Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

ADVERSA OMNIA FORTI ANIMO ESSE FERENDA, UT HUMILITAS FRATERNAQUE CARITAS INCOLUMES SERVENTUR; ET DEI VOLUNTAS QUOMODO IN OMNIBUS PRÆ OCULIS HABERI DEBEAT.

NON diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. I Joann. III, 18.

In hodierna epistola beatissimus evangelista Joannes multiformiter nos informat. Primo etenim consolatur fideles electos ac virtuosos, ne dum ab adversariis et iniquis, a mundanis, injustis carnalibusque hominibus odio habentur, irridentur, affliguntur, moleste id ferant, aut pusillanimes fiant, seu admirentur admiratione aliqua dejectiva; sed potius coram Deo humiliter glorientur, quia hoc ipsum quod sustinent, probabile signum est quod de electorum sint numero, quum et Salvator protestetur: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.1 Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Similitudo namque directe est causa amoris et unionis atque concordiæ; dissimilitudo vero, aversionis et rancoris ac discordiæ est origo. Naturale est ergo ut justus justum, probus probum, sapiens sapientem, virtuosus diligat virtuosum: mente namque consimiles sunt, et vitia pariter detestantur. Iniqui autem, qui justitiæ zelo et veritatis carent amore, justos sapientesque odiunt, in quantum eorum dissentiunt voluntati. In religionibus quoque ubertim contingit quod negligentiores et magis defectuosi, eos qui spiritu fervent justitiamque zelantur et abstractius ac custoditius se habere satagunt, persequuntur, et instar squamarum se mutuo comprimentium, sibi in hoc ipso quidam passionibus suis immersi cohærent. Et esse vix potest ut quis ita se habeat ut universorum effugiat odium, omnibusque complaceat, non obstante quod ait Apostolus: Ego per omnia omnibus placeo.2 Non enim absolute omnibus placuit, ipsomet proloquente, Si hominibus placerem, Christi servus non essem;3 sed omnibus justis, vere sapientibus, sibi mente conformibus complacuit sanctus Apostolus. Hinc loquitur Seneca: Quamvis sic agas ut ne quis merito tuo te oderit, erunt tamen semper qui te oderint. Hoc autem vir sapiens æquanimiter ferre debet, et odientibus compati atque orare pro eis.4 Verumtamen servus Christi si odiri se videat persecutionesque pati, non tamen sit pronus quempiam temere judicare, aut magnifice de se ipso sentire, quasi ipse sit Dei electus, et alii de grege sint reproborum: imo potius suis deputet culpis quod patitur, et pro quotidianis suis defectibus, persecutionibus dignum se gravioribus fateatur, sitque in omnibus timoratus, modicum arbitrans omne quod tolerat, quum ipse Salvator et Sancti præcipue tot et tanta absque suis demeritis sint perpessi.

Secundo, in hodierna epistola docet S. Joannes, in fraterna dilectione vitam gratiæ esse sitam, et signum spiritualis vitæ esse, fratres diligere. Ait namque: Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres;5 id est, de morte culpæ ad vitam gratiæ scimus nos esse, Deo miserante ac operante, reductos, quia spiritualiter proximos omnes amamus. Ideo subdit: Qui non diligit, manet in morte, id est, mortali peccato jacet prostratus. Quocirca sciscitari quis posset, quomodo hoc sciamus, quum (Salomone testante) nesciat homo an amore sit dignus an odio. Ad quod facile respondetur, quod verbum istud in persona Apostolorum prolatum, verum est de certitudinali scientia, quia ex revelatione sciverunt se esse in gratia, imo in gratia eminenti, Paulo dicente: Quis nos separabit a caritate Dei? et, Nos ipsi primitias Spiritus habentes; et, Superest mihi corona justitiæ. Porro in persona aliorum ita de gratia Dei in se non certificatorum, tamen virtuosorum, exponitur verbum prætactum de conscientia conjecturali probabili. Unde et Christus: In hoc (inquit) scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Et quamvis vita gratiæ atque perfectio in actuali amore Dei essentialiter sit consistens, frequenter tamen Scriptura (sicut et hoc loco) in dilectione proximi vitam gratiæ perfectionemque statuit, quoniam amor Dei et amor proximi se invicem complectuntur, concomitantur, includunt, gignunt seu nutriunt, dicente Gregorio: Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare proximum negligit, profecto Deum diligere nescit.

Præterea de caritate fraterna loquitur valde pulchre S. Basilius in Regula sua, ubi et aliqua multum notabilia inserit, quorum allegationi et aliquali declarationi nunc modicum immorabor. Itaque inter cetera ait: Quia præcipimur diligere proximos sicut nos ipsos, videamus an insit nobis facultas et virtus ad hujus quoque expletionem mandati. Et quis nesciat quod homo animal sit communicabile, utpote sociale atque humanum, non agreste ac ferum? Nil enim tam proprium est nostræ naturæ, ut alterum altero indigere et requirere invicem, ad quod requiritur diligere. Quoniam ergo Dominus harum in nobis virtutum semina seminavit, sine dubio fructus etiam horum requirit, et testimonium seu argumentum dilectionis nostræ ad Deum, dilectionem accipit proximorum; et ita in omnibus duo caritatis præcepta conjungit, ut etiam misericordiæ opera quæ in proximis fiunt, transferat in se ipsum. Idcirco per primum completur secundum, et per secundum ascenditur ac reditur ad primum; et qui diligit Deum, diliget proximum. Ait etenim Dominus: Qui diligit me, mandata mea custodit; et, Hoc est (inquit) mandatum meum, ut diligatis invicem. Ita ergo qui diligit proximum, implet caritatem in Deum, quoniam Deus in se recipit quidquid confertur in proximum. Porro incipientibus converti, prima institutio per timorem utilior est, juxta doctrinam Salomonis dicentis: Initium sapientiæ, timor Domini. Vos autem, o fratres, qui jam in Christo parvuli esse desistitis, nec ultra lacte jam indigetis, solidos cibos ex dogmatum firmitate et doctrinarum perfectione perquirite ad nutriendum interiorem hominem, ut per eminentiora et perfectiora mandata deveniat ad perfectum, atque in omni veritate quæ est in Christo, firmetur. Et observate ne abundantioris gratiæ vobis exhibitæ pondus, causa gravioris damnationis vobis fiat.

