius apostatæ (qui in veritate non stetit) servos et membra ac filios, dicente Scriptura: Ipse est rex super universos filios superbiæ. Estque superbia coram Deo et hominibus odibilis: præsertim coram vere religiosis et humilibus, inter quos humilior, exemplarior, devotior, amplius reputatur. Inter quos tamen interdum invenitur et Satan, videlicet aliquis apparenter humilis et ficte devotus, secrete autem superbus et gloriæ cupidus, promotionis prælationisque avidus.6 Qui quum intentum nequeat adipisci si sua innotescat elatio, humilitatem foris ostendit, quum intus ad vana adspiret:7 et decipit miser et excæcatus in primis se ipsum, non Christi, sed Luciferi sequens vestigia;8 interdum vero fallit et alios, et justo ac metuendo Dei judicio permittitur sortiri cupitum ad majorem suam damnationem, vel propter plebis iniquitatem, faciente Deo regnare hypocritam propter peccata populi.9 Nec solum ambitiosi, vani, elati sunt qui taliter ad prælationem adspirant, sed et qui in ea inordinato affectu manent et privari verentur, qui et variis suspicionibus sæpius affliguntur.10 Hinc ait Bernardus: Ambitio mater hypocrisis, latebras amat et tenebras, ac lucis impatiens est. Quum enim prorumpit in impudentiam, efficaciam perdit; et quum improbus affectus se aperit, perit effectus. De hoc vitio maledicto iterum ait S. Bernardus: Ambitio subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater invidiæ, vitiorum origo, virtutum ærugo, tinea sanctitatis, excæcatrix cordium, ex remediis morbos generans, ex medicina languorem. O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus placens! Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat: nil tamen apud miseros mortales crebrius sive celebrius negotiis ejus.
Fugiat ergo omnis religiosus malum tam enorme et inquietum; cupiat subesse et obedire, nesciri et parvi pendi, non præesse, apparere aut dominari, ut sic directe feratur in Deum, nec impie recurvetur ad semetipsum: alioqui innumerabilibus involvetur peccatis ex sua ambitione nascentibus, quia ut ait Gregorius, Numerari culpæ non queunt quæ ex ambitione procedunt; et rursus, Quoties (inquit) hominibus præesse desidero, toties Deum meum præire contendo. Nonne ex ambitione nascentur viles adulationes, adulatoriæ attractiones, pœnales ac stolidæ suspiciones, debitæ correptionis ac correctionis omissio, personarum acceptio, invidia, simulatio, falsitas, et multa prorsus similia vitia æternaliter detestanda, omnique religioso in infinitum odienda ac fugienda, atque, ut brevi concludam compendio, in omni pene quod agitur inordinata ad se ipsum reflexio? Si ergo, o religiose, cupis vere proficere, tuæ professioni satisfacere, puram et rectam coram Deo intentionem habere, fuge hoc infernale venenum, et in sincera ac stabili humilitate te inviolabiliter funda.
Porro, quum sit duplex superbia, puta carnalis et spiritualis, carnalis superbia, quæ de nobilitate progeniei, opulentia rerum, multitudine cognatorum, potentia, principatu, fama, honore, ac consimilibus causis concipitur, in sæcularibus solet vigere hominibus; spiritualis vero superbia, quæ ex interiorum donorum excellentia, ingenio, scientia, aut quasi præcipua devotione, seu ex eminentia meritorum concipitur, in religiosis solet quibusdam regnare: quum tamen hæc omnia Dei sint dona, et a se ipso nil nisi deficere, indigere, peccare habeat homo; atque ob id oporteat unumquemque nostrum tanto esse omnium fonti bonorum magis gratum ac subditum, quanto ab eo eminentiora et plura sortitus est dona. Præterea, quomodo quasi de eminentia meritorum et speciali devotione possumus gloriari, intumescere, aut alicui nos præferre, qui an amore an odio digni consistimus ignoramus, nec aliorum secretiora bona cognoscimus, de quibus et latet nos an æternaliter nos præcedent in gloria, aut quales sint in prædestinatione divina?11
Considera ergo te ipsum per comparationem ad tuum Creatorem, cujus respectu nihil es, et ita te profundissime humiliabis; et item, per comparationem ad Sanctos in patria, quorum respectu omnis tua virtus et sapientia modici est momenti; et rursus, per comparationem ad Patres in hoc sæculo olim degentes aut adhuc peregrinantes, quorum respectu te defectuosum esse conspicies. Considera quoque quanta mala bonis tuis permixta sint, quantæ distractiones, negligentiæ, irreverentiæ, inordinationes: ita ut Isaias verissime sit locutus, Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.12 Et hoc ipsum boni quod in eis est, Dei est et a Deo est, et ei cum humilitate et gratiarum actione adscribi oportet.13 Sicque similis comprobaris improbo servo, qui pretiosissimo balsamo sibi a domino suo in scypho oblato, sordes urinarum miscet ac stercorum. Sic namque devotioni, compunctioni, illuminationi, inflammationi, omnique gratiæ nobis desuper communicatæ, nostras miscemus evagationes, torpores, dissolutiones, irreverentias, carnalitates et defectuositates, atque inordinatas affectiones. Considera quoque quantum omnis cultus et honor quos exhibes Deo, distent a cultu et honore quibus dignus est ipse: qui quum sit dignitatis et sanctitatis ac sapientiæ penitus infinitæ, immensa reverentia dignus esse cognoscitur. Considera etiam per comparationem ad vitia tua quotidianaque mala, et per respectum ad ea quibus expositus nunc consistis pericula. Vide quia ex nihilo factus es, et in tantum divinæ bonitatis ac omnipotentiæ conservatione incessabili indiges, quod nec ad momentum sine ea subsistere vales. Attende naturales tuas ærumnas, indigentias, sordes, fœtores ac vilitates. Perpende quam cito ac faciliter possis lædi, perterreri ac dejici. Si itaque his respectibus te ipsum rite consideraveris, tibi ipsi procul dubio displicebis, vilesces et humiliabis te ipsum; non præesse optabis, sed divini rigorem judicii formidabis.
Sic igitur omnem in perpetuum elationem, ambitionem, vanitatem spernamus; omnem sensualem affectum, concupiscentiam pravam, et quidquid carnalem excitat motum, vitemus. Ad nihil terrenum inordinate afficiamur, non ad vestem, cellam, instrumenta, utensilia, aut quæcumque similia; sed in omnibus talibus solam necessitatem veramque utilitatem quæramus, ne per inordinatæ affectionis seu illicitæ delectationis admixtionem, divini incurramus amoris minorationem. Sic igitur per sollicitam cordis custodiam, per sensuum refrenationem, per loquacitatis repressionem, per divini obsequii exsecutionem ferventem, per fructuosam temporis deductionem, per indefessam boni instantiam, ad cœnam tendamus ac properemus cœlestem. Ad quam perducere nos dignetur qui se ipsum nobis dedit in cibum, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus super omnia benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 57 of 243