Illud quoque ante omnia considerandum, quia nec hoc ipsum neque aliud quodcumque mandatum implere quis poterit, si per varias et diversas occupationes cor ejus oberret. Nec ullum artificium aut alicujus industriæ disciplinam adipisci quis poterit, qui frequenter ex aliis ad alia fertur. Omni ergo custodia oportet nos conservare cor nostrum, ne desiderium et amorem Dei, prava desideria cogitationesque sordidæ ab animis nostris detrudant ac pellant; sed assidua recordatione et memoria Dei, formam ejus quodammodo et figuram animarum nostrarum signaculis

I Joann. III, 14.

Eccle. IX, 1.

Rom. VIII, 35.

Ibid. 23.

II Tim. IV, 8.

Joann. XIII, 35.

Matth. XIX, 19.

Eccl. XIII, 19.

Joann. XIV, 21.

Ibid. XV, 12.

Matth. XXV, 40.

Prov. I, 7; IX, 10; Eccl. I, 16.

Hebr. V, 12-14.

Prov. IV, 23. imprimamus, quæ nullis queant inde perturbationibus aboleri seu removeri. Sic enim desiderium nobis divinæ caritatis accedit, dum frequens ejus memoria mentem illustrat, et ad opus mandatorum Dei erigimus nosmetipsos ac suscitamus; et ex ipsis rursus caritatis operibus conservatur in nobis Dei caritas vel augetur. Et hoc puto ostendere Dominum dicendo aliquando, Si diligitis me, mandata mea servate;6 aliquando autem, Si facitis quæ dico, manebitis in dilectione mea.7

Ex quibus docet nos, prospectum seu intentionem et directionem operis nostri debere ex sua voluntate pendere ac suscipi, ut tanquam speculum quoddam Deum et ejus voluntatem habentes, et semper ad ipsum nostra opera referentes, fixos ad ipsum cordis oculos dirigamus ac teneamus. Quemadmodum enim artificia quæ in hac vita sunt, prospectum seu intentionem aut finem aliquem animo ingerunt, et ita juxta hoc quod animo artifices ipsi conceperint, ministerio manuum prosequuntur; sic et in omni opere nostro unus manet iste prospectus, id est intentio sive finis, unusque terminus fixus est, ut scilicet Deo complaceamus. Propterea secundum istum prospectum et finem dirigamus opera nostra in Dei obsequio ac mandatis. Impossibile namque est aliter constare operis nostri formam, id est intentionem seu bonitatem actionum nostrarum esse stabilem ac valentem, nisi voluntas ejus qui opus injungit, semper in memoria habeatur, ut ejus voluntate servata et per laborem ac diligentiam operis adimpleta, semper jungamur complaceamusque Deo dum ejus semper memores sumus. Sic enim, verbi gratia, faber securim falcemve faciens semper meminit ejus qui opus injunxit, et retinet corde cujus magnitudinis aut qualitatis vel formæ injunxerit fieri opus; quod si obliviscatur, indebite faciet. Ita Christianus omnem considerationem, conatum, omneque studium adhibere debet in cunctis actibus suis, ut secundum voluntatem Dei, qui opus injunxit, omne suum dirigat opus, et ut actus sui virtutum bonitate ornentur, possitque Dei voluntatem in omnibus adimplere et ei jugiter complacere. Et tunc poterit etiam adimplere quod scriptum est: Sive manducetis, sive bibatis, sive aliud aliquid faciatis, omnia ad Dei gloriam facite.8 Si vero declinet quis a lege seu regula, observantiamque mandati corrumpat, ex hoc ipso arguitur quod sit immemor Dei. — Hæc Basilius, cujus verba sententiosa sunt valde et efficaciter adimplenda.

Ideo in cunctis quæ agimus, Dei voluntatem præ oculis habeamus; et taliter opera nostra ordinemus, decoremus, perficiamus, tamque reverenter et custodite quæ bona sunt exsequamur, ut per ea Deo uniri, complacere, ac debitam honorificentiam ei impendere valeamus.

Footnotes

  1. Joann. xv, 18, 19. ↩

  2. I Cor. x, 33. ↩

  3. Galat. 1, 10. ↩

  4. Matth. v, 44. ↩

  5. I Joann. III, 14. ↩

  6. Joann. xiv, 15. ↩

  7. Joann. xv, 10. ↩

  8. I Cor. x, 31. ↩

Chapter 55 of 243